The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1749

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1749. Quod ‘si accepero ab ullo quod tibi’: significet quod nihil tale apud amorem ‘caelestem, constare potest ex eo quod ‘Abram’ dixerit se nihil accipere velle a ‘rege Sodomae’; ‘Abram’ repraesentabat Dominum nunc victorem, ita illa quae erant amoris caelestis, quae sibi per victorias comparavit; et ‘rex Sodomae’ repraesentabat malum et falsum, ex quibus nihil apud Dominum victorem seu amorem caelestem.

[2] Quid per haec intelliguntur in sensu interno, non constare potest nisi sciatur quomodo se res habeat in altera vita; apud malos et infernales spiritus regnat amor sui et mundi, inde putant se esse deos universi, et multum posse; cum victi sunt, tametsi appercipiunt quod prorsus nihil possint, usque manet opinio potestatis et dominii, et putant se multum contribuere posse ad potestatem et dominium Domini; quare etiam ut regnare simul possint, offerunt apud bonos spiritus servitia sua; sed quia nihil nisi malum et falsum est per quae se efficere quid posse putant, at apud Dominum seu amorem caelestem nihil nisi bonum et verum est, hic respondetur ‘regi Sodomae’ per quem tales repraesentantur, quod nihil tale apud Dominum seu quod nulla potentia Domino a malo et falso:

[3] dominium ex malo et falso prorsus contrarium est dominio ex bono et vero; dominium ex malo et falso est omnes servos velle facere, dominium ex bono et vero est omnes liberos velle facere; dominium ex malo et falso est omnes perdere, at dominium ex bono et vero est omnes salvare; ex quibus constat quod dominium ex malo et falso sit diaboli, at dominium ex bono et vero sit Domini; quod dominia sint prorsus contraria, constare potest ex Domini verbis apud Matth. 12:24-30, et quod ‘nemo possit duobus dominis servire’, Matth. 6:24; Luc. 16:13.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.