The Bible

 

Genesis 11

Study

   

1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.

2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.

3 Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :

4 et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.

5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,

6 et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.

7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.

8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.

9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.

12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.

13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.

14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.

15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.

16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.

17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.

18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.

19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.

20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.

21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.

22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.

23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.

24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.

25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.

26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

27 Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.

28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.

29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.

30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.

31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.

32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1366

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1366. Quod ‘mortuus est Haran super facies Terahi, patris sui, in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum’ significet quod interior cultus obliteratus sit et factus mere idololatricus, constat a significatione ‘Haranis, Terahi, nativitatis, et Ur Chaldaeorum’, tum quod ‘mortuus dicatur super facies Terahi patris sui’. Quod cultus interior obliteratus seu nullus factus sit, ita se res habet: quod apud aliquam gentem non possit Ecclesia e novo existere priusquam ita vastata sit ut nihil mali et falsi remaneat in cultu ejus interno; quamdiu malum est in cultu interno, impediuntur illa quae bona et vera sunt quae internum ejus cultum constituent; nam quamdiu sunt mala et falsa, non possunt recipi bona et vera; quod constare potest ex eo quod qui in aliqua haeresi nati sunt et se in falsis ejus confirmarunt ita ut sibi prorsus persuaserint, difficile, si usquam, possint perduci ad recipiendum vera quae eorum falsis contraria sunt; aliter vero gentes quae non sciunt quid verum fidei, et usque in charitate vivunt: quae causa fuit quod Ecclesia Domini non potuisset restaurari apud Judaeos, sed apud gentes quae nullas cognitiones fidei habuerunt: illi per falsa obtenebrant prorsus lucem veritatis, et sic exstinguunt; hae vero non ita, nam non norunt quid verum fidei, et quod non norunt, nec possunt obtenebrare et exstinguere. Quia nunc nova Ecclesia restauranda erat, illi apud quos bona et vera fidei implantanda essent, assumpti sunt; apud quos omnis cognitio boni et veri fidei obliterata fuit, et sicut gentes, idololatrae externi facti sunt. De Teraho et Abramo supra ostensum est quod tales fuerint, nempe coluerint alios deos, et ignoraverint Jehovam, proinde quid bonum et verum fidei; ita aptiores facti ad recipiendum semen veritatis quam alii in Syria, apud quos adhuc manserunt cognitiones; quod apud quosdam manserint, constat a Bileamo qui fuit de Syria, qui non solum Jehovam coluit sed etiam sacrificavit et simul propheta fuit. Haec nunc sunt quae continentur in hoc versu, nempe quod interior cultus obliteratus sit, et factus mere idololatricus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.