The Bible

 

Ezechiel 9

Study

   

1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.

2 Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.

3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis,

4 et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.

5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :

6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.

7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.

8 Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?

9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.

10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.

11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo : respondit verbum, dicens : Feci sicut præcepisti mihi.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #838

Study this Passage

  
/ 1232  
  

838. "Ut det illis characterem super manu eorum dextra, et super frontibus eorum." Quod significet testificationem agnitionis quod sint ab ecclesia, et in illius fidei veris et bonis ita dictis, constat ex significatione "characteris", quod sit signum seu testificatio agnitionis, hic quod sint ab illa ecclesia; ex significatione "manus dextrae", quod sit verum fidei in sua potentia (de qua supra, n. 298); et ex significatione "frontis" quod sit bonum amoris (de qua etiam supra, n. 427): hic itaque per "dextram et frontem" significantur vera et bona illius fidei sic dicta, quae tamen sunt vel non vera et bona, vel falsa et mala; agnitio tamen illorum pro veris et bonis significatur per "dare et accipere characterem super manu dextra eorum et super frontibus eorum." "Character" etiam significat signum agnitionis in sequentibus locis,

In Apocalypsi cap. 14:9, 11; 15:2; 16:2; 19:20; 20:4.

Simile quod per "characterem", etiam intelligitur per

"Signum" a Jehovah positum super Caino (Genesis 4:15):

Tum per "signum", quod propheta jussus signare super frontes virorum in urbe Hierosolyma (Ezechiel 9:4):

ut et per "signum", apud Mosen,

"Amabis Jehovam Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis;.... alligabis ea in signum super manu tua, ac sint in frontalia inter oculos tuos" (Deuteronomius 6:5, 8; 11:18).

  
/ 1232