The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1680

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1680. ‘Et etiam Emoraeum habitantem in Hazezon-tamar quod significet genera malorum quae inde, constat ex illis quae num dicta sunt, tum a repraesentatione et significatione ‘Emoraeorum de qua in cap. seq. xv ad vers. 16. Quod mala et falsa attinet, contra quae Dominus pugnavit, sciendum quod fuerint infernales spiritus qui in malis et falsis, hoc est, quod fuerint inferna talibus impleta quae continue infestabant genus humanum; infernales non aliud cupiunt quam perdere unumquemque, nec plus voluptatis percipiunt quam dum cruciant:

[2] distinguuntur in altera vita omnes spiritus ex eo qui malum cupiunt contra alios, sunt spiritus infernales seu diabolici; qui autem bonum aliis volunt, sunt spiritus boni et angelici; homo potest scire inter quos est, num inter infernales vel inter angelicos; si proximo intendit malum, de illo non nisi malum cogitat, et cum potest etiam actualiter facit, et in eo delectatur, is est inter infernale: et fit etiam infernalis in altera vita; at qui proximo intendit bonum, et de illo non nisi bonum cogitat, et cum potest actualiter facit, is es inter angelicos, et fit etiam angelus in altera vita; hoc characteristicon est, examinet quisque se secundum hoc qualis est:

[3] nihil est quod non malum faciat cum non potest nec audet, et nihil est quod bonum faciat sui causa, haec sunt externa quae removentur in altera vita, homo est ibi sicut cogitat et intendit; sunt plures qui ex habitu in mundo bene loqui possunt, sed appercipitur ilico num mens seu intentio consentit; si non, rejicitur inter infernales sui generis et speciei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.