The Bible

 

Genesis 22

Study

   

1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.

2 Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :

5 dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,

7 dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?

8 Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.

9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.

10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.

12 Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.

15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :

16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :

17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2861

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2861. ‘Fuit post verba illa’: quod significet res transactas spectantes illos qui intra Ecclesiam, constat ex significatione ‘verborum’ quod sint res; in lingua originali res dicuntur verba, ita ‘post verba illa’ est post res transactas. Actum est in praecedentibus a vers. 13 ad hunc versum, de salvatione spiritualium ex Divino Humano Domini, et quidem illorum qui in bono intra Ecclesiam sunt; illi sunt qui vere spirituales possunt esse, quia Verbum habent, ita vera fidei; per vera doctrinae conjuncta bono vitae fit homo spiritualis; omne spirituale est inde: gentes vero extra Ecclesiam quia Verbum non habent, ita non vera fidei, quamdiu in mundo vivunt, etiamsi in bono charitatis, usque non sunt vere spirituales antequam in veris fidei instructi 1 sunt; et quia pleraeque gentes in mundo instrui nequeunt, illi qui in charitate mutua et in oboedientia vixerunt, ex providentia et misericordia Domini in altera vita instruuntur, et tunc facile recipiunt vera fidei, et fiunt spirituales; quod gentium status et sors in altera vita talis sit, videatur n. 2589-2604.

[2] Quia in 2 praecedentibus actum est de illis qui salvantur ex Divino Humano Domini intra Ecclesiam, ideo in his quae sequuntur ad finem hujus capitis, agitur de illis qui salvantur extra Ecclesiam, et significantur per illos qui nati Nahori fratri Abrahami ex Milkah uxore et ex Reumah concubina; hoc etiam sequitur in serie; qui non sensum internum Verbi novit, putaret quod haec solum genealogica essent domus Terahi, propter Rebeccam quae facta Jishako uxor, ut et propter Bethuelem, cujus binae neptes Lea et Rachel factae uxores Jacobo; verum, ut saepius dictum et ostensum, omnia nomina in Verbo significant res, n. 1224, 1264, 1876, 1888; et nisi significarent res, Verbum non foret Divinum sed mundanum; inde etiam constare potest quod haec quae sequuntur, spectent in serie Ecclesiam spiritualem Domini, sed illam quae apud gentes est; et hoc per Nahorem fratrem Abrahami, ut significarentur illi qui in fraternitate sunt ex bono, ut sequitur n. 2863.

Footnotes:

1. The Manuscript has sint

2. The Manuscript has antecedentibus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.