The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #750

Study this Passage

  
/ 1232  
  

750. "Et non dilexerunt animam suam usque ad mortem." - Quod significet fideles qui propter illa vera tentationes passi sunt, et vitam mundi prae vita caeli nihili fecerunt, constat ex significatione "non diligere animam", quod sit nihili facere vitam mundi prae vita caeli, de qua sequitur; et ex significatione "usque ad mortem", quod sit tentationes pati; nam qui in tentationum pugnis sunt, illi nihili faciunt vitam mundi prae vita caeli, consequenter nihili faciunt mortem corporis sui prae vita animae suae, ut constare potest ex martyriis: causa est, quia sciunt quod vita in mundo, quae est aliquot annorum, nihil sit respective ad vitam in caelo, quae est vita aeterna; immo ne quidem ratio datur inter tempora vitae hominum in mundo; et inter vitam in caelo in aeternum duraturam; cogitet qui potest num sit aliqua ratio inter centum millia annorum ac aeternum, et comperiet quod non sit. Talia cum multis aliis influunt e caelo apud illos qui tentationes spirituales patiuntur; quare "animam suam", hoc est, vitam in mundo, "non diligunt usque ad mortem."

[2] Quid per "animam" intelligitur, parum in orbe notum est, ex causa quia eruditi de sede animae in corpore plura hypothetice tradiderunt, tum etiam de ejus essentia, et quoque de ejus influxu et operatione in corpus; et ex ideis inde captis de ejus immortalitate: inde fluxit quod credatur quod anima sit aliquod cogitativum, in sua essentia aethereum, et quod separata a corpore sit absque motoriis et sensoriis, qualia in mundo, antequam iterum conjungitur corpori, quod tempore ultimi judicii futurum dicunt. Quia inde idea incongrua de anima hominis in erudito orbe capta est, interest ex Verbo illustrare quid per "animam" intelligitur. In genere per "animam" intelligitur homo, et in specie vita hominis; et quia in unoquovis homine sunt tres gradus vitae, ita quoque totidem animae gradus sunt. At quia omnis vita hominis residet in binis facultatibus ejus, quae vocantur voluntas et intellectus, quare aliquoties in Verbo dicuntur "vitae" in plurali; et quia per "animam" intelligitur vita, sequitur quod sit anima voluntatis et anima intellectus, et quod anima voluntatis sit affectio quae est amoris, et quod anima intellectus sit cogitatio inde. Proprie autem per "animam" in Verbo intelligitur vita intellectus hominis, quae est cogitatio, et per "cor" vita voluntatis quae est affectio. Et quia respiratio pulmonum correspondet vitae intellectus quae est cogitatio, et pulsus cordis correspondet vitae voluntatis quae est affectio, idea per "animam" in sensu naturali ultimo intelligitur vita respirationis; exinde venit quod de morituris dicatur quod animam suam aut spiritum suum emittant, tum quod non amplius animent, aut quod non ex ore sentiatur aliquis spiritus. Quod talia per "animam" in Verbo intelligantur, constare potest ex locis ibi, ubi nominatur.

[3] (1) Quod "anima" in genere significet hominem constat ex his sequentibus:

- Apud Mosen,

"Sumpsit Abramus.... omnem.... animam, quam nacti sunt in Charane, et abiverunt in terram Canaanem" (Gen. 12:5 1 );

"Rex Sodomae dixit ad Abramum, Da mihi animas, substantiam sume tibi" (Genesis 14:21);

"Omnes animae filiorum et filiarum" ex Lea, "triginta et tres" (Genesis 46:15);

"Filii Josephi.... animae duae; omnis anima domus Jacobi, quae venit in Aegyptum, septuaginta" (Genesis 46:27);

"Omnis anima quae comedit cadaver aut discerptum, immunda illa ad vesperam" (Leviticus 17:15);

"De urbibus populorum.... non vivificabis ullam animam" (Deuteronomius 20:16);

"Si furatus sit animam de fratribus suis, ...et quaestum fecerit" (Deutr. 24:7 2 ).

Anima comedens adipem et sanguinem, exscindetur (Leviticus 7:27);

"Anima" quae non circumcidetur, "exscindetur e populis suis" ( 3 Genesis 17:14);

et alibi: in quibus locis "anima" dicitur pro homine.

[4] (2) Quod "anima" in specie significet vitam corporis, constat ex his:

- Apud Lucam,

Dives cogitabat apud se, "Dicam animae meae, Anima, habes multa bona reposita in annos multos; feriare, ede, bibe, et bono esto animo: sed dixit ei Deus, Insipiens, hac nocte animam tuam requirent a te" (12:19, 20);

apud Mosen,

"Cum exiret anima" Rachelis, .. "vocavit nomen ejus Benoni" (Gen. 4 );

"Mortui sunt omnes viri qui quaesiverunt animam tuam" (Exodus 4:19); [et alibi, ]

"Per manum quaerentium animam" tuam (Jeremias 19:7, 9; fff234:21);

"Qui desciverit ad Chaldaeos... vivet, et fiet illi anima in spolium" (Jeremias 21:9);

"Dabo animam tuam in praedam" (Jeremias 45:5);

"Num erit hoc jejunium quod eligam, dies quo affliget homo animam suam?" (Esaias 58:5);

Dixit Reuben ad fratres de Josepho, "Ne percutiamus illum anima" (Genesis 37:21);

"Anima pro anima, oculus pro oculo, dens pro dente" (Deuteronomius 19:21);

"Non 5 accipies molam aut molarem in pignus, nam animam ille recipit in pignus" (Deuteronomius 24:6);

"Dixit Schimson, Moriatur anima mea cum Philisthaeis" (Judicum 16:30);

Dixit Isabel ad Eliam quod cras ponet animam ejus sicut animam unius de illis; "et abivit" Elias "pro anima 6 sua" (1 Regnum 19:2, 3);

Petrus dixit, "Animam meam ponam pro Te; respondit.. Jesus, Animamne tuam pro Me pones? Amen dico, non canet gallus usque dum Me ter abnegaveris" (Johannes 13:37, 38):

in his locis dicitur anima pro vita corporis. Similiter Dominus dixit de sui corporis vita, apud Evangelistas,

"Sicut Filius hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret, et det animam suam redemptionem pro multis" (Matthaeus 20:28; Marcus 10:45): [sic alibi, ]

"Ecce Ego amo Te; ideo dabo hominem loco Tui, et populos pro anima tua" (Esaias 43:4);

Jesus dixit, "Majorem hac dilectionem nemo habet, ut quis animam suam ponat pro amicis suis" (Johannes 15:13);

Jesus dixit, "Ego sum Pastor bonus; Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus. .... Ego pono animam meam, et rursus accipiam illam: nemo tollit illam a Me, sed Ego pono a Me Ipso; potestatem Ego habeo ponendi illam, et potestatem habeo rursus recipiendi illam" (Johannes 10:11, 12, 15, 17, 18).

[5] (3) Quod "anima" significet vitam spiritus hominis, quae vocatur vita spiritualis ejus, constat ex his:

- Apud Evangelistas,

Jesus dixit, "Ne timete ab illis qui occidere corpus possunt, animam.. occidere non possunt: timete.. potius Ipsum qui potest et corpus et animam perdere in gehenna" (Matthaeus 10:28; Luca 12:4, 5);

"Quisquis vult invenire animam suam, perdet illam; et quisquis perdiderit animam suam propter" Jesum, "inveniet illam" (Matthaeus 10:39; Luca 17:33);

"Qui amat animam suam perdet illam; sed qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternum servabit illam" (Johannes 12:25);

"Jesus dixit.., Quisquis vult post" Ipsum "venire, abneget semet, tollat crucem suam, et sequatur" Ipsum: "qui.. voluerit animam suam servare, perdet illam; qui vero perdiderit animam suam" Ipsius "causa, inveniet illam. Quid.. prodest homini, si totum mundum lucratus fuerit, animae autem jacturam fecerit? aut 7 quod dabit homo pretium sufficiens redemptionis animae suae" (Matthaeus 16:24, 25 [, 26] ; Marcus 8:35-37; Luca 9:24, 25);

Jesus dixit, Non veni "ad perdendum animas.., sed ad servandum" (Luca 9:56);

"Maria.. dixit" ad Elizabeth, "Magnificat anima mea Dominum" (Luca 1:46);

Simeon dixit ad Mariam de Infante Jesu. "Tuam.. quoque animam penetrabit romphaea, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes" (Luca 2:35);

Jesus dixit de ultimis temporibus, "In patientia.. possidete animas vestras" (Luc. 21:19 8 ): [et alibi, ]

" 9 Erunt fundamenta contusa, omnes facientes mercedem cum stagnis animae" (Esaias 19:9, 10):

"Cum periculo animarum nostrarum adducimus panem nostrum propter gladium deserti" (Threni 5:9);

" 10 foderunt.. foveam animae meae" (Jeremias 18:20);

"Fiet.. anima eorum sicut hortus irriguus" (Jerem 31:12);

"Irrigabo animam lassam, et omnem animam, quae dolet, implebo" (Jeremias 31:25);

"Vae consuentibus pulvillos subter omnes axillas manuum mearum, et facientibus pepla super caput omnis staturae, ad venandum animas; animas venamini populo meo, ut animas vobis vivificetis: profanasti.. Me apud populum meum... ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent" (Ezechiel 13:18, 19);

"Ecce omnes animae meae sunt; sicut anima patris ita anima filii, meae sunt; anima quae peccaverit, illa morietur" (Ezechiel 18:4, 20);

"Abibo... prae amaritudine animae meae" (Esaias 38:15);

"Circumdederunt me aquae usque ad animam" (Jonas 2:6 [B.A. :5]);

"Venerunt aquae usque ad animam, submersus sum in luto profunditatis" (Psalmuss 69:2 [, 31, 2]);

" 11 Afflixerunt compede pedem meum, in terram venit anima mea" (Psalmuss 105:18);

"Educ e carcere animam meam" (Psalmuss 142:8 [B.A. Psalmuss 142bbccc7]);

"Liberasti.. animam meam a morte" (Psalmuss 56:14 [B.A. Psalmuss 56bbccc13]);

"Ad eripiendum a morte animam eorum, et ad vivificandum eos in fame" (Psalmuss 33:19);

"Ne tradas me in animam hostium meorum" (Psalmuss 27:12; Psalmuss 41:32]);

"Afflixi fame animam meam ne dicant in corde suo, Eia animae" ejus (Psalmuss 35:13, 25);

"Non relinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum ut videat corruptionem" (Psalmuss 16:10);

"Vir timens Jehovam, docebit eum viam quam eliget; anima ejus in bono pernoctabit" (Psalmuss 25:12, 13);

"Mundus manibus et purus corde, qui non effert ad vanitatem animam suam" (Psalmuss 24:4);

"Animas egenorum servabit, a dolo et violentia redimet animam eorum" (Psalmuss 72:13, 14);

"Benedic, anima mea, Jehovae" (Psalmuss 103:1, 22);

"Omnis anima laudet Jah" (Psalmuss 150:6);

"Petent cibum animae suae" (Psalmuss 78:18);

"Jehovah... inspiravit in nares" hominis "spiraculum vitarum, et factus est homo in animam viventem" (Genesis 2:7):

in his locis dicitur "anima" pro vita spiritus hominis, quae vita spiritualis ejus vocatur.

[6] (4) Quoniam binae vitae facultates homini sunt, nempe facultas intelligendi et facultas volendi, et utraque facultas facit vitam spiritualem hominis, constare potest ex quibusdam locis supra allatis, tum ex sequentibus, quod "anima" significet illam facultatem quae vocatur vita intellectus hominis:

- Ut apud Mosen,

"Amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis" (Deuteronomius 6:5; 10:12; 11:13; 36:16)

et apud Evangelistas,

"Jesus.. dixit.., Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua" (Matth. 22 12 ; Marc. 12 13 30-33; Luca 10:27):

per "amare Jehovam Deum toto corde et tota anima" intelligitur omni voluntate et omni intellectu, tum omni amore et omni fide; "cor" enim significat amorem et voluntatem, et "anima" significat fidem et intellectum; quod "cor" duo illa significet, nempe amorem et voluntatem, est quia amor hominis est voluntatis ejus; quod "anima" etiam significet duo, nempe fidem et intellectum, est quia fides est intellectus; quod "cor" et "anima" illa significent, est quia cor hominis correspondet bono amoris quod est voluntatis ejus, et anima pulmonum correspondet vero fidei quod est intellectus hominis: " [ex] omnibus viribus" et " [ex] tota mente" significat super omnia.

[7] Apud Ezechielem,

"Argentum eorum et aurum eorum non poterit eripere eos in die irae Jehovae, animam eorum non saturabunt, et viscera eorum non implebunt" (7:19):

hic quoque "anima" pro intellectu veri, quae "non saturari" dicitur, quando non verum in ecclesia; et "viscera" pro voluntate boni, quae "non impleri" dicuntur, quando non bonum in ecclesia: quoniam "argentum" ex correspondentia significat verum, et in opposito sensu falsum, ac "aurum" significat bonum, et in opposito sensu malum, ideo dicitur, "Argentum eorum et aurum eorum non poterit eripere eos in die irae Jehovae"; "argentum et aurum" est non verum et non bonum, et quoque falsum et malum; "dies irae" est dies judicii.

[8] Apud Esaiam,

"Erit Lux Israelis in ignem, et Sanctus ejus in flammam, quae accendet et comedet.... gloriam silvae ejus et Carmelum.., ab anima.. usque ad carnem consumet" (10:17, 18):

per "Lucem Israelis" et per "Sanctum ejus", qui erunt in ignem et flammam, intelligitur Dominus quoad ultimum judicium; per "ignem et flammam" significatur exitium illorum qui in falsis mali sunt: per "gloriam silvae et Carmelum", quae "ignis et flamma comedet et consumet", significatur ecclesiae verum ac bonum veri, quae, quia versa sunt in falsa et mala falsi, destruentur: "ab anima usque ad carnem" significat usque ab intellectu ejus et ad voluntatem ejus; "anima" est intellectus veri, et "caro" est voluntas boni.

[9] Apud eundem,

"Stultus stultitiam loquitur, .... ad evacuandum animam esurientis, et potum sitientis deficere faciet" (32:6):

hic etiam per "animam" significatur homo quoad intellectum boni et veri, per "animam esurientis", intellectus boni, et per "animam sitientis potum" intellectus veri; quod homo qui in falsis mali est, deprivare conetur illo hominem qui in vero ex bono est, significatur per quod "stultus stultitiam loquatur ad evacuandum et ad deficere faciendum animam."

[10] Apud eundem,

"Erit sicut cum somniat famelicus, quasi esset comedens, sed quando evigilat, jejuna est anima ejus; et quando somniat sitiens, quasi esset bibens, sed quando evigilat, ecce lassus, et anima ejus appetens; sic erit multitudo omnium gentium militantium contra montem Zionis" (29:8):

haec dicta sunt de illis qui in falsis ex malo sunt, et putant usque illa esse vera ex bono; falsa mali pugnantia contra bona ecclesiae, 14 significantur per "multitudinem omnium gentium militantium contra montem Zionis"; "multitudo" praedicatur de veris, "gentes" significant mala, et "mons Zionis" significat ecclesiam quoad bonum amoris: mala quae creduntur esse bona, cum tamen sunt mala falsi, significantur per "Erit sicut somnians famelicus, quasi esset comedens, sed quando evigilat, jejuna est anima ejus"; per "somniantem famelicum quasi comedentem" significatur opinio et fides erronea de bono, "somniare" significat opinionem et fidem erroneam, "famelicus et quasi comedens" significat quasi desiderium ad bonum quo nutriendus, "quando evigilat" 15 significat quando detegitur quid bonum, "jejuna anima" significat non intellectum boni: similia dicuntur de vero, quae significantur per "quando somniat sitiens, quasi esset bibens; sed quando evigilat, ecce lassus, et anima ejus appetens"; per "sitientem et quasi bibentem dum somniat" significatur opinio et fides sicut veri; "sed quando evigilat, ecce lassus, et anima ejus appetens", significat quod usque non verum sit sed falsum; per "animam" ibi significatur fides falsi ex non intellecto vero, nam malum et falsum, sicut bonum et verum, sunt fidei et intellectus, quando sunt solius cogitationis; nam homo potest cogitare, sicut intelligere et inde credere malum esse bonum, sicut falsum esse verum; tales sunt omnes illi qui in falsis doctrinae sunt, et solum fidem habent magistris et libris, nec cogitant num falsa ac mala sint, credentes esse vera et bona, quia confirmari possunt, non scientes quod falsum et malum aeque confirmari possint sicut verum et bonum.

[11] Apud eundem,

"Si exprompseris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris, ..exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies" ( 16 58:10):

"expromere famelico animam, et animam afflictam saturare, significat docere illum quid bonum et quid verum qui desiderat; per "famelicum" significatur desiderans bonum, et per "afflictum" desiderans verum, et per "expromere animam" significatur docere illa, ita ex intellectu, doctrina, ac fide; quod illis qui in ignorantia sunt, sed usque in desiderio, dabitur intellectus veri et boni, significatur per "Exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies"; "tenebrae" et "caligo" sunt ignorantia veri et boni, "lux" et "meridies" sunt intellectus eorum.

[12] In Threnis,

"Omnis populus gementes, quaerentes panem, dederunt desiderabilia sua pro cibo, ad recreandum animam. .... Procul est a me consolans, recreans animam meam, facti sunt filii mei devastati, eo quod invaluerit hostis. .... Sacerdotes mei et seniores mei in urbe exspirarunt, quia quaesiverunt cibum sibi, quo recrearent animam suam" (1:11, 16, 19):

haec dicta sunt de ecclesia, in qua non verum et bonum doctrinae amplius, unde homines ejus desiderantes illa deficiunt: defectus boni et veri in doctrina, ac desiderium ad illa ad vitam fidei et intellectus nutriendam, significatur per "Omnis populus gementes, quaerentes panem dederunt desiderabilia pro cibo, ad recreandum animam"; defectus significatur per "gementes", desiderium ad bonum per "quaerentes panem", desiderium ad verum per "dare desiderabilia sua pro cibo", nutritio fidei et intellectus per "ad recreandum animam": quod non sit aliqua nutritio fidei et intellectus, quia non amplius sunt vera propter mala vitae, significatur per "Procul est a me consolans, recreans animam meam, facti sunt filii mei devastati, eo quod invaluerit hostis"; "filii devastati" significant vera non amplius, "hostis" qui invaluit significat malum ab inferno, ita malum vitae: quod non aliqui docentes bonum et verum sint amplius, significatur per quod "sacerdotes et seniores mei in urbe exspirarunt; "sacerdotes" significant docentes bonum, "seniores" docentes verum, "urbs" significat doctrinam, et "exspirare" quod non sint amplius: quod nec illis aliqua nutritio spiritualis, significatur per "quia quaesiverunt cibum sibi, quo recrearent animam suam."

[13] In Threnis,

"Matribus suis dicunt, Ubi frumentum et vinum? cum deficiunt sicut confossus in platea urbis, cum effunditur anima eorum super sinum matrum eorum" (2:12):

per haec similia significantur quae supra, nempe quod talis desolatio ecclesiae ex defectu boni et veri in doctrina sit, ut vita spiritualis ibi deficiat et pereat: per "matres" significantur vera ecclesiae; quod illis dicant, "Ubi frumentum et vinum?" significat, Ubi nunc bonum doctrinae ac verum ejus? Quod "super sinum matrum effundatur anima illorum", significat quod deficiat et pereat vita spiritualis propter desolationem ex defectu veritatum: quia per "animam" intelligitur vita fidei et intellectus boni et veri, quae est vita spiritualis hominis, dicitur quod "deficiant sicut confossus in platea urbis"; per "confossum" significatur qui perit per falsa, et per "plateam urbis" significatur verum doctrinae.

7]):

agitur ibi de tentationibus, et per quod "deficeret super eum anima ejus", significatur quod deficeret verum fide et intellectu.

Apud Davidem,

"Contabuit prae indignitate oculus meus, [anima mea,] et venter meus" (Psalmuss 31:10 [B.A. 9]);

apud eundem,

"Incurvata.. est ad pulverem anima 17 mea, adhaesit terrae venter noster" (Psalmuss 44:26 [B.A. 25]):

status tentationum per haec quoque describitur: per "oculum" significatur intellectus, per "animam" fides et intellectus veri, per "ventrem" fides et intellectus boni; quod hoc per "ventrem" significetur, est quia venter recipit cibum, et per "cibum" et "panem" significatur bonum nutriens, hic intellectum et fidem: defectus eorum in tentatione, significatur per "contabescere prae indignitate", perque "incurvari ad pulverem", et "adhaerere terrae."

[15] Apud Mosen,

"Dixerunt, Nunc.. anima nostra arida est, non quicquam nisi quam ad mannam oculi nostri" (Numeri 11:6):

quoniam per "mannam" significatur nutritio spiritualis, etiam fides et intellectus seu intelligentia hominis est quae spiritualiter nutriuntur, et quia filiis Israelis non erat nutritio naturalis, quam tamen desiderabant, ideo dixerunt, "Anima nostra arida est, non quicquam nisi ad mannam oculi nostri"; per "animam aridam" significatur vita fidei et intellectus deficiens quando non simul nutritio naturalis; per "non quicquam nisi quod ad mannam oculi nostri" significatur quod solum sit nutritio spiritualis; et quia hanc fastidiverunt, data est illis caro "coturnicum" seu "selav", per quarum carnem significatur nutritio naturalis.

[16] In Libro Primo Samuelis,

Dixit Channah ad Eli, "Effudi animam meam coram Jehovah" (1:15);

per "effundere animam coram Jehovah" significatur expromere cogitationes animi et cordis sui.

Apud Evangelistas,

"Non solliciti sitis animae vestrae, quid esuri sitis, et quid bibituri, neque corpori, quid induturi; nonne anima plus est alimento, et corpus indumento?" (Matthaeus 6:25; Luca 12:22, 23):

haec tametsi de vita corporis dicta sunt, usque significant talia quae sunt vitae spiritus; nam omnia sensus litterae Verbi, qui naturalis est, continent in se sensum internum qui est spiritualis: in hoc sensu per "edere", "bibere", et per "alimentum" significatur nutritio spiritualis, quae est nutritio fidei et cum illa nutritio intellectus, unde intelligentia in spiritualibus; inde dicitur, "Ne solliciti sitis animae vestrae, quid esuri sitis et quid bibituri; nonne anima plus quam alimento?" "Edere" est intellectualiter ita spiritualiter percipere bonum, "bibere" est intellectualiter ita spiritualiter percipere verum, ac "alimentum" est bonum et verum ex quibus nutritio: per "induere corpus" et per "indumentum" significatur verum investiens bonum amoris et voluntatis; per "indumentum" significatur id verum, et per "corpus" significatur bonum amoris quod est bonum voluntatis.

[17] Apud Davidem,

"Anima mea in medio leonum cubo, inflammantur filii hominis" (Psalmuss 57:5 [B.A. 4]):

per "animam" etiam hic significatur vita spiritualis quae est vita fidei, ita quoque vita intellectus; nam intellectus formatur ex veris, et consistit ex illis, sicut etiam fides: quia haec per "animam" significantur, et agitur ibi de vastatione veri, ideo dicitur, "In medio leonum cubo"; per "leones" significantur falsa destruentia vera ecclesiae: etiam dicitur, "Inflammantur filii hominis"; per "filios hominis" significantur vera doctrinae et ecclesiae, quae cum ab amore corporeo occupantur, et sic pereunt, dicuntur "inflammari." Apud Mosen,

Abrahamus "locutus est cum" filiis Cheti, .. "Si est cum anima vestra, ut sepeliam mortuum meum" (Genesis 23:8):

"anima" significat ibi cogitationem ex vero. (Sed illa in Arcanis Caelestibus, n. 2930, explicata sunt.)

[18] Apud Jeremiam,

"Abhorrebunt te amatores, animam tuam quaerent" (4:30):

per "amatores" intelliguntur qui in amore mali sunt; per "animam quaerere" significatur velle destruere fidem et intellectum veri per falsa mali.

Apud Ezechielem,

"Javan et Thubal, ...cum anima hominis et vasis aeris, dederunt negotiationem" (27:13):

haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni; per "negotiationem" significatur comparatio et communicatio illarum; per "Javanem et Thubalem" significantur cultus externus repraesentativus, ac 18 per "animam hominis" significatur scientia veri in naturali homine, et per "vasa aeris" scientia boni in naturali homine. Scientia veri naturalis etiam significatur per "animas hominum", Apocalypsis 18:13; per "animas hominum" proprie intelliguntur mancipia seu servi, per quos etiam in sensu spirituali significantur vera scientifica naturalis hominis inservientia spirituali.

[19] (5) Quoniam vita fidei et quoque vita intellectus hominis est ex Divino Vero, quare etiam Divinum Verum per "animam" significatur, ut constare potest a sequentibus locis:

- Apud Jeremiam,

"Plantabo eos in terra hac, in veritate, in toto corde meo, et in tota anima mea" (32:41):

quia duo sunt quae procedunt a Domino, Divinum Bonum ac Divinum Verum, et haec recepta ab angelis caeli et ab hominibus ecclesiae faciunt vitam caelestem apud illos, inde constare potest quid significatur per "plantare eos in toto corde et in tota anima", nempe quod sit in Divino suo Bono et in Divino suo Vero; nam "cor" significat Divinum Bonum Divini Amoris, et "anima" Divinum Verum.

[20] Apud eundem,

"Juravit Jehovah.. per animam suam" (51:14; Amos 6:8):

Jehovah dicitur "jurare per animam suam" quando confirmat per Divinum suum Verum, "jurare" enim significat confirmare, et "anima Jehovae" Divinum Verum.

Apud Davidem,

"Jehovah justum probat, impium et amantem violentiam odit anima Ipsius" (Psalmuss 11:5):

per "animam Jehovae" hic quoque significatur Divinum Verum, nam per "violentum" in Verbo significatur qui violentiam infert Divino Vero; quod quia fit per falsum mali, ideo hoc significatur per "impium et amantem violentiam."

[21] Apud Esaiam,

"Electus meus, in quo beneplacitum habet anima mea; dedi spiritum meum super Illum" (42:1):

haec de Domino, qui intelligitur per "Electum Jehovae"; et quia per "spiritum Jehovae", qui super Illum datus est, significatur Divinum procedens, ideo per "animam Jehovae", quae beneplacitum habet in Ipso, significatur Divinum Verum; in hoc enim Divino fuit Dominus quoad Humanum suum in mundo.

Apud Jeremiam,

"Dixit Jehovah..., Si staret Moses et Samuel coram Me, non anima mea erga populum hunc" (15:1):

per "Mosen" et "Samuelem" in sensu repraesentativo significatur Verbum; et quia Verbum est Divinum Verum, et per "populum" ibi intelliguntur filii Israelis, apud quos non aliquod Divinum Verum nisi falsificatum et adulteratum erat, dicitur, "Non anima mea erga populum hunc."

[22] Apud eundem,

"Annon sumet ultionem anima mea?" (5:9, 29):

etiam hic per "animam Jehovae" intelligitur Divinum Verum; ex hoc quando Dominus judicium facit, dicitur quod "ultionem sumet anima Ipsius"; simile significatur per "Filium hominis" qui "judicium facturus est"; "Filius hominis" est quoque Dominus quoad Divinum Verum.

Apud eundem,

"Castigationem admitte, Hierosolyma, ne luxetur anima mea a te, ac redigam te in vastitatem" (6:8):

per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam; per "castigationem admittere" significatur recipere disciplinam; per "ne luxetur anima mea a te" significatur ne recedat Divinum Verum ab illis; et per "redigere in vastitatem" significatur ne ecclesia desoletur quoad omne verum.

[23] Apud Esaiam,

Jehovah.... dans animam populo super terra, et spiritum ambulantibus in ea" (42:5):

per "animam", quam Jehovah dat populo super terra, significatur Divinum Verum a Domino illis qui ab ecclesia Ipsius erunt; per "spiritum" quem Jehovah dabit ambulantibus in terra, significatur vita secundum Divinum Verum; "ambulare" significat vivere.

[24] (6) Quoniam per "animam", ubi de Domino, significatur Divinum Verum, inde per "animam" etiam significatur vita spiritualis ex vero:

- Apud Mosen,

"Anima omnis carnis sanguis illa" (Leviticus 17:14):

quia ultima vita hominis, quae est vita corporis ejus, consistit in sanguine, ideo dicitur quod "anima omnis carnis", hoc est, vita ejus, "sit sanguis ejus": at quia in singulis Verbi est sensus spiritualis, et in eo sensu per "sanguinem" significatur verum doctrinae ex Verbo, ideo illud quoque per "animam carnis" significatur.

Quod "Sanguis" significet verum doctrinae ex Verbo, quod est Divinum Verum, videatur supra (n. 328 [a-c] , 329, 476). Quoniam "sanguis" illud significabat, ideo interdictum fuit filiis Israelis edere sanguinem, et ideo sanguis holocaustorum et sacrificiorum spargebatur circum altare, ac per sanguinem fiebant sanctificationes et quoque inaugurationes, tum etiam per sanguinem iniebatur foedus Dei Israelis, hoc est, Domini, cum populo: et quoque a Domino initum est foedus novum cum hodierna ecclesia; quare sanguis Domini vocatus est "sanguis foederis", hoc est, conjunctionis cum Domino, et hoc quia Divinum Verum procedens a Domino conjungit: ex his nunc patet cur sanguis dicitur "anima."

[25] Propter hanc "sanguinis" significationem est quod ab antiquissimo tempore vetitum fuerit edere sanguinem:

Ut constare potest apud Mosen,

"Omne repens quod vivum est, vobis esto in cibum attamen carnem cum anima ejus, sanguine ejus, non comedetis" (Gen. 9 [3,] 4):

hic quoque dicitur quod "sanguis sit anima carnis", quem comedere vetitum fuit, quia per "esum sanguinis" significabatur profanatio veri.

Apud eundem,

"Quisquis.... comederit ullum sanguinem, dabo facies meas contra animam comedentem sanguinem, ut exscindam eam e medio populi ejus: nam anima carnis in sanguine illa: ideo dedi.. eum super altare, ad expiandum animas vestras, eo quod sanguis ipse pro anima expiet" (Leviticus 17:10, 11):

quia "anima", sicut "sanguis", significat verum ex Verbo, quod eat Divinum Verum procedens a Domino, et quia omnis cultus Domini fit per Divinum Verum, ideo dicitur, "Quia anima carnis in sanguine est, ideo dedi eum super altare"; "dare sanguinem super altare" significat cultum ex Divino Vero: et quoniam omnis liberatio a malis et falsis, quae est expiatio, fit per Divinum Verum et per vitam secundum illud, ideo dicitur, "ad expiandum animas vestras, ex eo quod sanguis ipse pro anima expiet."

[26] Apud eundem,

"Maxime sanguinem ex animabus vestris quaeram, de manu omnis ferae quaeram illum, imprimis de manu hominis, de manu viri fratris ejus quaeram animam hominis" (Genesis 9:5):

quod hic per "sanguinem" et quoque per "animam" intelligatur vita spiritualis hominis, quae est vita secundum Divinum Verum, constare potest ex eo, quod qui illam vitam exstinguit, pereat morte aeterna; illam enim non alius exstinguit quam qui in malo et falso infernali est. (Sed haec videantur in Arcanis Caelestibus explicata.)

[27] (7) Quod per "animam viventem" significetur vita in communi, constare potest ex locis ubi bestiae, aves, reptilia et pisces vocantur "animae viventes:"

- Ut in sequentibus,

"Dixit Deus, Prorepere facient aquae reptile, animam viventem. .... Creavit Deus cetos magnos, et omnem animam viventem, reptantem, quam prorepere fecerunt aquae" (Genesis 1:20, 21);

"Dixit Deus, Producat terra animam viventem secundum speciem suam, bestiam... et feram" (Genesis 1:24);

"Adduxit" Jehovah "ad hominem omnem bestiam agri, et omnem avem caelorum, ad videndum, quid vocaret id; et quicquid vocabat id homo, animam viventem, id nomen ejus" (Genesis 2:19);

"Omnis anima vivens, quae natat, quocunque venerint fluvii, vivet; unde fit piscis multus" (Ezechiel 47:9);

"Omnis anima vivens mortua est in mari" (Apocalypsis 16:3):

per omnia "animalia" in sensu spirituali significantur illa quae naturalis hominis et ejus vitae sunt; et quia per vitam naturalis hominis, quae est vita in ultimis, significatur vita in omni complexu, inde est quod dicantur "animae viventes."

[28] Ex his nunc constare potest quid in Verbo significatur per "animam", quod nempe vita hominis, tam naturalis quam spiritualis ejus, ita tam corporis quam spiritus ejus. Inde videri potest quam perversa idea, primum ab eruditis, et inde a vulgo, de anima hominis capta sit; nempe, quod sit aliquod ens individuum residens in aliquo loco corporis, sive in cerebro, sive in corde, sive alibi; et quod per mortem solutum ab homine, absque corpore sit, et absque sensoriis et motoriis, qualia sunt corpori, et quod haec accessura illi die ultimi judicii; tum quod sit interea quoddam volitans in aethere, aut permanens in quodam ubi, exspectans accessorium suum, quod est corpus. Haec nunc est idea mundi de anima hominis; cum tamen per "animam" in Verbo nihil tale intelligitur, sed intelligitur vita hominis, quae nusquam datur separata a corpore, sed in corpore; nam corpus est forma externa illius vitae quae vocatur anima, efficiens ejus arbitria et nutus in utroque mundo, tam naturali in quo homines vivunt, quam spirituali in quo spiritus et angeli: et quia Divinum procedens a Domino facit vitam omnium, ideo illud per "animam" in caelesti sensu significatur. Quia Divinum procedens, ubicunque venit, format imaginem Domini, ita format angelos et spiritus, ut sint formae humanae secundum receptionem, inde nunc sequitur quod per animam viventem post mortem intelligendus sit ejus spiritus, qui homo est tam anima quam corpore, anima qua dominetur super corpus, et corpore quo anima sua arbitria in mundo, in quo est, efficiat.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232