The Bible

 

Genesis 15

Study

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1846

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1846. ‘Et affligent illos’: quod significet tentationes illorum graves, constare potest a significatione ‘affligere seu afflictionis’ quod sit persecutio, proinde quod sit tentatio; in Verbo Domini nihil aliud per afflictionem significatur, ut apud Esaiam,

Purgabo te, et non argento, seligam te in catino afflictionis, 48:10;

‘afflictio’ pro tentatione:

apud Mosen,

Recordaberis omnis viae, qua duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto, propterea ad affligendum te et ad tentandum te.... Jehovah cibans te manna in deserto, quam non noverunt patres tui, propterea ad affligendum te, et propterea ad tentandum te, ad benefaciendum tibi in postremo, Deut. 8:2, 16;

[2] ‘affligere’ manifeste pro tentare:

apud eundem,

Cum malefecerunt nobis Aegyptii, et afflixerunt nos, dederunt super nos servitutem duram; et clamavimus ad Jehovam Deum patrum nostrorum, et exaudivit Jehovah’ vocem nostrem, et vidit afflictionem nostram, et laborem nostrum, et oppressionem nostram, Deut. 26:6, 7;

hic eadem quae in hoc versu, quod servirent et affligerentur, per quae significatae similiter tentationes fidelium, sicut etiam per afflictio eorum in deserto per quas quoque repraesentatae Domini tentationes,

[3] ut apud Esaiam,

Contemptus, ... vir dolorum, ... unde quasi occultatio facierum ab Ipso; contemptus, et non reputavimus illum; verumtamen morbos nostros Ipse tulit, et dolores nostros portavit nos vero reputavimus Ipsum plagatum, percussum Dei, afflictum, 53:3, 4;

per haec significantur tentationes Domini; quod ‘morbos nostros tulerit, et dolores nostros portaverit’, non intelligitur quod fide nullam tentationem subituri, nec quod peccata in se derivaverit et sustulerit; sed quod per tentationum pugnas et victorias vicerit inferna et sic solus, etiam quoad Humanam Essentiam, sustineret tentationes apud fideles.

[4] A Domino etiam tentationes vocantur afflictiones;

apud Marcum, Qui super petrosa seminantur, quando audiverint sermonem, ... non habent radicem in seipsis, verum temporarii sunt; postea quando afflictio et persecutio oritur propter sermone statim scandalizantur, 4:16, 17;

‘afflictio’ manifeste pro tentatione: ‘non radicem habere in seipsis’ est non charitatem, in hac enim radicatur fides, qua radice qui in gaudent, in tentationibus succumbunt:

apud Johannem, In mundo afflictionem habetis; sed confidite, Ego vici mundum, 16:33;

‘afflictio’ pro tentatione:

[5] apud Matthaeum, Excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum, ... omnia haec initium dolorum, tunc tradent vos in afflictione.... Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi.... Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, 24:7-9, 21, 29;

ubi de consummatione saeculi seu ultimis temporibus Ecclesiae; ‘afflictio’ pro tentationibus externis et internis; externae sunt persecutiones a mundo, internae a diabolo; nulla charitas significat per quod ‘gens contra gentem, regnum contra regnum’, et per quod ‘sol’, hoc est, Dominus, amor et charitas, ‘obscurabitur’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.