The Bible

 

Genesis 22

Study

   

1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.

2 Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :

5 dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,

7 dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?

8 Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.

9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.

10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.

12 Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.

15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :

16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :

17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2764

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2764. CAPUT XXII

1. Et fuit post verba illa, et Deus tentavit Abrahamum, et dixit ad illum, Abraham, et dixit, Ecce ego.

2. Et dixit, Accipe quaeso filium tuum, unicum tuum, quem amas, Jishakum, et vade tibi ad terram Moriah, et offer eum ibi in holocaustum, super uno montium, quem dico ad te.

3. Et mane surrexit Abraham in matutino, et instravit asinum suum, et accepit duos pueros suos secum, et Jishakum filium suum et fidit ligna holocausti, et surrexit, et ivit ad locum, quem dixit ei DEUS.

4. In die tertio, et sustulit Abraham oculos suos, et vidit locum e longinquo.

5. Et dixit Abraham ad pueros suos, Manete vobis hic cum asino, et ego et puer ibimus usque illuc, et incurvabimus nos, et revertemur ad vos.

6. Et accepit Abraham ligna holocausti, et posuit super Jishako filio suo; et accepit in manu sua ignem et cultrum, et iverunt ambo illi simul.

7. Et dixit Jishak ad Abraham patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce ego, fili mi; et dixit, Ecce ignis et ligna, et ubi pecus in holocaustum?

8. Et dixit Abraham, DEUS videbit Sibi pecudem in holocaustum, fili mi; et iverunt ambo illi una.

9. Et venerunt ad locum, quem dixit ei DEUS, et aedificabat ibi Abraham altare, et disposuit ligna, et ligavit Jishakum filium suum, et posuit illum super altari, desuper ligna.

10. Et misit Abraham manum suam, et accepit cultrum, ad mactandum filium suum.

11. Et clamavit ad eum angelus JEHOVAE e caelo, et dixit Abraham, Abraham; et dixit, Ecce ego.

12. Et dixit, Ne mittas manum tuam ad puerum, et ne facias illi quicquam, quia nunc novi, quod timeas DEUM tu, et non cohibuisti filium tuum, unicum tuum, a ME.

13. Et sustulit Abraham oculos suos, et vidit, et ecce aries post detentus in perplexo cornibus suis; et ivit Abraham, et accepit arietem, et obtulit illum in holocaustum loco filii sui.

14. Et vocavit Abraham nomen loci illius, JEHOVAH videbit, quod dicitur hodie, In monte JEHOVAH videbit.

15. Et clamavit angelus JEHOVAE ad Abraham secundo e caelo.

16. Et dixit, In Me juravi, dictum JEHOVAE, quia propterea quod fecisti verbum hoc, et non cohibuisti filium tuum, unicum tuum.

17. Quod benedicendo benedicam tibi, et multiplicando multiplicabo semen tuum, tanquam stellas caelorum, et tanquam arenam quae super litore maris; et hereditabit semen tuum portam hostium 1 tuorum.

18. Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, propter quod auscultasti voci Meae.

19. Et reversus est Abraham ad pueros suos; et surrexerunt, et iverunt simul ad Beersheba; et habitavit Abraham in Beersheba.

20. Et fuit post verba illa, et indicatum est Abrahamo, dicendo, Ecce peperit Milkah etiam illa filios Nahori fratri tuo.

21. Uz primogenitum suum, et Buz fratrem ejus, et Kemuel patrem Arami.

22. Et Kesed, et Hazo, et Pildash, et Jidlaph, et Bethuel.

23. Et Bethuel genuit Rebeccam: octo illos peperit Nahori fratri Abrahami.

24. Et concubina ejus, et nomen ejus Reumah; et peperit etiam illa Tebah, et Gaham, et Tahash, et Maacah.

CONTENTA

Agitur in hoc capite in sensu interno de gravissimis et intimis tentationibus Domini, per quas Essentiam Humanam univit Divinae: et de salvatione illorum qui spiritualem Domini Ecclesiam constituunt, per unionem illam.

Footnotes:

1. Hebrew = suorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.