The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1690

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1690. Quod ‘residui in montem fugerunt’ significet quod non omnes, constat absque explicatione, ex eo quod residui facti, qui aufugerunt. In sensu interno agitur de tentationibus quos sustinuit Dominus in pueritia, de qua nihil memoratur in Verbo Novi Testamenti, solum de tentatione in deserto seu mox postquam venit ex deserto, et denique de ultima tentatione in Gethsemane, et porro: quod Domini vita a prima pueritia usque ad ultimam horam vitae in mundo fuerit continua tentatio et continua victoria, constat a pluribus in Verbo Veteris Testamenti, et quod non cessaverit cum tentatione in deserto, constat ab his apud Lucam, Postquam absolvit omnem tentationem diabolus, destitit ab Ipso ad tempus 13; tum ex eo quod usque ad mortem crucis tentatus sit, sic ad ultimam horam vitae in mundo; inde patet quod tota Domini vita in mundo a prima pueritia fuerit continua tentatio et continua victoria; ultima fuit cum, super cruce oravit pro inimicis, ita pro omnibus in universo terrarum orbe. In Verbo vitae Domini apud Evangelistas, non memoratur, praeter ultimam, quam tentatio Ipsius in deserto; plura discipulis non detecta sunt; quae detecta, secundum sensum litterae tam levia apparent ut vix aliquid,

[2] nam ita dicere et ita respondere non est aliqua tentatio, cum tamen gravior fiat quam usquam aliqua mens humana capere et credere possit; nemo scire potest quid tentatio, nisi qui in illa fuit; tentatio quae memoratur apud Matth. 4:1-11; Marcus 1:12, 13; Luc. 4:1-13, continet in summa tentationes, nempe quod ex amore erga universum genus humanum pugnaverit contra amores sui et mundi, quibus repleta fuerunt inferna:

[3] omnis tentatio fit contra amorem in quo est homo; in quali gradu est amor in tali fit tentatio; si non contra amorem, nulla est tentatio; amorem alicujus destruere, est ipsam vitam, nam amor est vita; Domini vita fiat amor erga universum genus humanum, et quidem tantus et talis ut non nisi quam purus amor; contra hanc Ipsius vitam admissae sunt tentationes continuae, ut dictum, a prima pueritia ad ultimam horam in mundo. Amor qui fuit ipsissima Domini vita, significatur per quod Esuriverit, et quod diabolus dixerit; Si Filius es Dei, dic lapidi huic, ut fiat panis; et quod responderit Jesus, Scriptum est, quod non per panem solum victurus sit homo, sed per omne verbum Dei, Luc. 4:2-4; Matth. 4:2-4.

[4] Quod pugnaverit contra amorem mundi, seu omnia quae sunt amor mundi, significatur per quod Deduxerit Ipsum diabolus in montem altum, et monstraverit Ipsi omnia regna orbis terrarum in momento temporis, et quod dixerit, Tibi dabo potestatem hanc omnem, et gloriam eorum, quia mihi data est, et cui voluero, do eam; Tu ergo si adoraveris coram me, erunt Tibi omnia; sed respondens ipsi Jesus dixit Abi post Me satana, scriptum namque est, Adorabis Dominum Deum tuum, et Illi Soli servies, Luc. 4:5-8; Matth. 4:8-10.

[5] Quod contra amorem sui, et omnia quae sunt amoris sui, significatur per haec, Assumpsit Ipsum diabolus in sanctam urbem, et statuit Ipsum super pinnulam templi, et dixit Ipsi, Si Filius es Dei mitte Te Ipsum deorsum; scriptum enim est, Angelis suis praecipiet de te, et super manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum; dixit ei Jesus, Iterum scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum, Matth. 4:5-7; Luc. 4:9-12.

Continua victoria significatur per haec quod post tentationem, Angeli accesserint et ministraverint Ipsi, Matth. 4:11; Marcus 1:13.

[6] In summa, Dominus a prima pueritia usque ad ultimam horam vitae in mundo, ab omnibus infernis oppugnatus est, quae continue ab Ipso expugnata, subjugata et victa, et hoc unice ex amore erga universum genus humanum, qui amor quia non fuit humanus sed Divinus, quantus amor tanta tentatio, constare potest qualis pugnarum gravitas fuit, et a parte infernorum quanta ferocia: quod haec ita se habuerint, pro certo scio.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.