The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1756

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1756. Haec sunt quae in genere illa involvunt in sensu interno, sed ipsa series rerum et ejus pulchritudo, non potest apparere cum omnia et singula secundum significationem vocum explicantur, ac si una idea caperentur; cum omnia una idea capiuntur, tunc apparent illa quae sparsa sunt, pulchre cohaerentia et connexa: se habet hoc, sicut qui loquentem audit et attendit ad voces; tunc ideam loquentis non ita capit, ac si nihil attendit ad voces aut significationem earum; nam paene similiter se habet sensus internus Verbi ad externum seu litteralem, sicut loquela cujus voces vix audiuntur, minus attenduntur, cum mens in solo sensu rerum significatarum per voces loquentis tenetur.

[2] Antiquissimus modus scribendi fuit repraesentativus rerum per personas et per voces, per quas prorsus alia intelligebant; profani scriptores tunc ita sua historica concinnabant, etiam res quae fuerunt vitae civilis et moralis, et quidem ita ut nihil prorsus tale esset, quod scriptum, quoad litteram, sed aliud sub illis intellectum, usque adeo ut affectiones quascumque sicut deos et deas sisterent, quibus ethnici postea cultum Divinum instituebant; quod cuivis literato potest notum esse, adhuc enim tales libri vetusti exstant: hunc modum scribendi traxerunt ab antiquissimis qui ante diluvium, qui caelestia et Divina sibi per illa quae conspicua fuerunt in terra et mundo, repraesentabant, et sic mentem et animam implebant jucundis et deliciosis cum spectabant universi objecta, imprimis quae pulchra ex forma et ordine; quare omnes libri Ecclesiae illorum temporum ita scripti sunt; talis est Liber Hiobi; ad imitationem illorum tale est Canticum canticorum Salomonis; tales fuerant bini Libri, quorum meminit Moses, Num. 21:14 et 27, praeter plures qui perierunt.

[3] Hic stilus dein ex antiquitate veneratus est, tam inter gentes, quam inter Jacobi posteros, usque adeo ut quicquid non ita scriptum esset, non ut Divinum venerarentur; quare quando acti spiritu prophetico, ut Jacobus Gen. 49:3- 1 27; Moses Exod. 15:1-21; Deut. 33:2 ad fin.; Bileamus, qui ex filiis orientis e Syria, ubi adhuc Ecclesia Antiqua, Num. 23:7-10, 19-24; 24:5-9, 17-24; Deborah et Barakus, Jud. 5:2 ad fin.; Hannah, 1 Sam. 2:2-10;

et alii plures, tunc similiter locuti sunt, et hoc ob plures arcanas causas; quae tametsi non intelligebant nec sciebant nisi paucissimi, quod significarent caelestia regni et Ecclesiae Domini, usque admirationis stupore tacti et perfusi, Divinum et Sanctum illis inesse sentiebant.

[4] Sed quod historica Verbi similia sint, nempe repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium regni Domini, quoad singula nomina et quoad singulas voces, nondum orbi erudito notum fuit, modo quod Verbum quoad minimam iotam inspiratum sit, et quod arcana caelestia omnibus et singulis insint.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.