The Bible

 

Genesis 25

Study

   

1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :

2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.

3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :

6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.

8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.

9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,

10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et

13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

14 Masma quoque, et Duma, et Massa,

15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.

17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.

18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.

19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :

20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.

22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.

23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.

25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3236

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3236. Quod Abraham hic repraesentet Dominum quoad Divinum Bonum spirituale et quod ejus mulier quoad Divinum Verum illi Bono adjunctum, constare potest ex illis quae prius de maritis et uxoribus dicta sunt, nempe quod ‘maritus’ repraesentet bonum, et ‘uxor’ verum, sicut prius Abraham et Sarah, n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2904; et sicut in capite praecedente Jishak et Rebecca, n. 3077: quod ‘maritus’ repraesentet bonum, et ‘uxor’ verum, causa est quia Ecclesia comparatur conjugio, et quoque est conjugium boni et veri; bonum est quod maritus repraesentat, quia primo loco est, verum autem quod uxor quia secundo; ideo quoque Dominus in Verbo vocatur ‘sponsus, vir, maritus’, et Ecclesia ‘sponsa, mulier, uxor’.

[2] Quid spirituale bonum et spirituale veram illi bono adjunctum 1 , constare potest ab illis locis quae mox supra n. 3235 citata sunt; apud hominem spirituale bonum est in genere id quod vocatur bonum fidei, et hoc non aliud quam charitas erga proximum, sed ut 2 sit charitas, veniet ex nova voluntate qua spiritualis homo donatus est a Domino; spirituale verum illi bono adjunctum est id quod dicitur verum fidei, et hoc non aliud quam quod spectat charitatem primo ut finem propter quem et dein ut principium ex quo; sed ut sit spirituali homini verum fidei, seu fides, veniet ex novo intellectu quo donatus est a Domino, et novus intellectus 3 lucem suam habebit a nova voluntate.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts sit.

2. fit, in the First Latin Edition

3. The Manuscript inserts est, qui.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.