The Bible

 

Genesis 12

Study

   

1 Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.

2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.

3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.

5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananæus autem tunc erat in terra.

7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.

9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.

10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra.

11 Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier :

12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.

13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.

14 Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.

15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.

16 Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.

17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.

18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?

19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.

20 Præcepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #503

Study this Passage

  
/ 962  
  

503. Quid "Aegyptus" in Verbo significat, dicetur. "Aegyptus" significat naturalem hominem conjunctum spirituali, et tunc affectionem veri, et inde scientiam et intelligentiam; ac in opposito sensu significat naturalem hominem separatum a spirituali, et tunc fastum propriae intelligentiae, et inde insaniam in spiritualibus. "Aegyptus" significat naturalem hominem conjunctum spirituali, et tunc affectionem veri, et inde scientiam et intelligentiam, in sequentibus locis:

"In dic illo erunt quinque urbes in Terra Aegypti, jurantes Jehovae Zebaoth. In die illo erit Altare Jehovae in medio Terrae Aegypti; tunc notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo," (Esaias 19:18-21); 1

"In die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, ut veniat Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, serviantque Aegyptii cum Aschure: in die illo erit Israel trina Aegypto et Aschuri, benedictio in medio Terrae: cui benedicet Jehovah Zebaoth dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et Opus manuum Mearum Aschur, et haereditas Mea Israel," (Esaias 19:23-25);

Aegyptus ibi est naturale, Aschur est rationale, et Israel est spirituale; haec tria faciunt hominem Ecclesiae. Inde rex Aegypti dictus fuit "Filius sapientum," "Filius regum antiquitatis;" ac Aegyptus dicta "Lapis angularis tribuum," (Esaias 19:11, 3); et de Salomone dicitur,

Quod "sapientia ejus fuerit prae sapientia Aegyptiorum," (1 Regnum 5:10 (B.A. 4:30));

Et quod "acceperit filiam Pharaonis in uxorem, et adduxerit illam in urbem Davidis," (1 Regnum 3:1);

Et quod "aedificaverit filiae Pharaonis domum juxta porticum," (1 Regnum 7:8); propterea etiam Josephus delatus est in Aegyptum, et factus est totius terrae Dominator ibi, (Genesis 41).

Quoniam "Aegyptus" significabat naturalem hominem quoad affectionem veri, et inde scientiam et intelligentiam, ideo Josephus conjux Mariae ex monito Angelicum Domino infante abivit in Aegyptum, (Matthaeus 2:14-15); 2

secundum praedictionem,

"Cum puer Israel, tunc amavi illum, et ex Aegypto vocavi Filium Meum," (Hoschea 11:1);

"Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, plantasti eam, et radicari fecisti radices ejus," (Psalm. 80:9-10 (B.A. Psalm. 80:8-9)); homo enim nascitur naturalis, fit rationalis, et postea spiritualis; ita vitis ex Aegypto plantatur et radicatur. Propter illam repraesentationem, etiam Abraham peregrinatus est in Aegypto, (Genesis 12:10 seq.);

Et Jacobus cum filiis suis jussus est abire in Aegyptum, et quoque ibi morati sunt, (Genesis 46, seq.).

Inde quoque Terra Canaan, per quam significatur Ecclesia, describitur quoad extensionem suam,

Usque ad fluvium Aegypti, (Genesis 15:18; 1 Regnum 5:1 (B.A. 4:21); Micham 7:12);

et Aegyptus aequiparatur Horto Eden, Horto Dei, (Ezechiel 30:2, 8; Genesis 13:10);

ac scientiae naturalis hominis vocantur Desiderabilia Aegypti, (Daniel 11:43);

Ac byssus in acupictura ex Aegypto, (Ezechiel 27:7). 3

(Praeter alibi de Aegypto bene, ut Esaias 27:12-13; Ezechiel 29:13-16; 31:1-8; Hoschea 11:11; Sacharias 10:10-11; 14:16-18; Psalm. 68:32-33 4 (B.A. 31-32); 2 Regnum 19:23-24).

"Aegyptus" autem in opposito sensu significat hominem naturalem separatum a spirituali, et tunc factum propriae intelligentiae, et inde insaniam in spiritualibus, in sequentibus locis:

"Quoniam elatum est cor Pharaonis in altitudine sua, et dedit fastigium inter implexa, exscindent eum alieni, et dejicient eum. In die quo descensurus es in Infernum, obtegam super eo abyssum, et in medio praeputiatorum cubabis," (Ezechiel 31:10-18);

"Evertentur fundamenta Aegypti; descendet superbia roboris ejus, et devastabuntur urbes ejus in medio urbium desolatarum: dabo ignem in Aegyptum, et dispergam Aegyptum inter gentes, et disjiciam eos in terras," (Ezechiel 30);

"Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et non respiciunt ad Sanctum Israelis; nam Aegyptus homo et non Deus, et equi ejus caro et non Spiritus," (Esaias 31:1, 3);

"Aegyptus sicut flumen ascendit; dicit, Ascendam, obtegam terram, et perdam: ascendite equi, insanite currus, comedet vos gladius, et inebriabitur sanguine; sanatio non tibi," (Jeremias 46:2, 8-11); 5

"Quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, et filius regum antiquitatis: ubi nunc sapientes tui, cognoscant; stulti facti sunt principes Zoanis; seduxerunt Aegyptum, angularem lapidem tribuum; non erit Aegypto opus, quod faciat caput et caudam," (Esaias 19:1-17);

"Propheta contra Aegyptum; Balaena magna, quae cubas in medio fluviorum tuorum; quia dixit, Meus fluvius, et ego feci me; ideo dabo hamos in maxillas tuas; et adhaerere faciam piscem fluviorum tuorum squamis tuis, et derelinquam te in deserto: et ideo fiet terra Aegypti solitudo et vastitas," (Ezechiel 29:1-12).

(Praeter alibi, ut Esaias 30:2, 7; 6 Jeremias 2:17-18, 36; 42:8; Ezechiel 16:26, 28-29; 23:2-33; Hoschea 7:11, 13, 16; 9:1, 3, 6; 11:5; 12:2 (B.A. 1); Joel 4:19 (B.A. 3:19); Threni 5:2, 4, 6, 8; Deuteronomius 17:16; 1 Regnum 14:25-26; 2 Regnum 18:21).

Quoniam Aegyptii tales facti sunt, ideo quoad omnia bona et vera Ecclesiae devastati sunt. Devastationes illorum describuntur per miracula ibi facta, quae erant plagae, et significabant totidem cupiditates naturalis hominis separati a spirituali, qui unice agit ex propria intelligentia et ejus fastu. Plagae significativae ejus cupiditatum fuerunt,

Quod aquae in flumine conversae sint in sanguinem, ita ut moreretur piscis, et feteret flumen, (Exodus 7);

Quod ex fluviis et stagnis productae sint ranae super Terram Aegypti; quod pulvis terrae versus sit in pediculos; quod colluvies volatilium noxiorum immissa sit, (Exodus 8);

Quod ulcus efflorescens pustulis factum sit super hominem et bestiam; quod pluvia grandinis mixta igne depluerit, (Exodus 9);

Quod locusta immissa sit; quod caligo facta sit in omni terra Aegypti, (Exodus 10);

Quod omnia primogenita in terra Aegypti mortua sint, (Exodus 12); 7

Et demum, quod Aegyptii submersi sint in Mari Suph, (Exodus 14),

per quod significatur Infernum. Quid per haec omnia in specie significatur, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis, ubi explicata sunt. Inde patet, quid significatur per "Plagas et Morbos Aegypti," (Deuteronomius 7:15; 28:60);

quid per "Submergi flumine Aegypti," (Amos 8:8; 9:5); 8

et unde est, quod Aegyptus dicatur "Terra servitutis," (Micham 6:4);

"Terra Chami," (Psalm. 106:22); 9

Tum "Fornax ferri," (Deuteronomius 4:20; 1 Regnum 8:51). 10

Causa, quod "Aegyptus" significet tam intelligentiam quam insaniam in spiritualibus, erat, quia Ecclesia Antiqua, quae in plura regna Asiae extensa fuerat, etiam in Aegypto fuit, et tunc Aegyptii prae caeteris scientiam correspondentiarum inter spiritualia et naturalia excoluerunt, ut patet ex hieroglyphicis ibi; at vero cum apud illos scientia illa versa est in magicam, et facta idololatrica, tunc intelligentia illorum in spiritualibus facta est insania; inde "Aegyptus" hanc in opposito sensu significat. Ex his videri potest, quid intelligitur per "urbem magnam, quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus."

Footnotes:

1. 18-21 pro "17 ad 21"
2. ii. pro "i."

3. xxvii. pro "xxvi."

4. lxviii. pro "xlviii."

5. 8-11 pro "7, 8, 9"

6. 2, 7 pro "1, 7"

7. xii. pro "xi."

8. 5 pro "15"

9. 106:22 pro "126:23"

10. 51 pro "5"

  
/ 962