The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1666

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1666. Quod ‘omnes congregati sunt ad vallem Siddim’ significet quod in immundis cupiditatum essent, constare potest a significatione ‘vallis Siddim’, de qua infra vers. 10, ‘quod vallis Siddim putei putei bituminis’, seu quod plena puteis bituminis esset, per quos significantur spurca et immunda cupiditatem, n. 1299; similiter ex eo quod per ‘Sodomam, Amoram, Admam et Zeboiim’ significatae sint cupiditates mali et persuasiones falsi, quae in se immundae sunt: quod immundae sint, cuivis intra Ecclesiam constare potest; etiam actualiter hoc constat in altera vita; spiritus tales nihil potius cupiunt quam in stagneis caenosis et excrementitiis degere, sic ut natura illorum talia secum ferat; immunda talia ex illis ad sensum exhalant cum ad sphaeram bonorum spirituum appropinquant, imprimis quando bonos infestare cupiunt, hoc est, congregari ad impugnandum illos; ex his patet quid vallis Siddim.

[2] ‘Haec mare salis’: quod significet turpia falsitatum inde, constare potest a significatione ‘maris salis’, quod quasi idem est cum valle Siddim, nam dicitur ‘vallis Siddim, haec mare salis’, sed adjectum est hoc ideo quia mare salis significat falsitates quae ex cupiditatibus prorumpunt; nusquam enim aliqua cupiditas est quae non producit falsitates; vita cupiditatum assimilari potest igni carbonario, falsitates lumini obscuro inde; sicut ignis nusquam potes esse sine lumine, ita nec cupiditas absque falsitate; omnis cupiditas est amoris cujusdam foedi, nam cupitur quod amatur, inde vocatur cupiditas, inque ipsa cupiditate est continuam amoris istius; quicquid favet aut assentitur amori isti seu cupiditati, hoc vocatur falsitas inde patet cur ‘mare salis’ adjectum hic sit valli Siddim.

[3] Quia cupiditate et falsitates sunt quae vastant hominem, hoc est, deprivant omni vita amoris boni et affectione veri, vastatio describitur passim per salsuginosum, sicut apud Jeremiam,

Qui ponit carnem brachium suum, ... erit sicut virgultum nudatum in solitudine, et non videbit cum venit bonum, e habitabit exustis locis in deserto, terra salsuginosa, et non habitatur, 17:5[, 6]:

apud Ezechielem,

Caenosa ejus, et paludes ejus, et non sanantur, in salem dabuntur, 47:11:

apud Davidem,

Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum in siccitatem, terram fructus in salsuginosam, ob malitiam habitantium in ea, Ps. 107:33, 34:

apud Zephaniam, Moab sicut Sodoma erit, et filii Ammonis sicut Amore locus derelictus urticae, et fovea salis, ac desolatio in aeternum, 2:9:

apud Mosen,

[4] Sulphur erit et sal, combustio tota terra, non seretur, et non germinabit, nec ascendet in ea ulla herba, juxta eversionem Sodomae et Amorae, Admae et Zeboiim, Deut. 29:22;

‘sulphur et sal, combustio tota terra’ pro vastatis bonis et veris, ‘sulphur’ pro vastatione boni, ‘sal’ pro vastatione veri; aestuosum enim et salsuginosum ita destruunt terram et terrae producta, sicut cupiditas destruit bona, et falsitas vera: quia ‘sal’ vastationem significabat, etiam solitum erat urbes quas destruxerunt, ne reaedificarentur, ‘conserere sale’, ut Jud. 9:45. Sal etiam in contrario sensu accipitur, significans id quod fertilitatem dat, et quod quasi saporem.

1666a. vers. 4. Duodecim annis serviverunt Kedorlaomero, et tertio decimo anno rebellarunt. ‘Duodecim annis serviverunt Kedorlaomero’ significant quod mala et falsa non apparuerint in pueritia sed quod serviverint bonis et veris apparentibus: ‘et tertio decimo anno rebellarunt’ significant principium tentationum in pueritia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.