The Bible

 

Genesis 23

Study

   

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.

2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

5 Responderunt filii Heth, dicentes :

6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

12 Adoravit Abraham coram populo terræ.

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

14 Responditque Ephron :

15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,

18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2953

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2953. ‘Verumtamen si tu, placet, audias me’: quod significet influxum interiorem, constare potest a serie loquelae; quod ‘Abraham locutus ad Ephronem’ significaverit influxum, mox supra n. 2951 dictum; hic continuatur loquela, et intentio excitatur, per quod dicatur ‘verumtamen si tu, placet, audias me’, quare influxus interio significatur. Sensus internus talis est ut voces et verba paene nihil sint sed sensus eorum ex serie fluens sistat ideam, et quidem coram angelis spiritualem, cui sensus externus seu litteralis 1 inservit pro objecto ex quo; sunt enim ideae cogitationis hominis quae sunt objecta cogitationum spiritualium apud angelos, et quidem illae ideae cogitationi apud hominem principaliter quae sunt ex Verbo, ex causa quia ibi omnes res repraesentant, et omnes et singulae voces significant, et animadvertitur ilico quod e Verbo sint, 2 quia spiritualia et caelestia ibi suo ordine dispositissime consequuntur, et in illis et his sanctum ex intimo sensu, qui est 3 solum de Domino ac Ipsius regno.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts Verbi.

2. qui, in the First Latin Edition

3. The Manuscript has de solo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.