The Bible

 

Genesis 17

Study

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2041

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2041. ‘Circumcidetis carnem praeputii vestri’: quod significet remotionem amoris sui et mundi, constat ex repraesentatione et significatione ‘circumcisionis’ quod sit purificatio a spurcis amoribus, de qua mox supra n. 2039; tum a significatione ‘carnis’ quod sit proprium hominis, de qua prius n. 999; proprium hominis non est nisi amor sui et mundi, ita omnis cupiditas quae inde, quod quam spurcum sit, ostensum est in Parte Prima n. 141, 150, 154, 210, 215, 694, 731, 874-876, 987, 1047; quia hoc proprium significatur quod removendum, hic dicitur ‘caro praeputii’.

[2] Sunt bini 1 amores ita dicti, et eorum cupiditates, quae impediunt influxum amoris caelestis a Domino; illi enim cum regnant in interiore et externo homine, et eum occupant, tunc influentem amorem caelestem vel rejiciunt vel suffocant, ut et pervertunt et contaminant, nam prorsus contrarii sunt amori caelesti; quod prorsus contrarii sint, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus demonstrabitur; at quantum removentur, tantum amor caelestis influens a Domino incipit apparere, immo illucescere in interiore ejus homine, et tantum incipit videre quod in malo et falso sit, immo dein in immundo et spurco, denique quod hoc fuerit ipsius proprium;

[3] sunt ii qui regenerantur apud quos illi removentur; hoc quoque a non regeneratis potest appercipi, apud quos dum amorum istorum cupiditates quiescunt, ut fit quandoque dum in meditatione sancta sunt vel dum sopiuntur, quod fit dum in infortuniis sunt, in aegritudinibus et morbis et maxime in momentis mortis, tunc quia corporea et mundana sopita sunt et quasi mortua, appercipiunt aliquid luminis caelestis, et solatii inde; sed apud hos non est remotio illarum cupiditatum, sed modo sopitio, nam ilico dum in statum pristinum redeunt, in cupiditates illas relabuntur:

[4] apud malos etiam sopiri possunt corporea et mundana, et tunc elevari quasi in quoddam caeleste, ut quandoque fit cum animabus, imprimis recentibus in altera vita, qui intense cupiunt videre gloriam Domini quia tantum de caelo audiverunt in mundo cum vixerunt; illis tunc sopiuntur externa illa, et sic evehuntur in primum caelum, et fruuntur desiderio suo; sed non diu subsistere possunt, quia est modo quiescentia 2 corporeorum et mundanorum, non autem remotio ut apud 3 angelos, de quibus videatur n. 541, 542. Sciendum est quod amor caelestis a Domino continue influat apud hominem, et quod nihil aliud sit quod obstat, impedit, et facit quod 4 illum recipere nequeat, quam cupiditates amorum illorum et falsitates inde.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts hi.

2. The Manuscript has sopitio.

3. The Manuscript inserts regeneratos et.

4. The Manuscript has ut.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.