The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1667

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1667. Quod ‘duodecim annis serviverunt Kedorlaomero’ significent quod mala et falsa non apparuerint in pueritia sed quod serviverint bonis et veris apparentibus, constat ex repraesentatione et significatione ‘Kedorlaomeri’, tum ex illorum qui serviverunt, de quibus supra vers. 1, ut et ex significatione ‘duodecim’. Kedorlaomer cum illis qui nominantur supra vers. 2, significat bona et vera apparentia apud Dominum, ita Externum Hominem quoad illa, hic Kedorlaomer in complexu pro omnibus qui nominantur vers. 2, ut quoque ex sequentibus constat, tum ex eo quod fuerit rex Elami, de cujus significatione ‘prius actum est, nempe quod sit fides ex charitate, hic ideo verum et bonum, nam fides et quae fidei, non sunt nisi vera, et charitas et quae charitatis, sunt bona;

[2] hic autem bona infantiae, quae tametsi bona apparent, non sunt bona quamdiu hereditarium malum illa contaminat; est ex amore sui et ex amore mundi quod inhaeret et adhaeret; quicquid est amoris sui et amoris mundi apparet tunc sicut bonum, sed non est bonum, at usque bonum dicendum, quamdiu est apud infantem seu puerum qui adhuc nescit quid vere bonum; ignorantia excusat, et innocentia facit ut sicut bonum appareat; sed aliter se res habet cum instructus est homo, et novit quid bonum et malum; tale bonum et verum quale apud puerum antequam instinctus, significatur per ‘Kedorlaomerum’.

[3] Quod ‘serviverunt duodecim annis’ significat omne tempus quamdiu tale bonum et verum est, nam ‘duodecim’ significant in sensu interno omnia quae sunt fidei charitatis, seu fidei ex charitate, similiter ac Elam, Gen. 10:22, et quamdiu bonum et verum tale est apud hominem, sive sit in ejus pueritia, sive in reliqua ejus aetate, mala et falsa nihil possunt efficere, hoc est, mali spiritus non hiscunt aliquid facere aut inferre aliquod malum; sicut satis manifestum est apud infantes, pueros probos, et simplices corde, apud quos tametsi spiritus mali, seu ex turba diabolica pessimi, adforent, usque ne hilum possent efficere sed sunt subjugati, quod hic significatur per quod ‘duodecim annis serviverint Kedorlaomero’;

[4] causa quod tunc subjugati sint et serviant, est quod homo nondum acquisiverit sibi sphaeram cupiditatum et falsitatum; non enim operari licet malis spiritibus et geniis nisi in illa quae homo sibi actualiter comparavit, non in illa quae ex hereditario sunt; quare antequam homo comparat sibi tales sphaeras, mali spiritus serviunt; sed ut primum comparat, illi apud eum se infundunt et dominari conantur, nam tunc in ipsamet sua sphaera sunt, et ibi jucundum quoddam seu ipsam suam vitam, inveniunt; ‘ubi cadaver ibi aquilae’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.