The Bible

 

Genesis 10

Study

   

1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27 et Aduram, et Uzal, et Decla,

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1156

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1156. ‘Elishah, Tarshish, Kittim et Dodanim’: quod fuerint totidem gentes apud quas talis cultus et quod per eas significentur totidem doctrinalia, quae fuerunt ritualia, derivata a cultu externo apud Javan, constare potest ab his apud Prophetas locis; de Elishah apud Ezechielem,

Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum: hyacinthinum et purpura ex insulis Elishah fuit tegumentum tuum, 27:7;

ubi de Tyro, per quam significantur qui possident divitias caelestes et spirituales seu cognitiones; ‘acupictura ex Aegypto’ pro scientificis, et sic pro ritualibus repraesentativis spiritualium; ‘hyacinthinum et purpura ex insulis Elishah’ pro ritualibus correspondentibus cultui interno, ita pro repraesentativis caelestium; hic in sensu genuino.

De Tarshish apud Esaiam,

Mittam ex illis evasores ad gentes Tarshish, 1 Pul et Lud trahentes arcum; Tubal et Javan insulas longinquas, 66:19:

apud eundem,

Ejulate naves Tarshishi, quia devastata est Tyrus, ut non sit domus pro intrando; e terra Kittim manifestum hoc eis, 23:1, 14;

et porro de Tarshish, Esai. 60:9; Jer. 10:9; Ezech. 27:12; Ps. 48:8 [KJV Ps. 48:7]; ubi pro ritualibus seu doctrinalibus.

De Kittim, apud Jeremiam,

Transite in insulas Kittim, et videte; et in 2 Arabiam, et attendite probe, ... num factum sicut hoc, 2:10;

et apud 3 Esaiam,

Dixit, Non addas amplius exsultare, oppressa virgo filia Zidonis; ad Kittim surge, transi, etiam ibi non quies tibi, 23:12;

ubi ‘Kittim’ pro ritualibus:

apud Ezechielem,

Quercubus de Bashane fecerunt remos tuos, 4 asserem tuum fecerunt ebore, filiam gressuum, ex insulis Kittim, 27:6;

ubi de Tyro; ‘asser navis ex insulis Kittim’ pro externis cultus, ita pro ritualibus, quae se referunt ad classem caelestium:

apud Mosen,

Naves e litore Kittim, et affligent Asshurem, et affligent Eberum, Num. 24:24;

ubi etiam pro externo cultu seu pro ritualibus. Inde constare potest quod per omnia haec nomina significentur res in sensu interno, quae res in sua serie sunt.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. So Schmidius, Hebrew has Kedar, as the KJV (1611). In 3268 Swedenborg has Kedar and states Arabia nominatur Kedar a filio Ishmaelis.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. Latin asser = beam, stake or pole, but the Revised Version (1881-1885) has ‘benches’ (or ‘deck’, in the Manuscript). Hebrew (qeresh) = board.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.