The Bible

 

Ezechiel 40

Study

   

1 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.

2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum.

3 Et introduxit me illuc : et ecce vir cujus erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensuræ in manu ejus : stabat autem in porta.

4 Et locutus est ad me idem vir : Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc ; annuntia omnia quæ tu vides domui Israël.

5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique : et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo : et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.

6 Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus : et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.

7 Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum : et inter thalamos, quinque cubitos.

8 Et limen portæ, juxta vestibulum portæ intrinsecus, calamo uno.

9 Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis : vestibulum autem portæ erat intrinsecus.

10 Porro thalami portæ ad viam orientalem, tres hinc et tres inde : mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.

11 Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum, et longitudinem portæ tredecim cubitorum.

12 Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque : thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.

13 Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.

14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portæ undique per circuitum.

15 Et ante faciem portæ quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris, quinquagita cubitos.

16 Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum : similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.

17 Et eduxit me ad atrium exterius : et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum : triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.

18 Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.

19 Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus : centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.

20 Portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.

21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.

22 Fenestræ autem ejus, et vestibulum, et sculpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem : et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.

23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis, et orientalem : et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.

24 Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quæ respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores.

25 Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras : quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.

26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam : et vestibulum ante fores ejus : et cælatæ palmæ erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.

27 Et porta atrii interioris in via australi : et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.

28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem : et mensus est portam juxta mensuras superiores.

29 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.

30 Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum :

31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte : et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.

32 Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem : et mensus est portam secundum mensuras superiores.

33 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra : et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.

34 Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmæ cælatæ in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.

35 Et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem : et mensus est secundum mensuras superiores.

36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.

37 Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius : et cælatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.

38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum : ibi lavabant holocaustum.

39 Et in vestibulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.

40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem, duæ mensæ : et ad latus alterum, ante vestibulum portæ, duæ mensæ :

41 quatuor mensæ hinc, et quatuor mensæ inde : per latera portæ octo mensæ erant, super quas immolabant.

42 Quatuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris exstructæ, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolantur holocaustum et victima.

43 Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum : super mensas autem carnes oblationis.

44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem : et facies eorum contra viam australem : una ex latere portæ orientalis, quæ respiciebat ad viam aquilonis.

45 Et dixit ad me : Hoc est gazophylacium, quod respicit viam meridianam : sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.

46 Porro gazophylacium, quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris : isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.

47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum : et altare ante faciem templi.

48 Et introduxit me in vestibulum templi : et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et latitudinem portæ trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.

49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnæ erant in frontibus : una hinc, et altera inde.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1458

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1458. Quod ‘versus meridiem’ significet in bona et vera, ita in statum lucidum quoad interiora, constat a significatione ‘meridiei’; quod meridies significet statum lucidum, venit ex eo quod plagae sicut tempora in altera vita nullae sint, sed status qui per plagas et tempora significantur; status intellectualium se habent sicut status temporum diei et anni, tum quoque plagarum; status diei sunt vesperae, noctis, 1 matutae et meridiei; status anni sunt autumni, hiemis, veris, aestatis; et status plagarum sunt solis versus occidentem, septentrionem, orientem et meridiem; similes illis sunt status intellectualium; et quod mirum, in caelo illi in luce sunt qui in statu sapientiae et intelligentiae, prorsus secundum statum, inque summa luce qui in statu summae sapientiae et intelligentiae, sed sapientia ibi est amoris et charitatis, et intelligentia est fidei in Dominum; quod lux in altera vita sit, cui lux mundi vix comparari potest, ex multa experientia mihi constat, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; et quia talis correspondentia est lucis et intellectualium in caelo, in sensu interno hic et alibi in Verbo per ‘meridiem’ non aliud significatur. Meridies significat hic intelligentiam quae comparatur per cognitiones; cognitiones sunt veritates caelestes et spirituales, quae sunt totidem radiationes lucis in caelo, et sistuntur quoque visibiles per lucem, ut dictum; quia Dominus nunc imbueretur cognitionibus, ut quoad Humanam Essentiam quoque fieret Ipsa Lux caeli, hic dicitur quod ‘profectus eundo et proficiscendo versus meridiem’:

[2] quod ‘meridies’ significet illa, constare potest a similibus in Verbo, ut apud Esaiam,

Dicam septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, 43:6;

‘septentrio’ pro illis qui in ignorantia, ‘meridies’ pro illis qui in cognitionibus, ‘filii’ pro veris, et ‘filiae’ pro bonis:

apud eundem,

Si 2 expromseris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris, et exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, 58:10;

‘expromere famelico animam, et animam afflictam saturare’ pro bonis charitatis in genere: ‘exorietur in tenebris lux’ pro quod illis intelligentia veri: ‘et ‘caligo sicut meridies’ pro quod illis sapientia boni: ‘meridies ex calore’ significat bonum, ‘ex luce’ verum:

[3] apud Ezechielem,

In visionibus Dei adduxit me in terram Israelis, et posuit me super monte alto valde, et super quo quasi structura civitatis a meridie, 40:2;

de nova Hierosolyma seu regno Domini quod quia in luce sapientiae et intelligentiae, est ‘a meridie’:

apud Davidem,

Jehovah educet sicut lucem justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem, Ps. 37:6:

apud eundem,

Non timebis a pavore noctis, a sagitta volaverit per diem: a peste in caligine ambulabit, ab excidio vastat in meridie, Ps. xci [5, ] 6;

‘non timere ab excidio quod vastat in meridie’ pro a damnatione quae oritur apud eos qui in cognitionibus sunt et illas pervertunt:

apud Ezechielem,

Fili hominis, pone facies tuas versus meridiem, et stilla ad meridiem, et propheta ad silvam agri meridiei, et dicas silvae meridiei, ... Comburentur in ea omnes facies a meridie ad septentrionem, 21:2, 3 [KJV 20:46, 47];

‘silva meridiei’ pro illis qui in luce veritatum sunt, et eam exstinguunt ita pro iis qui intra Ecclesiam tales:

[4] apud Danielem,

Ex uno de illis exivit cornu unum exiguum, et crevit multum ad meridiem, et ad ortum, et ad decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, 8:9, 10;

pro illis qui oppugnant bona et vera:

apud Jeremiam,

Date Jehovae Deo vestro gloriam, antequam obtenebrescere facit, et antequam offendant pedes vestri super montes crepusculi et exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram lethalem, ponet in caliginem; ... urbes meridiei clausae erunt, et non aperiens, 13:16, 19;

‘urbes meridiei’ pro cognitionibus veri et boni:

apud Obadiam, Deportati Hierosolymae, qui in Sepharad, hereditabunt urbes meridiei, vers. 20;

‘urbes meridiei similiter pro veris et bonis, inde pro ipsis veris et bonis quorum heredes; agitur ibi de regno Domini.

[5] ‘Quod Abram profectus eundo et proficiscendo versus meridiem’ significet, ut dictum, Domini progressionem in bona et vera, ita in statum lucidum quoad interiora, ita se habet quod cognitiones sint quae aperiunt viam ad spectandum caelestia et spiritualia; per cognitiones aperitur via interno homini ad externum, in quo sunt vasa recipientia, quae tot sunt quot cognitiones boni et veri; in has ut in sua vasa influunt caelestia.

Footnotes:

1. Matuta = ‘Goddess of the morning’, another form of Aurora, but Swedenborg uses it for mane.

2. Hebrew (puq) = to cause to go out, to move.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.