The Bible

 

Genesis 23

Study

   

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.

2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

5 Responderunt filii Heth, dicentes :

6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

12 Adoravit Abraham coram populo terræ.

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

14 Responditque Ephron :

15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,

18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2943

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2943. ‘Omnibus intrantibus portam urbis ejus, dicendo’: quod significet quoad doctrinalia per quae fides, constat a significatione ‘portae’ quod sit introitus, ita id quod introducit, similiter ac janua, de qua n. 2145, 2152, 2356, 2385; et a significatione ‘urbis’ quod sit verum quod est fidei, de qua n. 402, 2268, 1 2449, 2451, 2712. Urbes in Antiqua Ecclesia non fuerunt urbes sicut postea 2 et hodie, nempe coetus et congregationes, sed fuerunt cohabitationes separatarum familiarum; familia unius parentis constituebat urbem; sicut urbs Nahoris, ad quam servus Abrahami cum desponsaret Rebeccam Isaco, venit, Gen. 24:10, fuit familia Nahoris, quae ibi; et Shalem urbs Shechemi, ad quam Jacob cum ex Paddan Aram, alluit, Gen. 33:18; 34, erat familia Hamoris et Shechemi quae ibi; ita reliquae urbes illo tempore;

[2] et quia ex antiquissimis habuerunt quod gentes et familiae repraesentarent societates caelestes, ita illa quae sunt amoris et charitatis, n. 685, 1159, inde cum loco familiae nominatur urbs, et loco gentis nominatur populus, significatur verum quod est fidei: inde quoque civitas Dei et civitas sancta in genuino sensu significat fidem in Dominum: et quia ‘urbs seu civitas’ significabat fidem, ‘porta urbis’ significabat doctrinalia, quia haec introducunt ad fidem. Hoc quoque in Ecclesia repraesentativa Judaica significabatur per quod judices et seniores sederent in porta urbis et ibi judicarent, ut patet ab historicis Verbi, tum apud Zachariam,

Haec verba quae facietis, loquimini veritatem vir cum socio, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris,

8:16:

et apud Amos, Odio habete malum, et amate bonum, et statuite in porta judicium, 5:15.

Quod ‘porta’ quoque significet aditum ad mentem rationalem, et quod mens illa comparetur ‘urbi’, videatur n. 2851.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has seu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.