The Bible

 

Ezechiel 39

Study

   

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9393

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9393. ‘Et accepit Moscheh dimidium sanguinis’: quod significet Divinum Verum quod factum vitae et cultus, constat ex significatione ‘sanguinis’ quod sit Divinum Verum procedens a Domino, de qua n. 4735, 1 6978, 7317, 7326, 7850, 9127; quod sit Divinum Verum quod factum vitae et cultus, est quia erat ille sanguis quem Moscheh sparsit super populum, vers. 8, per quem sanguinem significatur Divinum Verum receptum ab homine, ita quod factum vitae et cultus; nam id Verum dicitur receptum ab homine quod fit vitae et sic cultus; et tunc fit vitae et cultus quando homo afficitur illo, seu amat illud, seu, quod idem est, vult illud, et ex velle, ita ex amore et affectione, facit illud; prius quidem est apud hominem in ejus memoria, et inde evocatur quandoque ad visum internum seu intellectum, a quo iterum relabitur in memoriam; sed quamdiu verum Divinum non interius intraverat, est quidem apud hominem 2 at usque non implantatum 3 vitae et voluntati, nam vita hominis est ejus voluntas; quapropter cum verum evocatur e memoria in intellectum, et ab intellectu intrat voluntatem, et a voluntate exit in actum, tunc 4 verum fit vitae hominis et vocatur bonum; ex his patet quid intelligitur per Divinum Verum factum vitae; similiter se habet cum 5 vero quod fit cultus; cultus 6 ex vero quod solum haeret in memoria et inde apparet in intellectu, non est cultus, sed cultus ex vero quod exit ex voluntate, ita ex affectione et amore, est cultus; hic cultus in Verbo vocatur cultus ex corde: ille autem cultus solius oris.

[2] Ostensum quidem est prius in locis supra citatis quod ‘sanguis’ sit Divinum Verum procedens a Domino; sed quia plerique ab Ecclesia hodie non aliud per sanguinem in Sancta Cena capiunt quam sanguinem Domini effusum super cruce, et in generaliore sensu ipsam passionem crucis, ideo licet adhuc paucis ostendere quod non 7 sit sanguis qui ibi intelligitur sed Divinum Verum procedens a Domino; causa quod 8 hoc intra Ecclesiam ignoretur, est quia prorsus nihil scitur hodie de correspondentiis, consequenter nec de sensu interno Verbi, qui est sensus in quo sunt angeli cum ab homine legitur Verbum;

[3] quod ‘sanguis’ non sit sanguis sed verum Divinum, constare potest ex pluribus locis in Verbo, et manifeste ab hoc apud Ezechielem,

Dic avi omnis alae et omni ferae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium Meum quod Ego sacrifico vobis, 9 ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem; carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis; comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem de sacrificio Meo quod 10 sacrificabo vobis; satiabimini super mensa Mea, equo et curru, et omni viro belli; sic dabo gloriam Meam inter gentes, 39:17-20 [, 21];

quod non sanguis hic per ‘sanguinem’ intelligatur, manifeste patet, nam dicitur quod biberent sanguinem principum terrae, et sanguinem de sacrificio, usque ad ebrietatem, cum tamen bibere sanguinem, et imprimis sanguinem principum, sit res abominabilis, et filiis Israelis sub poena mortis prohibitus, Lev. 3:17, 7:26, 17:1-fin. ; Deut. 12:16-25, 15:23;

dicitur etiam 11 quod satiarentur equo, curru, et omni viro belli; qui itaque non scit quod ‘sanguis’ significet Divinum Verum, ‘principes’ primaria vera, ‘sacrificium’ 12 illa quae cultus sunt, ‘equus’ 13 intellectuale veri, ‘currus’ doctrinam, et ‘vir belli’ verum pugnans contra falsum, obstupesceret ad singula verba ibi:

[4] similiter ad Domini verba apud Johannem,

Jesus dixit, Amen, amen, dico vobis, Nisi comederitis carnem Filii hominis et biberitis Ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui manducat Meam carnem et bibit Meam sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die; caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus; qui manducat Meam carnem et bibit Meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo, 6:53-56;

sed videantur quae de his prius n. 4735, 14 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, ostensa sunt; quod caro correspondeat bono, similiter panis, et quod sanguis correspondeat vero, similiter vinum, perpluries e caelo mihi dictum est; pariter quod angeli non aliter percipiant Verbum quam secundum correspondentias, et quod sic per Verbum 15 sit conjunctio homini cum caelo, et per caelum cum Domino;

[5] 16 similiter dictum est quod Sancta Cena a Domino instituta sit ut per illam esset conjunctio omnium caeli, hoc est, omnium Domini cum homine Ecclesiae, quoniam in illa caro et panis est Divinum Bonum Divini Amoris Domini erga universum genus humanum, et reciprocum hominis in Dominum; et sanguis ac vinum est Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Amoris Domini, et vicissim id receptum ab homine; tum edere et bibere illa, in caelo est appropriare 17 et conjungere; sed videantur quae de his prius n. 2165, 2177, 3464, 4211, 4217, 4581, 4735, 5915, 6789, 7850, 9323, ostensa sunt.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. sed

3. est ejus vitae in the Manuscript, vitae est voluntati, in the First Latin Edition.

4. The Manuscript places this after fit but deleted.

5. eodem cum

6. The Manuscript inserts enim.

7. ibi in Verbo sit sanguis qui intelligitur

8. The Manuscript places this after Ecclesiam.

9. The Manuscript inserts sacrificium magnum super montibus Israelis, .

10. sanctificabo, in the Manuscript, the First Latin Edition.

11. The Manuscript inserts et porro.

12. cultum

13. intellectum

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. similiter dictum quod sancta caena a Domino instituta sit, ut per illam conjunctio esset coeli, hoc est, Domini per coelum cum homine Ecclesiae quae fit, quia Caroet Panis in coelo Divinum Bonum

17. sibi, videatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.