The Bible

 

Genesis 1

Study

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.

4 Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.

5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.

9 Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,

18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20 Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.

21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

22 Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.

23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24 Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.

25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

26 et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

28 Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.

29 Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :

30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #59

Study this Passage

  
/ 10837  
  

59. Quod hic solum olus et viride herbae sit in escam homini naturali, ita se res habet: homo dum regeneratur et fit spiritualis, 1 continue in pugna est, quare Ecclesia Domini dicitur ‘pugnans’; nam prius dominatae sunt cupiditates, quia totus homo ex meris cupiditatibus conflatus est et inde falsitatibus; cum regeneratur, non possunt cupiditates ejus et falsitates momento aboleri, nam id foret destruere totum hominem, non aliam enim vitam sibi acquisivit; quare apud eum relinquuntur diu spiritus mali, ut excitent ejus cupiditates, et sic innumerabilibus modis resolvantur, et quidem ita ut a Domino flecti possint in bonum, et sic reformari homo: tempore pugnae, mali spiritus, qui maximo odio habent omne quod bonum et verum, hoc est, quicquid est amoris et fidei in Dominum, quae unice sunt bona et vera quia in se vitam aeternam habent, nihil aliud escae ei relinquunt quam quod comparatur oleri et viridi herbae; sed Dominus dat ei quoque cibum, qui comparatur herbae seminificanti semen et arbori in qua fructus, quae sunt tranquillitatis et pacis cum illarum jucundis et felicibus; et hoc per intervalla. Si Dominus non tutaretur hominem omni momento, etiam omnium minimo, ilico periret, nam tale internecinum odium regnat in mundo spirituum contra illa quae sunt amoris et fidei in Dominum ut describi nusquam possit. Quod ita se res habeat, pro certo asseverare possum, quia nunc per aliquot annos cum spiritibus, tametsi etiam in corpore, in altera vita fui, et malis, immo pessimis, et quandoque millibus, circumstipatus, quibus permissum venena sua effundere et me infestare omni modo quo possent, sed usque non potuerunt minimum capilli laedere, ita tutatus sum a Domino: ex tot annorum experientia instructissimus sum de mundo spirituum, qualis est, tum quoque de pugna, quam non possunt non sustinere qui regenerantur ut vitae aeternae felicitatem consequantur. Sed quia ex communi descriptione nemo ita instrui potest ut fidem indubiam habeat, quare de iis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus particularia memoranda sunt.

Footnotes:

1. continuo in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.