The Bible

 

Genesis 25

Study

   

1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :

2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.

3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :

6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.

8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.

9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,

10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et

13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

14 Masma quoque, et Duma, et Massa,

15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.

17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.

18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.

19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :

20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.

22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.

23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.

25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1259

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1259. Porro quod ‘gentes’ significent bona et mala in cultu, ita se habet: antiquissimis temporibus habitarunt distincti in gentes, familias et domos, ut prius dictum, ex causa ut Ecclesia in terris repraesentaret regnum Domini, ubi omnes distincti sunt in societates, et societates in majores, et hae iterum in majores, et quidem secundum differentias amoris et fidei, in genere et in specie, de quibus videatur n. 684, 685; ita similiter quasi in domos, familias et gentes; inde ‘domus, familiae et gentes’ in Verbo significant bona amoris et inde fidei, ubi accurate distinguitur inter gentes et populum; per ‘gentem’ significatur bonum aut malum, at per ‘populum’ verum aut falsum, et hoc ita constanter ut nusquam aliter, sicut constare potest a sequentibus locis;

[2] ut apud Esaiam,

Erit in die illo, radix Jishaii, quae stans in signum populorum, ad illam gentes quaerent, et erit quies illius gloria. In die illo addet Dominus secundo manum Suam, ad acquirendum reliquias populi Sui, qui relictus ab Asshure, et ab Aegypto, et a Pathros, et a Cush, et ab Elam, et a Shinar, et a Hamath, et ab insulis maris: et tollet signum gentibus, et colliget expulsos Israelis, et dispersa Jehudae congregabit, 11:[10, ] 11, 12;

ubi ‘populi’ pro veris Ecclesiae, et ‘gentes’ pro bonis, inter quos manifeste distinguitur; agitur ibi de regno Domini, et de Ecclesia, tum in universali de unoquoque homine regenerato; per nomina significantur illa, de quibus prius; tum per ‘Israelem’ Ecclesiae spiritualia, per ‘Jehudam’ ejusdem caelestia:

apud eundem,

Populus hic ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, ... multiplicasti gentem, illi magnificasti laetitiam, 9:2, 3;

ubi ‘populi’ pro veris, quare de eo praedicatur ‘ambulare in tenebris, et videre lucem’;

[3] ‘gens’ pro bonis:

apud eundem,

Quid respondebitur nuntiis gentis? quod Jehovah fundavit Zionem, et in illa confident miseri populi Ipsius, 14:32;

similiter ‘gens’ pro bono, ‘populus’ pro vero:

apud eundem,

Jehovah Zebaoth absorbebit in monte hoc facies obvolutionis, obvolutionis super omnibus populis, et velamen obtectum super omnibus gentibus, 25:7;

ubi de Ecclesia nova seu gentium; ‘populus’ pro veris ejus; ‘gentes’ pro bonis:

apud eundem,

Aperite portas, ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates, 26:2;

ubi ‘gens’ manifeste pro bonis:

apud eundem,

Omnes gentes congregabuntur una, et colligentur populi, 43:9;

etiam de Ecclesia gentium; ‘gentes’ pro bonis ejus, et ‘ 1 populi’ pro veris, quae quia distincta sunt inter se, de utrisque agitur, aliter foret repetitio inanis:

apud eundem,

Dixit Dominus Jehovih, Ecce tollam ad gentes manum Meam, et ad populos exaltabo signum Meum, et adferent filios tuos in sinu, et filias tuas super humero apportabunt, 49:22;

ibi de regno Domini; similiter ‘gentes’ pro bonis, et ‘populi’ pro veris:

apud eundem,

[4] Ad dextram et sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, et urbes desolatas habitabunt, 54:3;

de regno Domini, et Ecclesia quae gentium appellatur; quod ‘gentes’ pro bonis charitatis, seu quod idem est, pro illis apud quos bona charitatis, constat inde quod ‘semen’ seu fides ‘hereditabit eos’; ‘urbes’ pro veris:

apud eundem,

En testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem populis; en gentem, non novisti, vocabis, et gens, non noverat Te, ad Te current, 55:4, 5;

ibi de regno Domini; ‘populi’ pro veris, ‘gentes’ pro bonis; in Ecclesia, bono charitatis praediti sunt ‘gentes’, qui veris fidei, sunt ‘populi’, nam bona et vera praedicantur ex subjectis apud quae sunt:

apud eundem,

Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui; ... tunc videbis et afflues, et stupebit, et dilatabit se cor tuum; quod convertetur ad te multitudo maris, exercitus gentium venient tibi, 60:3, 5;

de regno Domini et Ecclesia gentium, ubi ‘gentes’ pro bonis, ‘reges, qui sunt populorum’, pro veris:

[5] apud Zephaniam, Reliquiae populi Mei depraedabuntur eos, et residui gentis Meae hereditabunt eos, 2:9:

apud Zachariam, Venient populi multi, et gentes numerosae, ad quaerendum Jehovam exercituum in Hierosolyma, 8:22;

‘Hierosolyma’ pro regno Domini, et pro Ecclesia, ‘populi’ pro illis qui in veris fidei, ‘gentes’ pro illis qui in bono charitatis, quare distincte nominantur:

apud Davidem,

Liberabis me a contentionibus populi, pones me in caput gentium; populus non noveram, servient mihi, Ps. 18:44 [KJV Ps. 18:43];

similiter ‘populus’ pro illis qui in veris, ‘gentes’ pro illis qui in bono, quae quia constituunt hominem Ecclesiae, utrumque dicitur:

apud eundum, Confitebuntur Te populi, Deus; confitebuntur Te populi omnes illi, laetabuntur et ovabunt gentes, quia judicabis populos rectitudine, et gentes in terram duces, Ps. 67:4, 5 [KJV Ps. 67:3, 4];

manifeste ‘populi’ pro illis qui in veris fidei, et ‘gentes’ pro illis qui in bono charitatis:

[6] apud Mosen,

Memento dierum aeternitatis; intelligite annos generationis et generationis, interroga patrem tuum, et indicabit tibi, seniores tuos et dicent tibi, cum hereditatem dedit Altissimus gentibus, et separavit filios hominis, constituit terminos populorum, ad numerum filiorum Israelis, Deut. 32:7, 8;

ubi de Antiquissima Ecclesia et de Antiquis Ecclesiis, quae sunt

‘dies aeternitatis’ et ‘anni generationis et generationis’, ubi ‘gentes’ dicebantur illi qui in bono charitatis quibus ‘dabatur hereditas’; et ‘filii hominis’ et dein ‘populi’, qui in veris fidei inde. Quia per ‘gentes’ significantur bona Ecclesiae et per ‘populos’ vera, ideo de Esavo et Jacobo dictum, cum in utero adhuc essent, Duae gentes in utero tuo, et duo populi ex visceribus tuis separabuntur, Gen. 25:23.

Ex his nunc constare potest quid Ecclesia gentium in genuino suo sensu: Ecclesia Antiquissima fuit vera Ecclesia gentium, dein Ecclesia Antiqua.

[7] Quia ‘gentes’ dicuntur illi qui in charitate, ‘populi’ qui in fide, sacerdotium Domini praedicatur de ‘gentibus’ quia de caelestibus quae sunt bona; regium Ipsius de ‘populis’ quia de spiritualibus quae sunt vera: quod etiam repraesentatum fuit in Ecclesia Judaica, ibi ‘gens’ fuerunt antequam reges habebant, sed postquam reges acceperunt, facti sunt ‘populus’.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.