The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1725

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1725. ‘Malkizedech’: quod significet caelestia Interioris Hominis apud Dominum, constare potest a significatione ‘Malkizedechi’, de qua mox; tum ab illis quae praecedunt et ab illis quae consequuntur. Quid internus homo, et quid interior homo, et quid externus sit, supra satis ostensum est; tum quod internus homo influat per interiorem in externum; ut et quod internus homo influat in interiorem vel per caelestia vel per spiritualia; per caelestia apud omnem hominem regeneratum, hoc est, apud illos qui in amore in Dominum et in amore erga proximum vivunt; at per spiritualia apud omnem hominem qualiscumque sit, inde lux ejus e caelo, hoc est, quod possit cogitaret loqui, et esse homo; de his videantur quae prius n.1707.

[2] Caelestia interioris hominis sunt omnia quae amoris caelestis sunt, ut saepius prius dictum; haec caelestia apud Interiorem Hominem Domini, seu Interior Homo Domini quoad haec caelestia, appellatur ‘Malkizedech’: Internus Homo in Domino fuit Ipse Jehovah; Interior Homo quando post tentationum pugnas purificatus est, etiam factus est Divinus et Jehovah, similiter etiam Externus; nunc autem cum in statu pugnarum tentationis fuit, et nondum ita per pugnas tentationum purificatus, quoad caelestia appellatur ‘Malkizedech’, hoc est, ‘rex sanctitatis et justitiae’:

[3] quod ita se res habeat, constare quoque potest apud Davidem ubi similiter de pugnis tentationum Domini agitur, et tandem Interior Ipsius Homo quoad caelestia dicitur Malkizedech; ita apud Davidem,

Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram Meam, donec posuero hostes tuos scabellum pedibus tuis; sceptrum roboris mittet Jehovah e Zione; dominare in medio hostium tuorum; populus tuus promptitudinum, in die fortitudinis tuae, in honoribus sanctitatis; ex utero ab aurora tibi ros 1 nativitatis tuae; juravit Jehovah, et non paenitebit Ipsum, Tu Sacerdos in aeternum, juxta 2 verbum meum Malkizedech. Dominus ad dextram tuam percussit in die irae Suae reges, Ps. 110:1-5;

agitur hic de pugnis tentationum Domini cum infernis, sicut in hoc capite, ut a singulis verbis constare potest; quod de Domino hic agatur, Ipse docet, Matth. 22:41-43 [KJV 43-45]; Marcus 12:36; Luc. 20:42-44; ‘ponere inimicos scabellum pedum’, ‘dominari in medio hostium’, ‘dies fortitudinis’, ‘percutere in die irae Suae reges’ significant pugnas tentationum et victorias.

Footnotes:

1. But elsewhere juventutis, as Vera Christiana Religio 764. Hebrew is (yalduth) from (yalad) = give birth to. It is generally translated as juventus, but nativitas seems better, and Swedenborg has the latter in 2405, 3579, 9809.

2. But elsewhere juxta modum, as in 6148. Hebrew is (dibrathi) = my word, or my matter.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.