The Bible

 

Genesis 27

Study

   

1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Cui respondit : Adsum.

2 Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.

3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,

4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.

5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,

6 dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :

7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.

8 Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :

9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :

10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.

11 Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis :

12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.

13 Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.

14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.

15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :

16 pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :

17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.

18 Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ?

19 Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.

20 Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.

21 Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.

22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, Vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.

23 Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,

24 ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.

25 At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,

26 dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.

27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.

29 Et serviant tibi populi, et adorent te tribus : esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ : qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.

30 Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,

31 coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.

32 Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau.

33 Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ?

34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi.

35 Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.

36 At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ?

37 Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ?

38 Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,

39 motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,

40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies : tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.

41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.

42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.

43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran :

44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,

45 et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ?

46 Dixitque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3610

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3610. ‘Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te’: quod significet animum invertendi statum et privandi verum vita a se, constat ex significatione ‘consolari se alicui’ quod sit sedare irrequiem animi spe de aliquo seu de aliqua re, ‘tibi’ involvit status veri inversionem; et ex significatione ‘occidere te’ seu Jacobum quod sit privare verum vita a se, de qua mox supra n. 3607, ubi ostensum quod privare verum vita, non sit 1 exstinguere illud, sed vivificare; ita enim cum vita veri se habet: quando illi qui in vero seu in affectione veri sunt, non vivunt secundum verum quod sciunt et quo afficiuntur, tunc est aliquod volupe et jucundum ex amore sui seu amore mundi, quod se adjunxit affectioni veri, quod sicut bonum apparet, cum tamen 2 id bonum non sit, nisi respective ad usum quod sic introduci queant et addisci vera, quae postea ipsi bono et ejus vitae inservire possint; cum verum in illo statu est, hoc est, illi qui in affectione veri sunt, tunc dicitur verum vitam habere a se, quae quod non vita sit, constat ex eo quod amori sui et amori mundi, seu eorum volupi et jucundo, non insit vita, sed amori caelesti et spirituali, et 3 eorum jucundo et volupi; quare cum verum, hoc est, illi qui in tali affectione veri sunt, privantur illa vita, tunc primum accipiunt vitam seu tunc primum vivificantur;

[2] haec capere nequaquam possunt illi qui in affectione sui et mundi sunt, credunt enim quod non alia vita dari queat, consequenter 4 si illa vita privarentur, prorsus non viverent, nam qui in illa vita sunt, nullatenus possunt scire quid vita spiritualis et caelestis; cum tamen ita se habet quod cum privantur vita illa, nempe affectionis sui et mundi, tunc vita influat a Domino, qualis est angelica et caelestis, cum sapientia et felicitate ineffabili, ex qua vita cum prior vita spectatur, apparet prior sicut nulla vel sicut brutorum animalium sordida; nam nihil Divini inest, praeter quod cogitare possint et loqui, et sic apparere externa forma sicut alii.

[3] Cum hoc quod bono esset animus invertendi statum et privandi verum vita a se, quae significantur per quod ‘Esau consolans se tibi ad occidendum te’, ita se habet: bono apud hominem qui regeneratur, continue est animus invertendi statum, et redigendi eum in talem ordinem ut verum non priore loco sit, sed sicut convenit statui caeli, ut posteriore sit; sed hic animus alte latet reconditus, nec appercipitur priusquam id factum: se habet hoc sicut amor conjugialis, qui in infantia et pueritia non apparet, sed usque latet reconditus, nec se prodit priusquam omnia et singula disposita sunt ut se manifestare possit; interea omnia media sibi convenientia producit, seu producuntur: similiter in regno vegetabili, in qualibet arbore et in qualibet planta, intime latet conatus producendi fructus seu semina, sed conatus ille non prius se manifestare potest quam cum omnia media prius produxerit, nempe ramulos, folia, flores, quibus productis, tunc conatus ille in actum prodit: ita quoque se habet cum illis qui e novo nascuntur;

[4] conjugiale quod est boni et veri diu latet reconditum, sed usque adest sicut conatus in causa efficiente et inde in effectu, 5 sed non apparet antequam omnia disposita sunt, et cum disposita sunt, tunc primum prodit et se manifestat; hic conatus est qui intelligitur per animum invertendi statum et privandi verum vita a se. Inde patet quod sensus internus prorsus alius hic sit quam sonat sensus litterae, nempe quod sit reductio veri in ordinem et ejus vivificatio, non destructio et privatio ejus vitae.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has hoc

3. The Manuscript has ejus

4. The Manuscript inserts quod.

5. The Manuscript has qui

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.