The Bible

 

Genesis 14

Study

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #675

Study this Passage

  
/ 1232  
  

675. "Et decima pars urbis cecidit." - Quod significet quod nulla vera doctrinae amplius existerent apud illos qui remanserunt, constat ex significatione "decem", quod sint omnes et omnia, tum multi et multa, et quod "decima pars" sit omne et multum (de qua in sequentibus); ex significatione "urbis", quod sit doctrina, et quoque verum doctrinae, nam doctrina, ut sit doctrina ecclesiae, consistit ex veris e Verbo; (quod "urbs" significet doctrinam, videatur supra, n. 223); et ex significatione "cadere", quod sit disparari, proinde non existere; nam disparari, et non existere, praedicatur de veris doctrinae, cum "cadere" de "urbe:"

[2] quaelibet enim res vocem analogam et suam, secundum correspondentiam subjecti in sensu naturali et subjecti in sensu spirituali, sortitur; et subjectum in sensu naturali est urbs, ac subjectum in sensu spirituali est verum doctrinae. Quod nulla vera existerent apud illos qui remanserunt, consequitur ex illis quae in praecedente articulo dicta sunt; nempe, quum e societate, in qua simul fuerunt boni et mali, adempti et in caelum ablati sunt boni, quod tunc apud malos nulla amplius vera doctrinae remanserint, ex causa quia ablata est communicatio cum bonis, ex qua illi quoad externum potuerunt sicut in veris esse, et inde de veris ex doctrina loqui:

[3] nam in mundo spirituali est communicatio affectionum et inde cogitationum; et ex communicatione illa, tenetur unus ab altero, ita omnes in eadem societate mutuo in simili affectione, proinde in simili bono, ita quoque mali a bonis; sed tales mali, qui in externa forma potuerunt sistere apparentiam sanctitatis, pietatis, intelligentiae, zeli pro ecclesia et ejus doctrina, tum in vita apparentiam sicut forent justi et sinceri ex corde, tametsi interius in se nihil tale possiderent; hi mali sunt, apud quos nulla amplius vera doctrinae existerent postquam boni ablati sunt, qui intelliguntur per "duos testes", qui ex mandato in caelum ascenderunt.

[4] Sciendum est quod in mundo spirituali plures societates a talibus formatae fuerint, et quod illae simul sumptae intelligantur per "prius caelum" quod transivit (Apoc. cap. 21:1). (De quibus societatibus, seu de quo caelo, plura in opusculo De Ultimo Judicio memorata sunt.) In illis societatibus fuerunt tales mali quales descripti sunt, et simul cum illis boni; et quamdiu in una societate fuerunt conjuncti, tunc mali quoad externa apparuerunt sicut boni; at cum separati sunt, tunc bonum externum, quod modo fuit bonum simulatum et hypocriticum, apud illos disparatum est, et patuerunt illorum interiora, quae erant infernalia, scatentia meris malis et inde falsis. Talis separatio, et talis inde status, exstitit in mundo spirituali paulo ante ultimum judicium: est itaque ille status qui hic describitur; nam hic nunc agitur de ultimo tempore ecclesiae, quando universale judicium instat.

[5] Quod "decem" significent omnes et omnia, tum multos et multa, constare potest a locis in Verbo, ubi ille numerus occurrit:

-Ut apud Mosen,

Jehovah " 1 praecepit vobis foedus suum, quod pepigit vobis ad faciendum, decem verba, quae scripsit super duabus tabulis lapidum" (Deuteronomius 4:13);

et alibi,

"Scripsit Jehovah super tabulis juxta scripturam priorem decem Verba, quae locutus erat..ad vos in monte e medio ignis" (Deuteronomius 10:4):

quod "decem verba" seu "decem praecepta" fuerint, ex quibus decalogus, erat quia per "decem" significantur omnia, et inde per "decem verba" intelligitur Lex in toto complexu.

[6] Quoniam "decem" significant omnes, ideo

Dominus comparavit regnum caelorum decem virginibus habentibus lampadas ad exeundum in occursum sponsi, quarum quinque essent prudentes, et quinque stultae (Matthaeus 25:1, 2, seq.):

per "decem virgines", quibus assimilatur regnum caelorum, significantur omnes qui ab ecclesia, "decem" enim significant omnes, ac "virgines" ecclesiam; per "quinque" autem significantur aliqui seu aliqua pars, ex qua aliqui erant prudentes et aliqui stulti; simile significatur per numerum "quinque" in Verbo: per "lampadas" significantur cognitiones veri et boni, hic ex Verbo, tum vera doctrinae et fidei; per "oleum" significatur bonum amoris et charitatis; per "sponsum" intelligitur Dominus, ac per "nuptias" intelligitur caelum et ecclesia, quae "nuptiae" dicuntur ex conjugio boni et veri: et quia ubi id conjugium non est, ibi nec est caelum et ecclesia, ideo "stulti" appellantur, qui sciunt vera fidei et non habent bonum amoris, ac "prudentes" qui habent; nam, ut dictum est, "lampades" ibi sunt vera fidei, et "oleum" est bonum amoris.

Quod "virgines" 2 significent ecclesiam, est quia "virgo" et "filia" in Verbo significat affectionem boni et veri, et ecclesia ex illa affectione est ecclesia; inde est quod plurimis in locis dicatur "virgo" et "filia 3 Zionis" "virgo" aut "filia Hierosolymae", "virgo" aut "filia Israelis" et "Jehudae"; et per illas ubivis intelligitur ecclesia.

[7] Quia per "decem" significantur omnes, ut et multi, ideo

Dominus de homine nobili profecto in regionem longinquam dixit, quod vocaverit decem servos suos, et dederit illis decem minas ut negotiarentur; et postquam negotiati sunt, unus dixit quod, mina ejus lucrata sit decem minas, cui dixit, Potestatem habebis super decem urbes; et secundus dixit, Mina tua fecit quinque minas, cui dixit, Tu esto super quinque urbes; et de tertio, qui posuit minam in sudario, et non negotiatus est, dixit, Tollite ab illo minam, et date ei qui decem minas habet (Luca 19:12-14, 16-20, 24):

quod numeri "decem" et "quinque" etiam hic adhibeantur, est causa quia "decem" significant omnes et omnia, ac "quinque" aliquos et aliquid: per "decem servos" quos homo nobilis profectus in regionem longinquam ad se vocavit, intelliguntur omnes qui in mundo, in specie qui ab ecclesia; nam per "hominem nobilem" intelligitur Dominus, et per "profectionem in regionem longinquam" intelligitur Ipsius abitus e mundo, et tunc quasi absentia: per "decem minas" quas decem servis dedit ad negotiandum, significantur omnes cognitiones veri et boni ex Verbo, cum facultate percipiendi illas; nam "mina", quae fuit argentum et pecunia, significat cognitiones veri et facultatem percipiendi, et "negotiari" significat comparare sibi per illas intelligentiam et sapientiam: illi qui sibi comparant multam, intelliguntur per "servum qui ex mina lucratus est decem minas"; et illi qui sibi comparant aliquam, intelliguntur per illum "qui ex mina lucratus est quinque minas": per "urbes" ibi, quae datae illis, significantur vera doctrinae, et per "possidere illas" significatur intelligentia et sapientia, et inde vita et felicitas: inde patet quid significatur per "decem urbes" et per "quinque urbes": quia illi qui nihil intelligentiae sibi comparant, sunt sicut "virgines stultae", (de quibus mox supra, ) qui solum vera possident memoria et non vita, hi deprivantur illis post excessum ex hoc mundo; at qui vera possident tam memoria quam vita, illi in se locupletant intelligentiam in aeternum; ideo dicitur quod "tollerent minam ab illo qui nihil per minam lucratus est, et daret illam ei qui decem minas habet."

[8] Similis res est cum illis

Quibus data sunt talenta, uni quinque, alteri duo, et tertio unum; quorum primus ex quinque talentis lucratus est alia quinque, et alter ex duobus lucratus est alia duo; et tertius reposuit illud in terra; de quo Dominus dixit, Tollite ab illo qui non negotiatus et lucratus est, et date habenti decem talenta, quia habenti omni dabitur ut abundet, et ab eo qui non habet, etiam quod habet auferetur (Matthaeus 25:14-30):

per "quinque" et per "decem" etiam hic significantur aliquid et multum; ita quod primus ex aliquibus cognitionibus veri et boni comparaverit sibi multam sapientiam: quod auferetur ab illo qui nihil intelligentiae sibi comparavit, et daretur illi qui multum, est quia homo post mortem, cum fit spiritus, secum fert omnia et singula quae ex Verbo et ex doctrina ecclesiae hauserat; sed illi qui nihil intelligentiae per illa sibi comparaverunt, sunt interius mali, et ideo veris et bonis caeli et ecclesiae, quae memoria tenus solum possederunt, abutuntur ad dominandum, et ad malum faciendum simplicibus bonis qui in ultimo caelo; ea causa est quod vera et bona ista illis auferantur, et dentur illis qui multa habent, quoniam hi non illis abutuntur, sed ex illis usum faciunt.

[9] Quod illi qui in mundo per cognitiones veri et boni ex Verbo non sibi comparant intelligentiam spiritualem, mali sint, constat ex eo, quod omnes in mala omnis generis nascantur, et quod illa non removeantur nisi quam per Divina vera ex Verbo; nempe per illorum applicationem ad usus, et sic receptionem in vita: quare illis, qui lucrati sunt, dicitur,

Servi boni et fideles, quia super parva eratis fideles, super multa vos constituam; ingredimini in gaudium Domini tui (vers. 21, 23):

et ad illum qui nihil lucratus est,

"Servum inutilem ejicite in tenebras exteriores, ibi erit planctus et stridor dentium" (vers. 30).

[10] Quoniam "decem" significant omne et multum, ideo ille numerus etiam alibi dicitur a Domino, ubi omne et multum intelligendum est, sicut

De muliere habente drachmas decem, "Si perderet unam, nonne accenderet candelam, et verreret domum, et quaereret sollicite dum invenerit?" (Luca 15:8):

per "decem" hic significatur multum; quod dicatur "mulier", quodque illa "accenderet candelam, et verreret domum", est propter sensum spiritualem in singulis Verbi; in hoc sensu per "mulierem" significatur ecclesia quoad affectionem veri, ita quoque affectio veri quae est ecclesiae; per "drachmam" verum; per "perdere drachmam" unum ex veris seu ex cognitionibus veri; per "accendere candelam" inquisitio in se ex affectione; et per "verrere domum" significatur percurrere totam mentem, et lustrare ibi singula, ubi se recondit; hic sensus est spiritualis illorum verborum. Simile quod per "decem", etiam significatur per "centum", nempe multum; ideo similis parabola dicitur

De centum ovibus, si una perderetur (Matthaeus 18:12, 13; Luc. 15:3-7 4 ).

[11] Per "decem" significatur omne et multum etiam in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Domus multae in devastationem erunt, magnae et pulchrae, ut non sit habitator; nam decem jugera vineae facient bathum" (5:9, 10):

haec de desolatione veri apud illos qui ab ecclesia; per "domus multas quae erunt in devastationem" significantur homines ecclesiae, in specie illi quoad vera ex bono; per "magnas et pulchras", nempe domus, significatur affectio boni et intelligentia veri, nam "magnum" praedicatur de bono et ejus affectione, et "pulchrum" de vero et ejus intelligentia; per quod "decem jugera vineae facient bathum" significatur quod in omnibus ecclesiae apud hominem vix aliquod verum ex bono, per "bathum" enim simile significatur quod per "vinum", nempe verum ex bono; quare per "decem jugera vineae" significantur omnia ecclesiae apud hominem.

[12] Apud Mosen,

Si iveritis mecum in adversum, "frangam..baculum panis, ut coquant decem mulieres panem vestrum in furno uno, et referam panem vestrum in pondere" (Levit. 26 [23,] 26, 26):

per "frangere baculum panis" significatur deprivare spirituali cibo, et inde spirituali nutritione; per "panem" enim intelligitur omne quod nutrit animam, in specie bonum amoris: quare per quod "coquent decem mulieres panem in furno uno" significatur quod in omnibus ecclesiae apud hominem tam parum boni et veri sit ut vix aliquid; per "decem mulieres" significantur omnia ecclesiae, per "panem" significatur bonum et verum quae animam nutriunt, et per "furnum" significatur ubi cibus spiritualis praeparatur, ita homo apud quem: per "referre panem pondere" significatur defectus et penuria talium quae spiritualiter nutriunt.

[13] Apud Sachariam,

"Venient populi multi et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma, et ad deprecandum facies Jehovae: .... in diebus illis apprehendent decem viri ex omnibus linguis gentium, alam viri Jehudaei, dicendo, Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum vobiscum" (8:22, 23):

haec dicta sunt de convocatione et accessione gentium ad ecclesiam a Domino; et per "decem viros ex omnibus linguis" significantur omnes ex quacunque religione, qui nempe "veniunt ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma", hoc est, qui accedere ad ecclesiam et confiteri Dominum volunt; quare "decem viri" sunt omnes illi, et "linguae gentium" sunt religiosa: sed haec cum reliquis videantur supra (n. 433 [d]) explicata, ubi ostensum quod per "Hierosolymam" non intelligatur Hierosolyma, nec per "Judaeum" aliquis Judaeus.

[14] Apud Amosum,

"Dixit Jehovah, ...Superbiam Jacobi et palatia ejus odi; inde concludam urbem et plenitudinem ejus; ...si relicti fuerint decem viri in domo una, morientur" (6:8, 9):

per "superbiam Jacobi", et per "palatia ejus", quae Jehovah odit, significatur amor et fides falsi apud illos qui ab ecclesia; per "superbiam" amor falsi, et per "palatia" ipsa falsa, quae "palatia" dicuntur quia sunt superbi, et quia falsa eorum in externa forma exornata sunt, ut appareant magnifica, tametsi sunt vilissima, sicut casae plenae quisquiliis et immunditiis: per "concludere urbem et plenitudinem ejus" significatur damnare doctrinam quia plena et obsessa falsis mali; "urbs" est doctrina, et "plenitudo" sunt falsa mali: quare per "Si relicti fuerint decem viri in domo una, morientur", significatur quod peritura sint omnia vera boni apud unumquemvis; "decem viri" sunt omnia vera, "domus" est homo quoad bonum, et "mori" est perire.

[15] Apud Sachariam,

Propheta vidit volumen volans; "longitudo ejus viginti ulnae, et latitudo ejus decem ulnae: .... haec maledictio exiens super facies totius terrae" (5:2, 3):

quod "volumen volans", per quod significatur "maledictio exiens super facies totius terrae", fuerit longitudine viginti ulnarum, et latitudine decem, est quia per "viginti" et per "decem" significatur omne, ibi omne bonum mutatum in malum, et omne verum in falsum; "viginti" praedicantur de bono et de omni ejus, ac "decem" de vero ac de omni ejus; "longitudo" etiam significat bonum, et "latitudo" verum (videatur supra, [n. 355 [e] , 627 [a] , 629 [a] ; tum in opere De Caelo et Inferno,] n. 197).

[16] Quia "decem" significant omnia et multa, ideo per "decem vicibus" significatur toties quoties, ac semper, in sequentibus locis:

- Apud Danielem,

"Non inventus est de omnibus sicut Daniel, Chanania, Mischael et 5 Asariah; .... omne verbum sapientiae intelligentiae, quod quaesivit ex iis rex, deprehendit eos decem vicibus supra omnes astrologos et divinatores, qui in omni regno ejus" (1:19, 20);

apud Mosen,

"Omnes viri, qui viderunt gloriam meam et signa mea quae feci in Aegypto, et in deserto, et tentarunt Me his decem vicibus, .... non videbunt" terram (Numeri 14:21-23);

et per Hiobum,

"Decem vicibus ignominia affecistis me, non erubescitis, obfirmatis vos" (19:3):

per "decem vicibus" in his locis significatur cunctis vicibus, seu semper, ac toties quoties.

[17] Apud Danielem et in Apocalypsi tribuuntur bestiae cornua, quibusdam decem, quibusdam septem, et quibusdam tria; et per "cornua" bestiarum illarum significatur potentia falsi contra verum ac mali contra bonum, et per "decem cornua" summa potentia:

- Apud Danielem,

"Bestia quarta", ascendens e mari, "habebat decem cornua: .... quod ad cornua decem, ex eodem regno decem reges surgent" ( 6 7720, 24. 20, 24):

per "decem cornua bestiae" ibi significatur summa potentia falsi contra verum; per "decem reges" significantur falsa in omni complexu; et per "regnum" significatur ecclesia illa perversa. In Apocalypsi,

"Draco...habebat capita septem, et cornua decem, et super capitibus diademata septem" (12:3);

alibi,

Bestia ex mari ascendens "habebat capita septem, et cornua decem, et super cornibus suis decem diademata" (13:1);

et alibi,

"Mulier sedens super bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae, habebat capita septem et cornua decem: .... decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt; potestatem tamen tanquam reges unam horam recipient cum bestia" (17:3, 7, 12):

quid singula ibi in specie significant, infra in explicationibus videbitur.

[18] Quoniam "decem" significant omnes et omnia, sequitur quod "decima pars" significet omne; exinde "decimae" ac "decimationes" traxerunt suam originem, et significabant quod omne sanctum et benedictum esset, quando decima pars de area et torculari, seu de frumento et vino data esset Levitis; similiter pro Levitis, quando decima pars iterum decimaretur et daretur Aharoni. De his ita in Verbo:

"Decimando decimabis omnem proventum seminis tui, quod educitur in agrum quotannis" (Deuteronomius 14:22);

et porro,

Loquere ad Levitas, quod illis carentur decimae in hereditatem, et quod tollerent de illis sublationem Jehovae decimas de decimis, et hoc ex frumento de area, et ex impletione de torculari, ac decimas de decimis darent Aharoni sacerdoti (Numeri 18:24-28).

[19] Quod "decimae" significarent benedictionem in omnibus, ita quod omne sanctum et benedictum esset, constat apud Malachiam,

"Adducite omnes decimas ad domum thesauri, ut sit cibus in domo mea; tunc probate Me in hoc, .... annon aperturus sim vobis fenestras caeli, et effusurus sim vobis benedictionem, quousque non suffecerit?" (3:10):

per "aperire fenestras, et effundere benedictionem", significatur Divinum influens ex quo intelligentia ac vita aeterna, simile quod per "pluviam" supra (n. 644), quod etiam proprie intelligitur per "benedictionem", et hoc futurum si "decimas adducerent"; quare per illas significatur quod omne sic benedictum esset. Ut omnia benedicta essent quae Abrahamus de hostibus suis sumpsit, dicitur,

Quod dederit Malchizedecho, qui rex in Schalem, et simul sacerdos Deo altissimo erat, decimas de omnibus (Genesis 14:18, 19):

similiter spospondit et vovit Jacob,

si reverteretur in pace ad domum patris sui, quod omne quod Jehovah dederit ei, decimando decimaturus esset (Genesis 28:21, 22).

Ex his locis, praeter ex aliis, constare potest quid in Verbo significatur per "decem" et per "partem decimam."

[20] Quod "decem" significent omnia, ducit causam ex ipso caelo; caelum enim in toto et in parte refert Hominem, unde id Maximus Homo vocatur; omnes vires vitae Maximi illius Hominis, seu caeli, desinunt in duas manus et in duos pedes, ac manus ut et pedes desinunt in decem digitos; quare omnia hominis quoad potentiam et quoad sustentationem quia collata sunt ultimo in decem digitos, ["decem digiti"] significant omnia ejus: et praeterea "ultima" in Verbo etiam significant omnia.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232