The Bible

 

Genesis 23

Study

   

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.

2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

5 Responderunt filii Heth, dicentes :

6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

12 Adoravit Abraham coram populo terræ.

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

14 Responditque Ephron :

15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,

18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2982

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2982. ‘In terra Canaan’: quod significet quae una in regno Domini, constat a repraesentatione terrae Canaanis quod sit regnum Domini, de qua n. 1413, 1437, 1585, 1607. Cum Ecclesiis Domini ita se habet, quod 1 antiquis temporibus simul plures fuerint et quod inter singulas discrimen sicut hodie quoad doctrinalia, sed quod usque unum fecerint in eo quod agnoverint amorem in Dominum et charitatem erga proximum pro principali et pro ipso essentiali, et sic quod doctrinalia non fuerint illis pro ita cogitare, sed pro ita vivere: et quando omnibus et singulis amor in Dominum et charitas erga proximum, hoc est, bonum vitae, est essentiale, tunc Ecclesiae quotquot sunt, unam faciunt, 2 et quaelibet tunc est una in regno Domini: tale etiam est caelum; ibi societates 3 innumerabiles sunt, omnes distinctae sed usque unum caelum constituunt, quia omnibus amor in Dominum et charitas erga proximum.

[2] Sed aliter prorsus se habet cum Ecclesiis quae fidem dicunt essentiale Ecclesiae, putando quod si 4 hoc sciant et hoc cogitent, se salvari, et hoc qualicumque vita sint; cum ita, tunc plures Ecclesiae non unam faciunt, ne quidem sunt Ecclesiae; bonum fidei est quod facit Ecclesiam, hoc est, ipsa vita amoris et charitatis secundum illa quae sunt fidei; propter vitam sunt doctrinalia: hoc quisque scire potest, quid enim doctrinalia nisi propter finem? et quid finis nisi vita, seu nisi talis fiat sicut illa docent? Aiunt quidem quod ipsissima fides quae salvat, sit fiducia; sed fiducia illa nusquam dari potest nisi in bono vitae; absque bono vitae nulla est receptio, et ubi nulla receptio ibi nulla fiducia, nisi quandoque apparens quaedam in aegritudinibus anima aut corporis, cum cessant amoris sui et mundi cupiditates; at apud illos qui in malo vitae sunt, cum illa crisis abit seu vertitur, tunc fallax illa fiducia prorsus evanescit; datur enim fiducia etiam apud malos; sed qui scire vult qualis fiducia, exploret apud se affectiones, et fines, tum vitae exercitia.

Footnotes:

1. The Manuscript has ab antiquissimis

2. The Manuscript has seu una est

3. The Manuscript has plures

4. The Manuscript has solum credant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.