The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1651

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1651. CAPUT XIV

1. ET fuit in diebus Amraphelis regis Shinar, Ariochi regis Ellasar, Kedorlaomeri regis Elami, et Tidalis regis Goiim,

2. Fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, et rege Belae, haec Zoar.

3. Omnes hi congregati sunt ad vallem Siddim, haec mare salis.

4. Duodecim annis serviverunt Kedorlaomero, et tertio decimo anno rebellarunt.

5. Et in quarto decimo anno venit Kedorlaomer, et reges qui cum illo, et percusserunt Rephaim in Ashteroth Karnaim, et Zuzim in Ham, et Emim in Shave Kiriathaim.

6. Et Horitas in monte eorum Seir, usque El-paran, quae super in desertum.

7. Et reversi sunt et venerunt ad En-mishpat, haec Kadesh, et percusserunt omnem agrum Amalekitarum, et etiam Emoraeum habitantem in Hazezon-tamar.

8. Et exivit rex Sodomae, et rex Amorae, et rex Admae, et rex Zeboiim, et rex Belae, haec Zoar, et, ordinaverunt cum iis praelium in valle Siddim;

9. Cum Kedorlaomero rege Elam, et Tidale rege Goiim, et Amraphele rege Shinar, et Ariocho rege Ellasar; quatuor reges cum quinque.

10. Et vallis Siddim putei putei bituminis; et fugerunt rex Sodomae et Amorae, et ceciderunt ibi, et residui in montem fugerunt.

11. Et sumpserunt omnes opes Sodomae et Amorae, et omnem cibum eorum, et abiverunt.

12. Et sumpserunt Lotum, et acquisitionem ejus, filium fratri Abrami, et abiverunt; et is habitans in Sodoma.

13. Et venit evasor, et indicavit Abramo Hebraeo, et is habitans in quercetis Mamre Emoraei, fratris Eshkoli, et fratris Aneri; et hi viri foederis Abrami.

14. Et audivit Abram, quod captivus factus frater ejus, e expedivit initiatos suos, natos domus suae, octodecim et trecentos et persecutus est usque Dan.

15. Et distribuit se super eos noctu, ille et servi illius, et percussi eos, et persecutus est eos usque ad Hobam, quae a sinistra Damasco

16. Et reduxit omnem acquisitionem; et etiam Lotum fratrem suum, et acquisitionem ejus, reduxit, et etiam mulieres et populum.

17. Et exivit rex Sodomae obviam illi, postquam reversus est ille a percutiendo Kedorlaomerum, et reges qui cum illo, ad vallem Shaveh, haec vallis regis.

18. Et Malkizedech, rex Shalem, eduxit panem et vinum, et ille sacerdos DEO ALTISSIMO.

19. Et benedixit illi, et dixit, Benedictus Abram DEO ALTISSIMO Possessori caelorum et terrae.

20. Et benedictus DEUS ALTISSIMUS, Qui tradidit hostes tuos in manum tuam; et dedit illi decimas de omnibus.

21. Et dixit rex Sodomae ad Abramum, Da mihi animam, et acquisitionem accipe tibi.

22. Et dixit Abram ad regem Sodomae, Elevavi manum meam ad JEHOVAH DEUM ALTISSIMUM, Possessorem caelorum et terrae.

23. Si a filo et usque ad corrigiam calcei, et si accepero ab ullo quod tibi, ne dicas, Ego ditavi Abramum.

24. Praeter tantum quod comederunt pueri, et portionem virorum, qui iverunt mecum, Aner, Eshkol et Mamre, hi accipient portionem suam.

CONTENTA

IN hoc capite agitur de pugnis tentationum Domini, quae per bella hic descripta repraesentantur et significantur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.