The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1661

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1661. ‘Et fuit in diebus Amraphelis regis Shinar, Ariochi regis Ellasar, Kedorlaomeri regis Elami, et Tidalis regis Goiim’: quod significent totidem genera bonorum et verorum apparentium, quae in se non bona et vera sunt, apud Domini Externum Hominem, constare potest ab omnium horum significatione ‘in sensu interno; tum a sequentibus; agitur enim de pugna Domini contra mala et falsa, hic de prima Ipsius pugna quae fuit in Ipsius pueritia et prima adolescentia; quam tunc primum iniit et sustinuit cum scientiis et cognitionibus imbutus fuit, quare hic dicitur in diebus horum.

[2] Nusquam aliquis pugnare potest contra mala et falsa priusquam novit quid malum et falsum, quare non priusquam instructus est; quid malum, non scit homo, minus quid falsum, antequam intellectu et judicio pollet, quae causa est quod homo in tentationes non veniat priusquam ad aetatem adultam venerit; sic omnis homo in aetate sua virili, Dominus autem in puerili:

[3] omnis homo omnium primo pugnat ex bonis et veris quae per cognitiones accepit, et ex illis et per illa judicat de malis et falsis; omnis etiam homo cum primum incipit pugnare, putat bona illa et vera ex quibus pugnat, esse sua, hoc est, sibi tribuit illa, et simul sibi tribuit potentiam qua resistit; hoc quoque permittitur, nam homo tunc nihil aliud scire potest; antequam aliquis regeneratus est, nusquam scire potest, usque ut dicere possit quod norit, agnoscat et credat, quod nihil boni et veri a semet, sed omne bonum et verum a Domino; tum quod non ex propria potentia resistere alicui malo et falso possit; non enim novit quod spiritus mali excitent et infundant mala et falsa, minus quod per spiritus malos communicet cum inferno, et quod infernum ita incumbat, sicut mare solet singulis partibus aggeris, cui nequaquam homo potest suis viribus resistere; sed quia usque, antequam regeneratus est, non aliter putare potest quam quod suis viribus, etiam permittitur, et sic introducitur in pugnas seu in tentationes; postea autem magis et magis illustratur:

[4] cum homo in tali statu est quod putet bonum et verum esse a semet et potentiam resistendi esse suam, tunc bona et vera ex quibus contra mala et falsa pugnat, non sunt bona et vera, tametsi ita apparent, nam proprium inest, et meritum sui ponit in victoria, et gloriatur sicut is vicerit malum et falsum, cum tamen Dominus solus est Qui pugnat et vincit; quod ita se res habeat, non scire possunt nisi illi qui per tentationes regenerantur.

[5] Dominus quia in prima pueritia in gravissimas pugnas contra mala et falsa introductus est, nec aliter tunc potuit autumare, et hoc tam quia secundum ordinem Divinum fuit ut Essentia Ipsius Humana per continuas pugnas et victorias introduceretur ad Essentiam Divinam et Ipsi uniretur, quam quod bona et vera ex quibus pugnavit contra mala et falsa, Externi Hominis essent; et quia bona et vera illa non sic fuerunt prorsus Divina, quare vocantur apparentia boni et veri: Divina Ipsius Essentia ita introducebat Humanam ut ex propria potentia vinceret: sed arcana hic plura sunt quam ut usquam describi queant; verbo, in primis pugnis fuerunt bona et vera apud Dominum ex quibus pugnavit, imbuta hereditariis ex matre, et quantum imbuta hereditariis ex matre, tantum non Divina fuerunt, sed per gradus, ut evicit malum et falsum, purificata sunt et facta Divina.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.