The Bible

 

Genesis 22

Study

   

1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.

2 Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :

5 dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,

7 dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?

8 Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.

9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.

10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.

12 Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.

15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :

16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :

17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2795

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2795. ‘Et revertemur ad vos’: quod significet conjunctionem dein, etiam constare potest absque explicatione. Quia in hoc capite agitur de gravissimis et intimis tentationibus Domini, describuntur omnes status quos suscepit, cum illas subiret; primus status describitur vers. 3; alter status in hoc versu, tertius status in versu mox sequente, et ceteri dein; sed illi ad captum vulgarem exponi nequeunt nisi plura prius sciantur, non modo de Divino Domini quod hic per ‘Abrahamum’ repraesentatur, sed etiam de Humano Divino Ipsius quod per ‘Jishakum 1 ’, et de statu hujus Rationalis cum pugnas tentationum iniret et subiret, quod hic est ‘puer’; praeter quid et quale rationale prius, ut et naturale quod isti, tum qualis status cum adjunctum unum alteri, et qualis status cum separata magis et minus; insuper scientur plura de tentationibus, ut quid tentationes exteriores et interiores, inde quid tentationes intimae et gravissimae quae Domino, de quibus in hoc capite; quamdiu haec ignorantur, nusquam describi ad captum possunt illa quae in hoc versu; et si describerentur, etiam clarissime, usque apparebunt obscura; angelis quia in luce caeli a Domino, sunt haec omnia manifesta et clara, immo beata quia caelestissima.

[2] Hic modo dicendum, quod Dominus nusquam potuit tentari cum fuit in Ipso Divino, Divinum enim est infinite supra omnem tentationem, sed potuit quoad humanum; haec causa est quod cum gravissimas et intimas tentationes subiret, adjunxerit Sibi humanum prius, nempe ejus rationale et naturale, ut in vers. 3 describitur, et dein quod separaverit Se ab illis, ut in hoc versu dicitur, at usque quod retinuerit tale per quod tentari posset, quae causa est quod hic non dicatur Jishakus ‘filius meus’, sed ‘puer’, per quem quod intelligatur Rationale Divinum in tali statu, nempe in statu veri accinctum gravissimis et intimis tentationum pugnis, videatur n. 2793: quod non Ipsum Divinum, nec Divinum Humanum posset tenta unicuivis constare potest, solum ex eo quod ne quidem angeli Divinum approximare possint, minus spiritus qui tentationes inducent, et adhuc minus inferna; inde patet cur Dominus in mundum venit et ipsum humanum statum cum infirmo ejus induit, sic enim potuit quoad humanum tentari, et per tentationes subjugare inferna, omnia et singula ad oboedientiam et in ordinem redigere, ac salvare humanum genus, quod tam longe se removit a supremo Divino.

Footnotes:

1. The Manuscript has Isacum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.