The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1589

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1589. ‘Sicut terra Aegypti veniendo Zoar’: quod significet scientifica ab affectionibus boni, constare potest a significatione ‘Aegypti’, de qua n. 1164, 1165, in bono sensu, n. 1462, quod sit scientia, et a significatione ‘Zoar’ quod sit affectio boni; Zoar erat urbs non procul a Sodoma, quo etiam fugit Lot cum per angelos ereptus incendio Sodomae, de quo Gen. 19:20, 22, 30; et praeterea Zoar nominatur Gen. 14:2, 8; Deut. 34:3; Esai. 15:5; Jer. 48:34, ubi quoque significat affectionem; et quia affectionem boni, etiam in sensu opposito, quod commune, affectionem mali.

[2] Sunt tria quae externum hominem constituunt, nempe rationale, scientificum, et sensuale externum; rationale est interius, scientificum est exterius, sensuale hoc est extimum; rationale est per quod internus homo conjungitur externo; quale est rationale, talis est conjunctio; sensuale externum est hic visus et auditus; sed rationale in se nullum est nisi affectio influat in illud et faciat illud activum utque vivat; inde sequitur quod tale sit rationale qualis affectio; cum affectio boni influit, tunc fit affectio boni in rationali affectio veri; contrarium, cum affectio mali; quia scientificum se applicat rationali et est ejus instrumentale, sequitur etiam quod affectio influat in scientificum et disponat; nam nusquam aliquid vivit apud externum hominem quam affectio; causa est quia affectio boni descendit ex caelesti, hoc est, ab amore caelesti, qui vivificat omne in quod influit, immo etiam vivificat affectiones mali seu cupiditates; bonum enim amoris a Domino continue influit, et quidem per internum hominem in externum; sed homo qui in affectione mali seu cupiditate est, is pervertit bonum; sed usque manet inde vita; quod ut percipiatur, comparative videatur ex objectis quae recipiunt solis radios; quaedam sunt quae pulcherrime recipiant, et in pulcherrimos colores vertant, sicut adamas, rubinus, hyacinthus, sapphirus, et alii lapides pretiosi; at sunt quae non ita recipiunt, sed in turpissimos colores vertunt; constare quoque ab ipsis hominum geniis potest; sunt qui bona alius cum omni affectione recipiunt, et sunt qui vertunt in mala: inde constare potest quid sit scientia ab affectionibus boni quae significatur per ‘terram Aegypti veniendo Zoar’, cum rationale est ‘sicut Hortus Jehovae’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.