The Bible

 

Genesis 2

Study

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #555

Study this Passage

  
/ 1232  
  

555. [Vers. 8.] "Et habebant capillos sicut capillos mulierum." - Quod significet quod etiam appareant sibi affectiones veri naturales, constat ex significatione "capillorum", quod sint illa quae naturalis hominis sunt, et in specie vera scientifica ibi (de qua supra, n. 66); et ex significatione "mulierum", quod sint affectiones (de qua sequitur).

Quod "capilli" significent illa quae naturalis hominis sunt, est quia "caput" significat illa quae spiritualis hominis sunt, ac omnia naturalis hominis investiunt omnia spiritualis hominis, sicut capilli caput; etiam caput correspondet spiritualibus, et capilli correspondent naturalibus, inde etiam illa significant. Ex correspondentia illa est quod angeli appareant pulchre comati, et quod secundum comarum ordinatam pendentiam, decorem et nitorem, sciatur qualis correspondentia est naturalis hominis cum spirituali apud illos. Nunc quia "mulieres" significant affectiones, constare potest quod per quod "haberent capillos sicut capillos mulierum" significetur quod appareant sibi sicut affectiones [veri] naturales: quod haec significentur, etiam ex serie patet, nam per "facies sicut facies hominum" significatur apparentia sicut essent spirituales affectiones veri; inde nunc sequitur quod per "capillos sicut capillos mulierum" significetur apparentia sicut essent naturales affectiones veri; mox etiam dicitur de dentibus, quod illi essent "sicut dentes leonum", et per illos significantur ultima naturalis hominis quoad scientiam et quoad potentiam. In Verbo Prophetico multoties dicitur "mulier", et quoque "filia" et "virgo"; sed hactenus ignotum fuit quid per illas significatur; quod non mulier, nec filia et virgo intelligantur, clare patet, nam nominantur ubi agitur de ecclesia; quid autem per illa significatur, videri potest ex serie rerum de quibus agitur, in sensu spirituali.

[2] Quod per "mulierem" significetur ecclesia quoad affectionem veri, et inde affectio veri ecclesiae, constare potest a sequentibus locis in Verbo:

- Apud Jeremiam,

"Quare facitis malum.... contra amimas vestras, ad exscindendum vobis virum et mulierem, infantem et lactentem, e medio 1 Jehudae?" ( 2 Jeremiam 44:7);

apud eundem,

"Dispergam.... virum et mulierem, dispergam.... senem et parvum, et dispergam.... juvenem et virginem" (51:22);

apud Ezechielem,

"Senem, juvenem, virginem, infantem et mulieres occidite ad perditionem" (9:6);

et in Threnis,

"Mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae, principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae sunt" 5:11, 12):

hic per "virum et mulierem", "senem et infantem"; "juvenem et virginem" non intelliguntur vir, et mulier, senex, infans, juvenis et virgo, sed omnia quae ecclesiae sunt; per "virum et mulierem" verum et ejus affectio, per "senem et infantem" sapientia et innocentia, per "juvenem et virginem" intelligentia veri et affectio boni: quod illa significentur, constat ex eo, quod in illis capitibus agatur de ecclesia, et de ejus desolatione quoad verum et bonum ibi; quare per nomina illa significantur talia quae ecclesiae sunt. Verbum enim interius est spirituale, quia est Divinum; quare si per "virum et mulierem", "senem et infantem", "juvenem et virginem", intelligerentur illi, foret Verbum naturale et non spirituale; at tunc fit spirituale cum per "virum et mulierem" significatur ecclesia quoad verum et ejus affectionem, per "senem et infantem" ecclesia quoad sapientiam et innocentiam, ac per "juvenem et virginem" ecclesia quoad intelligentiam et ejus affectionem. Etiam homo est homo quia in eo est ecclesia, et ubi ecclesia ibi caelum; quare cum "homo senex", "homo juvenis", "homo infans", "homo vir, mulier" et "virgo", dicitur, intelligitur id quod est ecclesiae correspondens aetati, sexui, inclinationi, affectioni, intelligentiae et sapientiae, quae apud illos.

[3] Quod per "mulierem" significetur ecclesia quoad affectionem veri, seu affectio veri ecclesiae, etiam constare potest ex his apud Esaiam,

"Tunc apprehendent septem mulieres virum unum in die illo, dicendo, Panem nostrum comedemus, et Veste nostra induemus nos; tantum modo nominetur nomen tuum super nos, collige opprobrium nostrum" (4:1):

agitur ibi de fine ecclesiae, quando non verum amplius, nam praecedit,

"Homines tui gladio cadent, et robur tuum in bello" ([cap. 3:25]),

per quae significatur quod intellectus veri per falsa destruetur, ut non resistentia in pugnis amplius; et sequitur,

"In die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam" ([cap. 4:2]),

per quae significatur quod verum in ecclesia e novo enascetur, quia illa dicta sunt de adventu Domini. Per quod "septem mulieres apprehendent unum virum" significatur quod ex affectione desideraturi et quaesituri sint verum, sed non inventuri; per "virum" significatur verum, per "mulieres" affectiones seu desideria ad verum, et per "septem" sanctum: quod non inventuri instructionem in genuinis veris et sic nutritionem spiritualem, significatur per quod dicent "Panem nostrum comedemus, et veste nostra induemus nos"; "panis" significat instructionem et nutritionem spiritualem, et "vestis" verum induens bonum; quod modo sit verum quod applicari possit, et per applicationem conjungi, significatur per "tantum modo nominetur nomen tuum super nos": et quia omne decus est ex affectione spirituali veri et inde conjunctione, et alioqui non decus, ideo dicitur "Collige" seu tolle "opprobrium nostrum."

[4] Apud Jeremiam,

"Revertere, virgo Israel, revertere ad urbes tuas [has] ; quousque circumvagaberis.... ? quia creavit Jehovah novum in terra, femina circumdabit virum" (31:21, 22):

agitur hic de captivitate spirituali, in qua fuit ecclesia ante Domini adventum. Ecclesia dicitur in captivitate spirituali esse quando non verum et usque desideratur; in tali captivitate fuerunt gentes apud quas ecclesia instaurata est. "Revertere, virgo Israel, revertere ad urbes tuas", significat quod redituri sint ad vera doctrinae; "virgo Israel" est ecclesia, et "urbes ejus" sunt vera doctrinae: "quia creavit Jehovah novum in terra, femina circumdabit virum", significat quod instauranda sit nova ecclesia, in qua verum conjungetur suae affectioni; "creare novum in terra" est instaurare novum illud, "femina" est ecclesia quoad affectionem veri, "vir" est verum, et "circumdare" est conjungi.

[5] Apud Esaiam,

"Quasi mulierem desertam et afflictam spiritu vocavit te Jehovah, et mulierem juventutis, cum repudiata, dixit Deus tuus; momento parvo deserui te, sed cum miserationibus magnis recolligam te" (54:6, 7):

etiam hic per "mulierem desertam et afflictam spiritu" intelligitur ecclesia quae non in veris, sed usque in affectione seu desiderio ad illa; "mulier" est ecclesia, quae "deserta" dicitur cum non in veris, et "afflicta spiritu" cum in dolore ex affectione seu desiderio ad vera: per "mulierem juventutis" intelligitur Ecclesia Antiqua, quae fuit in veris ex affectione; et per "repudiatam" intelligitur Ecclesia Judaica, quae non in veris ex aliqua affectione spirituali: quod instauranda sit a Domino, et liberanda a captivitate spirituali, intelligitur per "Momento parvo deserui te, sed cum miserationibus magnis recolligam te."

[6] Apud Jeremiam,

"Audite, mulieres, verbum Jehovae, et percipiat auris vestra verbum oris Ipsius, ut doceatis 3 20, 21]):

quod dicatur ad "mulieres" quod audirent et perciperent, est quia per illas significatur ecclesia ex affectione et receptione veri: per " 4 filios" quos mulieres docerent luctum, et per "sociam" quam mulier doceret lamentationem, significantur omnes qui ab ecclesia; per " 5 filios" qui in veris ecclesiae, per "sociam" quae in bono ejus, "luctus" et "lamentatio" significat propter vastatam ecclesiam quoad vera et quoad bonum: "mors ascendit per fenestras, venit in palatia nostra", significat quod falsum infernale intraverit in intellectum et inde in omnia cogitationiS et affectionis; "fenestrae" significant intellectum, et "palatia" omnia cogitationis et affectionis: "ad exscindendum infantem e platea et juvenem e vicis", significat vastationem veri nascentis et veri nati; "infans in platea" est verum nascens, et "juvenis in vicis" est verum natum.

[7] Apud Ezechielem,

"Duae mulieres filiae unius matris, quae scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua scortatae sunt;.... nomen majoris natu Ohola, et nomen sororis ejus Oholiba, .... et pepererunt filios et filias. .... Samaria est Ohola, et Hierosolyma est Oholiba" (23:2-4):

quoniam per "Samariam", metropolin Israelitarum, in Verbo significatur ecclesia spiritualis, et per "Hierosolymam", metropolin Judaeorum, ecclesia caelestis, utraque quoad doctrinam, ideo vocantur "mulieres"; et quia utraque illa ecclesia unum agit, ideo dicuntur "filiae unius matris", "mater" enim etiam significat ecclesiam; et quoque "Ohola et Oholiba", seu "tentorium" seu "habitaculum" Dei, hoc enim significat caelum ubi Divinum Verum et Divinum Bonum, et inde quoque ecclesiam, quia ecclesia est caelum Domini in terris.

Quod "scortatae sint in Aegypto in adolescentia sua" significat quod tunc in nullis veris fuerint, sed in falsis; non enim in Aegypto fuit illis Verbum; hoc per Mosen et prophetas postea illis datum est, et sic instituta est apud illos ecclesia: "scortari in Aegypto" significat falsificare vera per scientifica quae naturalis hominis; et falsificare vera ibi, est vertere sancta in magica, ut fecerunt Aegyptii; "filii et filiae" quos pepererunt, significant falsa et mala ecclesiae.

[8] Apud Micham,

"Tunicam extrahitis a transeuntibus secure, reducibus belli: mulieres populi mei expellitis e domo deliciarum ejus" (2:8 [, 9]):

"tunicam extrahere a transeuntibus secure, reducibus belli", significat deprivare veris omnes qui in veris sunt et pugnarunt contra falsa; "transeuntes secure" significant omnes qui in veris sunt, et "reduces belli" illos qui in tentationibus fuerunt et pugnarunt contra falsa: "mulieres populi expellere e domo deliciarum ejus" significat affectiones veri destruere, et sic amoena et felicia caeli; "mulieres populi" sunt affectiones veri, "domus deliciarum" significat amoena et felicia caeli, haec enim sunt affectiones boni et veri.

[9] Apud Sachariam,

"Congregabo omnes gentes ad Hierosolymam in bellum, et capietur urbs, et 6 deripientur domus, et mulieres vim patientur" (14:2):

per "omnes gentes" significantur mala et falsa omnis generis, per "Hierosolymam" ecclesia, per "urbem" doctrina, per "domum" omne sanctum ecclesiae, per "mulieres" affectiones veri; quod hae "vim patientur" significat quod vera pervertentur et inde affectiones veri periturae.

[10] Apud eundem,

"In die illo crescet planctus in Hierosolyma, .... et planget terra et singulae familiae seorsim; familia domus Davidis seorsim et mulieres eorum seorsim; familia domus Nathanis seorsim et mulieres eorum seorsim; familia domus Levi seorsim et mulieres eorum seorsim; familia domus Schimeonis seorsim et mulieres eorum seorsim; omnes familiae reliquae, singulae familiae seorsim et mulieres eorum seorsim" (12:11-14):

quid per "Davidem" et ejus domum, tum quid per ["Nathanem, "] "Levin" ac "Schimeonem" et eorum domus significatur, supra in explicationibus ostensum est; quod nempe per "Davidem " Divinum Verum, per "Nathanem" doctrina veri, per "Levin" bonum charitatis, et per "Schimeonem verum et bonum quoad perceptionem et obedientiam: quod dicatur quod "familiae plangent seorsim et mulieres seorsim", est quia per "familias" significantur vera ecclesiae, et per "mulieres" affectiones veri, quae "plangunt seorsim" quando verum plangit quod ei affectio non sit, et affectio quod ei verum non sit: haec dicta sunt de planctu super omnia et singula ecclesiae, quod vastata et destructa sint; omnia enim et singula ecclesiae significantur per "omnes reliquas familias", per quas intelliguntur tribus; quod per "duodecim tribus" significentur omnia ecclesiae in complexu, videatur supra (n. 430 [a, b] , 431): "Hierosolyma" significat ecclesiam et ejus doctrinam.

[11] Apud Matthaeum,

"Tunc duo erunt in agro, unus assumetur et alter derelinquetur; duae molentes in mola, una assumetur, et altera derelinquetur" (24:40, 41):

per "duos" intelliguntur viri, et per "duas" feminae, et per "viros" significantur qui in veris sunt, et per "feminas" qui in bono ex affectione veri; hic quoque per "viros" qui in falsis, et per "feminas" qui in malis ex affectione falsi; quia dicitur quod unus et una "assumentur" ac alter et altera "derelinquentur", hoc est, quod salvabuntur qui in veris ex affectione, et condemnabuntur qui in malis ex affectione: "ager" significat ecclesiam, "molere" significat comparare sibi vera doctrinae ex Verbo; et qui applicant illa ad bonum significantur per illos qui "assumentur", at qui applicant illa ad malum significantur per illos qui "derelinquentur." (Sed hoc explicatum videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4334, 4335.)

[12] Apud Mosen,

"Fracturus sum vobis baculum panis, ut coquant decem mulieres panem vestrum in furno uno, et referant panem vestrum in pondere, et comedatis sed non satiemini" (Levit 26:26):

per haec in sensu spirituali intelligitur quod deficiet verum ex bono, quo spiritualiter nutriantur, "panis" enim significat omnem cibum spiritualem, quo homo ecclesiae nutritur; et per "mulieres" significantur qui ab ecclesia in affectione veri sunt: quod "decem mulieres coquent panem in furno uno" significat quod indagaturi verum quod conjungatur bono, sed quod non inventuri nisi perparum, "coquere" enim significat praeparare et conjungere ut serviat usui "vitae: "referre panem in pondere" significat quod rarum sit; ac "comedere et non satiari" significat quia verum ex bono tam paucum et rarum est quod vix cessurum alicui nutritioni pro anima.

[13] Apud eundem,

"Non erit vestis viri super muliere, neque induet vir Vestem mulieris, nam abominatio Jehovae Dei tui quisquis faciens illa" (Deuteronomius 22:5):

per "virum" et ejus vestem significatur verum, ac per "mulierem" et ejus vestem significatur affectio veri; haec distincta sunt apud unumquemvis hominem sicut intellectus et voluntas, seu sicut cogitatio quae est intellectus et affectio quae est voluntatis; quae nisi distincta essent confunderentur sexus, et non daretur conjugium, in quo vir est verum quod cogitationis, et mulier affectio.

Quod uterque, vir et mulier, ita creati sint, ut duo sint et tamen unum, constat ex Libro Geneseos, in quo de creatione utriusque haec dicuntur,

"Et creavit Deus hominem in imaginem Ipsius, in imaginem Dei creavit 7 illum, masculum et feminam creavit illos" (Genesis 1:27; 5:2);

[14] et postea,

"Dixit homo, Hac vice os de ossibus meis, et caro de carne mea; propter hoc vocabitur uxor, quia ex viro sumpta est: propterea relinquet vir patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt in carnem unam" (Genesis 2:23, 24; Marcus 10:6-9):

per "hominem" ibi intelligitur ecclesia in communi et in particulari; ecclesia in particulari est homo ecclesiae, seu homo in quo ecclesia: quod "Deus creaverit hominem in imaginem Ipsius" significat quod in imaginem caeli; per "Deum" enim, seu "Elohim", in plurali, significatur Divinum procedens quod facit caelum, et homo qui est ecclesia est caelum in minima forma, nam correspondet omnibus caeli (videatur in opere De Caelo et Inferno 7-12, 51-58): per "masculum" significatur, hic ut supra, verum quod est intellectus, et per "feminam" bonum quod est voluntatis; quod uxor dicatur esse "os ex ossibus et caro ex carne" viri, significat quod bonum quod est "uxor" sit ex vero quod est "vir"; "os" significat verum antequam vivificatum est, hoc est, conjunctum bono, quale verum est verum memoriae apud hominem; et quia omne bonum formatur ex veris, dicitur "quia ex viro sumpta est": quod "vir relinquet patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae", significat quod verum erit boni, et quod inde ambo fient unum bonum; hoc significatur per quod "erunt in carnem unam"; "caro" significat bonum, et quoque hominem. Sed haec quae nunc dicta sunt, non intrant intellectum hominis, nisi paucorum, nisi sciatur quod in binis capitibus primis Geneseos agatur de nova creatione seu de regeneratione hominum ecclesiae; in primo capite de regeneratione illorum, et in altero de intelligentia et sapientia illorum: ac per "masculum et feminam", seu per "virum et uxorem", intelligitur in spirituali sensu conjunctio veri et boni, quae conjugium caeleste vocatur, in quod conjugium venit homo cum regeneratur et fit ecclesia; et tunc homo regeneratus est et factus ecclesia quando in bono et inde veris est, quod intelligitur per quod "vir relinquet patrem et matrem, et adhaerebit uxori, et erunt in carnem unam." (Sed clarior adhuc idea de his haberi potest ex illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae dicta sunt De Bono et Vero, n. 11-19; De Voluntate et Intellectu, n. 28-33; De Regeneratione, n. 173-182; tum de bono ex quo vera, n. 24.)

[15] Quoniam per "virum et mulierem" significatur conjunctio veri et boni, ideo

Dixit Moses, cum vidit quod filii Israelis captivas sumpserint ex Midianitis hostibus suis, quod occiderent omnem mulierem quae cognoverat virum concubitu maris, at quod vivificarent illas feminas quae non cognoverunt (Numeri 31:16-18):

haec mandata sunt, quia "femina non conjuncta viro" significabat ecclesiam quoad affectionem ad verum seu ad conjunctionem cum vero, at "mulier conjuncta viro Midianitae" significabat bonum adulteratum; nam Midianitae repraesentabant et inde significabant verum quod non verum quia non ex bono, ita falsum: inde erat quod occiderentur mulieres quae cognoverunt virum, et vivificarentur quae non cognoverunt.

Quod "mulieres Midianitides" significaverint conspurcationem boni per falsa, et inde bonum adulteratum et profanatum, quod est foedum adulterium, constat ex illis quae de scortatione filiorum Israelis cum mulieribus Midianitarum (Num. cap. 25) memorantur.

[16] Qui non scit quod "mulier" significet affectionem veri spiritualem, tum qui non scit quod mala et falsa, quae unicuivis, sint in naturali homine et non aliqua in spirituali, non scire potest quid significant haec de muliere captiva, apud Mosen,

"Si videris in captivitate mulierem pulchram forma" ex hostibus, "et desideraveris illam in uxorem, deduces eam in medium domus tuae, ubi tondebit caput suum, et faciet ungues suos, deinde removebit vestem capitivitatis suae desuper se et deflebit patrem suum et matrem suam mense dierum: postea intrabis ad illam, et cognosces illam, et erit tibi in uxorem" (Deuteronomius 21:11-13):

per "mulierem" significatur ecclesia quoad affectionem veri spiritualem, seu affectio veri spiritualis quae homini ecclesiae; sed per "mulierem captivam pulchram forma" significatur religiosum apud gentes quibus est desiderium seu affectio veri: quod "deducetur in medium domus, et ibi tondebit caput, faciet ungues, et postea removebit vestem captivitatis", significat quod ducetur in ecclesiae interiora seu spiritualia, et per illa rejiciet mala et falsa naturalis et sensualis hominis; "medium domus" significat interiora quae spiritualia, "capilli capitis" quos tondebit significant falsa et mala naturalis hominis, et "ungues" quos faciet falsa et mala sensualis hominis, et "vestis captivitatis" significat falsum religionis in quo sicut captivus tenetur qui ex affectione desiderat verum; haec et illa itaque rejiciet, quia sunt in naturali et senSuali homine, ut supra dictum est: quod "deflebit patrem et matrem mense dierum" significat quod oblivioni tradentur mala et falsa suae religionis: quod vir "postea intraret ad illam", "cognosceret illam", et quod "illa esset ei in uxorem", significat quod sic conjungi possit verum quod "vir" cum affectione ejus quae "uxor." Quare hoc statutum datum est, nemo scire potest nisi ex sensu spirituali sciat quid significat "mulier captiva ex hostibus", quid "medium seu intimum domus", quid significant "capilli", "ungues" et "vestes captivitatis", et nisi sciat aliquid de conjunctione veri et boni; nam super illa fundantur omnia praecepta in Verbo de conjugiis. Ecclesia quoad affectionem veri significatur etiam

Per mulierem circumdatam sole, parturientem, ad quam draco stetit cum peperit masculum; et quae postea fugit in desertum (Apocalypsis 12:1 ad fin. ):

quod ibi per "mulierem" significetur ecclesia, et per "masculum" quem peperit doctrina veri, videbitur in explicatione infra.

[17] Quoniam per "mulierem" significatur ecclesia quoad affectionem veri ex bono, seu affectio veri ex bono quae homini ecclesiae, etiam in opposito sensu per "mulierem" significatur cupiditas falsi ex malo; pleraque enim in Verbo etiam opposita significant. Hoc per "mulierem" et per "mulieres" significatur in sequentibus locis:

- Apud Jeremiam,

"Nonne tu vides quid illi facientes in urbibus Jehudae et in plateis Hierosolymae? Filii colligunt ligna, et patres accendunt ignem, et mulieres depsunt massam, ad faciendum placentas melecheth caelorum, simul ad libandum libamina diis aliis" (7:17, 18):

quid haec prophetica involvunt, non sciri potest, nisi sciatur quid significant "urbes Jehudae", "plateae Hierosolymae", quid "filii", "patres", "mulieres", et quid "colligere ligna", "accendere ignem", "depsere massam", quid "placentae", "melecheth caelorum", et "libamina." Dum scitur quid illa significant, et ea loco illorum assumuntur, resultat inde sensus spiritualis, quem illa prophetica involvunt. Per "urbes Jehudae" significantur doctrinalia ecclesiae; per "plateas Hierosolymae" vera illorum, hic falsa; "filii" sunt illi qui in veris doctrinae, hic qui in falsis, qui "colligere ligna" dicuntur cum comparant sibi falsa ex malis; "patres" sunt illi qui in bonis ecclesiae, hic qui in malis, qui "accendere ignem" dicuntur cum ex amore mali approbant et excitant; "mulieres" sunt affectiones veri ex bono, hic cupiditates falsi ex malo, quae "depsere massam" dicuntur cum doctrinam ex illis et secundum illa conflant: "ad faciendum placentas melecheth caelorum" significat ad colendum omnis generis mala infernalia; "facere placentas" est colere ex malis, "melecheth caelorum" sunt omnia mala in complexu, "melecheth" enim "caelorum" simile significat cum "exercitu caelorum": "libare libamina diis aliis" significat colere ex falsis; "dii alii" sunt falsa infernalia, "Deus" enim in bono sensu significat Divinum Verum procedens, at "dii alii" falsa infernalia, quae sunt falsa ex malo.

[18] Apud Esaiam,

"Quoad populum meum, exactores ejus, infantes et mulieres dominantur 8 illis; popule mi, ductores tui seducentes, et viam semitarum tuarum deleverunt" (3:12):

per "exactores", "infantes" et "mulieres", significantur illi qui vera violant, ignorant et pervertunt; per "exactores" qui vera violant, per "infantes" qui illa ignorant, et per "mulieres" cupiditates quae pervertunt: "ductores tui seducentes" significant illos qui docent: "viam semitarum delere" significat ut non sciatur verum ducens.

[19] Apud eundem,

"Quando exarescit messis.... , confringentes, mulieres venientes incendent illam, non enim populus intelligentiarum ille" (27:11):

haec de vastata ecclesia; per "messem exarescentem" significantur vera boni deperdita per amores malos; per "mulieres" quae "incendent illam" significantur cupiditates falsi quae prorsus consumunt.

[20] Apud eundem,

"Mulieres securae consistite, audite vocem meam, 9 filii confidentes a ribus percipite sermonem meum;.... consumetur vindemia, collectio non veniet" (32:9, 10):

per "mulieres securas" significantur cupiditates quae sunt illis quibus nihil curae est quod ecclesia vastetur; per " 10 filios confidentes" significantur falsitates quae sunt illis quibus fiducia est in propria intelligentia; per "mulieres" et per "filios" significantur omnes in ecclesia qui tales, sive viri sint sive feminae: per "vindemiam quae consumetur", et per "collectionem quae non veniet", significatur quod ecclesiae verum non erit amplius, simile enim per "vindemiam" significatur quod per "vinum", nempe verum ecclesiae; inde patet quid intelligitur per "collectionem" ejus.

[21] Apud Ezechielem,

"Vir justus.... qui super montibus non comedit, et non oculos suos attollit ad idola domus Israelis, et uxorem socii non polluit, et ad mulierem menstruatam non accedit" (18:5, 6):

describitur justus, quod sit qui non "super montibus comedit", per quod significatur cui non cultus ex amoribus infernalibus; nam "sacrificare super montibus", et "ex sacrificatis comedere", id significat: "qui non oculos attollit ad idola domus Israelis" significat cui non cultus ex falsis doctrinae; nam "idola" significant falsa doctrinae, "domus Israelis" est ecclesia perversa ubi illa falsa: "qui uxorem socii non polluit" significat qui non adulterat bonum ecclesiae et Verbi: "qui ad mulierem menstruatam non accedit" significat qui non conspurcat vera per cupiditates falsi.

[22] In Threnis,

"Manus mulierum misericordium coxerunt liberos suos ut fierent in cibum illis, in confractionem filiae populi mei" ( 11 4:10, 14:4; 17:3 (de quibus infra in explicatione).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232