The Bible

 

Genesis 25

Study

   

1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :

2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.

3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :

6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.

8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.

9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,

10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et

13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

14 Masma quoque, et Duma, et Massa,

15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.

17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.

18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.

19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :

20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.

22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.

23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.

25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3286

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3286. ‘Propter mulierem, quod sterilis ea’: quod significet quod nondum Divinum Naturale, constat ex significatione ‘mulieris’ quod sit Divinum Verum conjunctum Divino Bono Rationalis, quod Verum repraesentari per ‘Rebeccam’ in capite praecedente ostensum est; et a significatione ‘sterilis’ quod nondum Divinum Naturale; se enim hoc ita habet: Divinum Naturale exstiterat ex Divino Bono Rationalis, ut a patre, et a Divino Vero ibi, ut a matre; cum nondum Divinum Naturale, tunc dicitur Verum Rationalis sterile, hic ‘mulier sterilis’.

[2] Apud hominem ita est: cum is regeneratur, tunc a Domino insinuatur rationali ejus bonum, hoc est, velle bene proximo; huic velle seu bono adjungitur verum e naturali 1 homine; hoc facto, nondum regeneratum est 1 naturale, quod 2 sciri potest ex eo quod saepe internus seu rationalis homo pugnet cum externo seu naturali, et quamdiu pugna est, naturale non est regeneratum; et cum hoc non regeneratum est, est rationale quoad verum sterile; ita in communi, similiter in omni particulari in quo rationale dissentit a naturali, dicitur in eo particulari rationale quoad verum sterile:

[3] opus regenerationis in eo maxime versatur ut rationali homini naturalis correspondeat, non solum in communi, sed etiam in particulari, et naturalis homo redigitur in correspondentiam a Domino per rationale, quod nempe rationali bonum 3 insinuetur, et huic bono sicut humo vera 4 implantentur, et dein per vera rationalia redigatur naturale ad oboedientiam, et cum oboedit, tunc correspondet; et quantum correspondet, tantum regeneratus est homo.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ejus.

2. The Manuscript has percipitur

3. The Manuscript has implantetur

4. The Manuscript has inseminentur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.