The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1673

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1673. ‘Et percusserunt Rephaim in Ashteroth Karnaim, et Zuzimos in Ham, et Emim in Shave Kiriathaim’: quod significent persuasiones falsi seu inferna talium quae Dominus evicit, constat ex significatione ‘Rephaim, Zuzimorum, et Emim quod sint similis generis ac Nephilim qui memorantur Gen. 6:4, qui quod significent persuasiones falsi, seu illos qui ex persuasione suae altitudinis et praeeminentiae nihili fecerunt omnia sancta et vera, et qui falsitates infuderunt cupiditatibus, ostensum satis superque est ibi, videatur n. 581, t ex locis ibi adductis, Num. 13:33; Deut. 2:10; Esai. 14:9; 26:14, 19; 1 Ps. 88:11 [KJV 10] Sunt hic genera persuasionum falsi quae per hos tres, tum per ‘Horitas in monte Seir’ significantur; nam plura genera persuasionum falsi sunt, non modo secundum falsitates sed etiam secundum cupiditates quibus adjunguntur aut infunduntur aut a quibus profluunt et producuntur; quales persuasiones falsi sunt nusquam constare potest alicui homini, qui vix plus novit quam quod persuasio falsi et cupiditas mali detur, at in altera vita in sua genera et in suas species distinctissime dispositae sunt:

[2] dirissimae persuasiones falsi fuerunt apud eos qui ante diluvium vixerunt, imprimis apud eos qui Nephilim dicti; hi tales fuerunt ut persuasionibus suis in altera vita omnem facultatem cogitandi adimant spiritibus ad quos alluunt, ut hi videantur sibi vix vivere, minus aliquid verum posse cogitare est enim, ut ostensum, communicatio omnium cogitationum in alter; vita, quare cum persuasivum tale influit, non potest aliter quam quasi necare omnem cogitationis aliorum potentiam: tales nefandae gente fuerunt contra quas Dominus in prima pueritia pugnavit et quas evicit; quas nisi Dominus per Adventum Suum in mundum evicisset, nusquam aliquis homo hodie in tellure hac superesset, nam omnis homo regitur per spiritus a Domino: hodie iidem ex phantasiis sui circumdati sunt quasi nimbosa petra, e qua jugiter exsurgere conantur sed incassum, de quibus videatur n. 1265-1272, et prius multoties; qui quoque, et tales, intellecti sunt per Esaiam, Mortui non vivent, Rephaim non surgent, eo quod visitasti, et delevisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum, 26:14:

[3] et apud Davidem,

Num mortuis facies miraculum, num Rephaim surgent, confitebuntur Tibi, 2 Ps.88:11 [KJV 10];

ubi per ‘mortuos’ non intelliguntur mortui sed damnati. Sunt quoque hodie ex orbe imprimis Christiano quibus quoque persuasiones sunt sed non tam dirae quales fuerunt antediluvianis; persuasiones falsi sunt aliae quae partem et voluntariam et intellectualem hominis occupant; tales fuerunt antediluvianorum, et horum quae significantur per ‘Rephaim, Zuzimos et Emim’; at sunt persuasiones falsi aliae quae solum partem intellectualem occupant, ex principiis falsi apud se confirmatis oriundae; hae non ita fortes sunt, nec necativae sicut illorum sed usque in altera vita spiritibus multum incommodi inferunt, et quoad partem, eorum cogitandi facultatem auferunt; spiritus qui tales sunt, apud hominem excitant mera confirmantia falsi, sic ut homo non aliter videat quam quod falsum sit verum, et malum sit bonum; est sphaera eorum quae talis; ut primum aliquid veri evocatur ab angelis, illi suffocant et exstinguunt;

[4] homo potest appercipere num a talibus regitur per id solum, si vera Verbi putat falsa esse, et se confirmat ut non aliter possit videre; tunc satis certis esse potest quod tales spiritus apud illum sint et quod dominentur; similiter illi qui sibi persuadent omne emolumentum proprium esse bonum commune, et non aliud pro communi bono reputant quam quod etiam proprium 3 est; spiritus mali apud eum tot confirmantia suggerunt ut non aliter videat; qui tales sunt, ut omne proprium spectant ut commune bonum, aut obvelant specie quod sit commune bonum, in altera vita similiter faciunt quoad commune bonum ibi: quod talis sit influxus spirituum apud hominem, ex continua experientia ad vivum datum est nosse.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.