The Bible

 

Genesis 15

Study

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10453

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10453. ‘Et tabulae opus Dei illae, et scriptura scriptura Dei illa, excisa super tabulis’: quod significet sensum Verbi externum et Internum ex Divino, ac Divinum Verum, constat ex significatione ‘tabularum’ quod sint Verbum in toto complexu, de qua mox supra n. 10452; hic autem externum Verbi, de qua re in sequentibus; ex significatione ‘operis Dei’ quod sit a Divino; ex significatione ‘scripturae’ quod sit internum Verbi, de qua etiam sequitur; 1 inde ‘scriptura Dei’ est internum Verbi a Divino; et ex significatione ‘excisa super tabulis’ quod sit internum super externo, ita in illo.

[2] Quod ‘tabulae’ hic significent externum Verbi, est quia distinguuntur illae hic a scriptura, quae est internum ejus; cum autem non distinguuntur a scriptura, tunc per illas significatur 2 Verbi internum et externum simul, ita Verbum in toto complexu, ut supra n. 10452; quod hic distinguantur, est quia tabulae fractae sunt, et usque eadem 3 verba postea aliis tabulis quae a Mosche dolatae sunt, a Jehovah 4 inscribebantur. Externum Verbi est sensus litterae ejus, internum ejus est sensus internus ejus; ille sensus, nempe sensus litterae, significatur per ‘tabulas’, quia ille sensus est sicut tabula, seu sicut planum, cui sensus internus inscriptus est.

[3] Quod tabulae, quae opus Dei, a Mosche cum vidit vitulum et choreas, fractae fuerint, et quod ex mandato Jehovae, aliae tabulae a Mosche dolatae sint, ac iis inscripta 5 dein eadem verba, et sic quod tabulae non amplius essent opus Dei sed opus Moschis, at scriptura usque scriptura Dei, involvit arcanum quod adhuc ignotum est; arcanum est quod sensus litterae Verbi alius fuisset si Verbum apud alium populum conscriptum fuisset, aut si hic populus non talis fuisset, sensus enim litterae Verbi agit de illo populo, 6 quia Verbum apud illum conscriptum est, ut patet tam ab historicis quam a propheticis Verbi, et populus ille in malo fuit, quia corde idololatricus, et tamen ut sensus internus et externus congruerent, laudandus erat is populus, et vocandus populus Dei, gens sancta, peculium; inde simplices, qui erudirentur per sensum externum Verbi, credituri essent quod gens illa illis 7 fuerit, sicut etiam ipsa illa gens credit, et quoque plerique ex orbe Christiano hodie; ac praeterea plura ob duritiem cordis eorum illis permissa fuerunt, quae exstant in sensu externo Verbi, et faciunt illum, ut quae Matth. 19:8, 8 et quoque alia quae hic 9 praetereuntur;

[4] cum itaque sensus litterae Verbi propter illum populum talis factus est, ideo tabulae illae quae fuerunt opus Dei, fractae sunt, et aliae, ex mandato Jehovae, a Mosche dolatae sunt; sed quia usque idem sanctum Divinum intus inerat, ideo eadem verba quae fuerunt in prioribus, a Jehovah illis 10 inscripta sunt, ut patet ex his apud Moschen, Dixit 11 Jehovah ad Moschen, Dola tibi duas tabulas lapidum sicut priores, 12 et scribam super tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti: et scripsit Jehovah super tabulis illis verba foederis, decem verba, Exod. 34:1, 4, 28: et alibi, In tempore illo dixit Jehovah ad me, Dola tibi duas tabulas lapidum sicut priores, et scribam super tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti; et scripsit Jehovah super tabulis juxta scripturam priorem, decem verba; post dedit eas Jehovah mihi, Deut. 10:1-4.

[5] Quod Jehovah non agnoverit illum populum pro Suo populo, tametsi ita ob concordantiam sensus interni cum externo, dictus fuerit, 13 sed pro populo Moschis, constat in hoc capite, Corrupit se populus tuus, quem ascendere fecisti e terra Aegypti; vade, duc populum, ad quod dixi tibi, vers. 7, 34: et porro, Et locutus est Jehovah ad Moschen, Ascende tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, in terram quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, et mittam ante te angelum, quoniam non ascendam in medio tui, eo quod populus durus cervice ille, Exod. 33:1-3.

[6] Simile significatur per quod Moscheh positus fuerit in foramine petrae, et non licuerit ei videre facies Jehovae, sed modo posteriora, Exod. 33:22, 23: simile etiam per quod Moscheh, cum radiabat cutis faciei ejus, daret super faciem velum cum loqueretur cum filiis Israelis, Exod. 34:30-35. Qualis futurus esset populus ille, 14 a Jehovah praedicitur Abramo, cum 15 vellet quod semen ejus hereditaret terram Canaanem; ibi dicitur, Postquam partitus Abram vitulam triennem, capram triennem, et arietem triennem in medium, quae essent pro ineundo foedere, quod tunc sopor ceciderit super Abramum, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum; et cum occidit sol, caligo facta, et ecce fumus fumi, et fax ignis 16 transibat inter segmenta illa, Gen. 15:8, 9, 12, 17.

Footnotes:

1. ex significatione 'scripturae Dei, quod sit a Divino, ita Divinum Verum; et ex significatione excisa super tabulis, quod sit quod in externo

2. The Manuscript inserts tam.

3. scriptura

4. incidebatur

5. sunt

6. apud quem Verbum conscriptum fuit

7. fuisset

8. ut

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. incisa

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. ut, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

13. constat ex eo, quod Jehovah vocat illum populum Moschis, et dicat quod ille introducturus esset illum in terram, ut in hoc Capite, Loquutus est Jehovah ad Moschen

14. The Manuscript places this after Abramo.

15. The Manuscript inserts ille.

16. transivit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.