The Bible

 

Genesis 10

Study

   

1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27 et Aduram, et Uzal, et Decla,

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1167

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1167. Quod per ‘Canaanem seu Canaanitam’ significentur in Verbo ritualia, seu externi cultus separati ab interno, ex permultis locis constat, cumprimis in historicis, qui quia tales erant tempore cum filii Jacobi intromissi in terram, permissum fuit ut exstirparentur; sed in sensu interno Verbi omnes illi per Canaanitas intelliguntur qui externum cultum separatum ab interno habent; et quia prae ceteris Judaei et Israelitae tales fuerunt, in Verbo prophetico ii in specie significantur, ut solum ex his binis locis constare potest, apud Davidem,

Fuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum et filiarum suarum, quos sacrificabant idolis Canaanis; et profanata est terra sanguinibus; et immundi facti operibus suis, scortatique sunt factis suis, Ps. 106:38, 39;

ibi ‘fundere sanguinem filiorum et filiarum’ in sensu interno est quod exstinxerint omnia vera fidei et bona charitatis; ‘filios et filias sacrificare idolis Canaanis’ significat illa quae sunt fidei et charitatis profanare per cultum externum separatum ab interno, qui non nisi quam idololatricus est, ita ‘immundi facti operibus suis et scortati factis suis’:

apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih Hierosolymae, Negotiationes tuae, et natales tui de terra Canaane; pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea, 16:3;

ubi aperte dicuntur a terra Canaanaea. Quod ‘Canaan’ significet cultum externum separatum ab interno, videantur quae prius n. 1078, 1094.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.