The Bible

 

Genesis 19

Study

   

1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis : adoravitque pronus in terram,

2 et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus.

3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum : ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.

4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.

5 Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte ? educ illos huc, ut cognoscamus eos.

6 Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait :

7 Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.

8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.

9 At illi dixerunt : Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices ? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime : jamque prope erat ut effringerent fores.

10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium :

11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.

12 Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac :

13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.

14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.

15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes : ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.

16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.

17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem : ibique locuti sunt ad eum, dicentes : Salva animam tuam : noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.

18 Dixitque Lot ad eos : Quæso, domine mi,

19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar :

20 est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea : numquid non modica est, et vivet anima mea ?

21 Dixitque ad eum : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.

22 Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.

23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.

24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo :

25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.

26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.

27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,

28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius : viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.

29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.

30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo.

31 Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ.

32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.

33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.

34 Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.

35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo : et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.

36 Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.

37 Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.

38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2312

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2312. CAPUT XIX

1. ET venerunt duo angeli Sodomam in vespera, et Lot sedens in porta Sodomae, et vidit Lot, et surrexit obviam illis, et incurvavit se facies in terram.

2. Et dixit, Ecce quaeso Domini mei, declinate quaeso ad domum servi vestri, et pernoctate, et lavate pedes vestros, et mane surgatis, et eatis in viam vestram; et dixerunt, Non, quia in platea pernoctabimus.

3. Et urgebat eos valde, et declinaverunt ad eum, et venerunt ad domum ejus, et fecit eis convivium, et azyma coxit, et comederunt.

4. Vix adhuc cubuerunt, et viri urbis, viri Sodomae, circumdederunt domum, a puero et usque ad senem, omnis populus ab extremo.

5. Et clamaverunt ad Lot, et dixerunt ei, Ubi viri qui venerunt ad te noctu? Educ eos ad nos, et cognoscamus eos.

6. Et exivit ad eos Lot ad januam, et ostium clausit post se.

7. Et dixit, Ne quaeso, fratres mei, malefaciatis.

8. Ecce quaeso mihi duae filiae, quae non cognoverunt virum, educam quaeso eas ad vos, et faciatis eis sicut bonum in oculis vestris; tantum viris illis ne faciatis quicquam, quia propterea venerunt in umbram trabis meae.

9. Et dixerunt, Accede ultra, et dixerunt, Num unus venit ad peregrinandum, et judicabit judicando? Nunc malefaciemus tibi prae illis; et urserunt in virum, in Lot valde, et accesserunt ad effringendum ostium.

10. Et emiserunt viri manum suam, et introduxerunt Lotum ad se in domum, et ostium clauserunt.

11. Et viros, qui januae domus, percusserunt caecitatibus, a parvo et usque ad magnum, et laboraverunt ad inveniendum januam.

12. Et dixerunt viri ad Lotum, Adhuc quis tibi hic? generum, et filios tuos, et filias tuas, et omnem qui tibi in urbe, educ e loco.

13. Quia perdentes nos locum hunc, quia magnus factus est clamor eorum coram JEHOVAH, et misit nos JEHOVAH ad perdendum eum.

14. Et exivit Lot, et locutus est ad generos suos accipientes filias suas, et dixit, Surgite, exite e loco isto, quia perdens JEHOVAH urbem; et fuit sicut ludens in oculis generorum ejus.

15. Sicuti aurora ascendit, et ad festinandum adigebant angeli Lotum, dicendo, Surge, accipe uxorem tuam, et duas filias tuas inventas, ne forte consumaris in iniquitate urbis.

16. Et moratus, et apprehenderunt viri manum ejus, et manum uxoris ejus, et manum duarum filiarum ejus, in clementia JEHOVAH super eum, et eduxerunt eum, et statuerunt eum extra urbem.

17. Et fuit, cum educerent ii illos foras, et dixit, Eripe te super anima tua, ne respicias post te, et ne consistas in omni planitie; in montem eripe te, ne forte consumaris.

18. Et dixit Lot ad eos, Ne quaeso, Domini mei.

19. Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis, et magnam fecisti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ad vivificandum animam meam; et ego non potero eripere me in montem, ne forte adhaereat mihi malum, et moriar.

20. Ecce quaeso urbs haec propinqua ad fugiendum illuc, et ea parva, eripiam me quaeso illuc, annon parva ea? et vivat anima mea.

21. Et dixit ad eum, Ecce acceptavi faciem tuam, etiam quoad verbum hoc, quod non evertam urbem, de qua locutus [es. ]

22. Festina, eripe te illuc, quia non possum facere quicquam usque venire te illuc; propterea vocavit nomen urbis Zoar.

23. Sol egressus super terram, et Lot venit Zoarem.

24. Et JEHOVAH pluere fecit super Sodomam et super Amoram sulphur et ignem a cum JEHOVAH e caelo.

25. Et evertit urbes illas, et Omnem planitiem, et omnes habitatores urbium, et germen agri.

26. Et respexit uxor ejus post eum 1 , et facta statua salis.

27. Et surrexit Abraham in matuta, ad locum quo steterat ibi coram JEHOVAH.

28. Et prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et contra Omnes facies terrae planitiei; et vidit, et ecce ascendit fumus terrae, sicut fumus fornacis.

29. Et fuit in perdendo DEUS urbes planitiei, et recordatus est DEUS Abraham, et emisit Lotum e medio eversionis, in evertendo urbes, in quibus habitavit Lot.

30. Et ascendit Lot e Zoar, et habitavit in monte, et duae filiae ejus cum eo, quia timuit habitare in Zoar; et habitabat in spelunca is, et duae filiae ejus.

31. Et dixit Primogenita ad minorem, Pater noster senex, et vir nullus in terra, ad veniendum ad nos, secundum viam totius terrae.

32. Veni, propinemus patri nostro vinum, et cubemus cum eo, et vivificemus de patre nostro semen.

33. Et Propinaverunt patri suo vinum in nocte illa, et venit primogenita et cubuit cum patre suo, et non cognovit in cubare ejus in surgere ejus.

34. Et fuit a crastino, et dixit primogenita ad minorem, Ecce cubui heri cum patre meo, propinemus ei vinum etiam nocte hac, et veni, cuba cum eo, et vivificemus de patre nostro semen.

35. Et propinaverunt etiam in nocte illa patri eorum vinum, et surrexit minor, et cubuit cum eo, et non cognovit in cubare ejus et in surgere ejus.

36. Et conceperunt binae filiae Loti de patre suo.

37. Et peperit primogenita filium, et vocavit nomen ejus Moab; is pater Moabi usque ad diem hunc.

38. Et minor etiam illa peperit filium, et vocavit nomen ejus Ben-ammi; is pater filiorum Ammonis usque ad diem hunc.

Footnotes:

1. The Manuscript alters post se to post eum, see Arcana Coelestia 2454.

CONTENTA IN hoc capite in sensu interno, per ‘Lot’ describitur status Ecclesiae spiritualis, quae in bono charitatis est sed in cultu externo, quomodo illa progressu temporis decrescit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.