The Bible

 

Ezechiel 39

Study

   

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4715

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4715. ‘Et misit eum e valle Hebronis’: quod significet ex Naturali et Sensuali Divino, constat ex significatione ‘mitti’ quod sit procedere et docere, de qua supra n. 4710 ex significatione ‘vallis’ quod sint illa quae infra sunt, de qua n. 1723, 3417; et ex significatione ‘Hebronis’ quod sit Ecclesia Domini quoad bonum, de qua n. 2909, ita per illa verba significatur quod doceret illa quae inferiora Ecclesiae sunt, et hoc ideo quia superiora non caperent; qui enim fidem docet et non charitatem, is nusquam superiora seu interiora Ecclesiae appercipere potest, non enim habet quicquam quod ducit, et quod dictat 1 num hoc fidei sit vel num hoc verum, at si docet charitatem, tunc habet bonum; hoc ei dictamen est et eum ducit, nam omne verum est ex bono et agit de bono, seu quod idem, omne fidei est ex charitate et agit de charitate; quod omne doctrinae spectet vitam, unusquisque ex solo lumine naturali scire potest.

[2] Quod per illa verba significetur ex Naturali et Sensuali Divino, est sensus superior; quae enim inferiora Ecclesiae sunt, illa dicuntur esse ex Naturali et Sensuali Divino Domini, non quod in Domino haec sint inferiora, nam in Domino et in Ipsius Divino Humano omne est Infinitum, est enim Jehovah quoad utramque Essentiam, n. 2156, 2329, 2921, 3023, sed quia ita est apud hominem; qui enim sensuales homines sunt, sensualiter capiunt illa quae in Domino sunt et quae ex Domino, et qui naturales naturaliter; ex qualitate illorum qui recipiunt, ita dicitur; qui autem caelestes homines sunt et inde vere rationales, illi interiora percipiunt de illis dicitur quod doceantur ex Rationali Divino Domini; hic es sensus superior, ut dictum, qui per illa verba significatur 2 .

[3] Quod ‘vallis’ sint inferiora Ecclesiae, constare potest ab aliis locis in Verbo ut apud Esaiam,

Propheticum vallis visionis; quid tibi hic, quod ascendisti omnis in tecta?... dies tumultus, et conculcationis, et perplexitatis Domino Jehovih Zebaoth, in valle visionis, 22:1, 5;

‘vallis visionis’ pro phantasiis de spiritualibus ex sensualibus, ita ex inferioribus:

apud eundem,

Selectio vallium tuarum impletae sunt curru, et equites ponendo posuerunt ad portam, 22:7;

‘electio 3 vallium’ pro bonis et veris in 4 naturali seu externo homine apud eundem,

Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro, omnis vallis extolletur, 11:3, 4;

[4] ‘vallis’ pro humilibus:

apud Jeremiam,

Quomodo dices Non polluta sum, post baalim non ivi vide viam tuam in valle, agnosce quid feceris, 2:23;

‘vallis’ pro scientificis et sensualibus quae sunt inferiora, per qua vera perverterunt:

apud eundem,

Ego contra te, habitatrix vallis, petra planitiei, dictum Jehovae dicentes, Quis descendet contra nos 5 , Jer. 21:13;

‘habitatrix vallis 6 et petra planitiei’ pro fide in qua non charitas apud eundem,

Veniet vastator super omnem urbem, et urbs non evadet, sed peribit vallis, et perdetur planities, 48:8;

similiter:

apud eundem,

Non gloriaberis vallibus, defluxit vallis tua, filia perversa, 49:4;

‘vallis’ pro externis in cultu, quae etiam sunt infima:

[5] apud Ezechielem,

Dabo Gogo locum sepulcro in Israele, vallem transeuntium:... sepelient ibi Gogum, et omnem multitudinem ejus; unde vocabunt, vallem multitudinis Gogi, 39:11, 15;

‘Gogus’ pro illis qui in cultu externo absque interno sunt, n. 1151, inde dicitur ‘sepulchrum ejus, vallis transeuntium et vallis multitudinis ejus’:

apud Davidem,

Etiam cum ambulavero in valle umbrae, non timebo mihi malum, Ps. 23:4;

‘vallis umbrae’ pro inferioribus, quae respective in umbra sunt.

[6] Valles quia erant inter montes et colles et sub illis, ideo per ‘valles’ significantur inferiora seu exteriora Ecclesiae, quia per colles et montes superiora seu interiora ejus, per ‘colles’ illa quae sunt charitatis et per ‘montes’ illa quae sunt amoris in Dominum, n. 795, 1430, 2722, 4210 7 , et quia per ‘terram Canaanem’ significatur regnum Domini ac Ipsius Ecclesia, idcirco dicitur illa, Terra montium et vallium, ad pluviam caeli imbibens aquas, Deut. 11:11.

8 Quod Josephus hic dicatur ‘missus e valle Hebronis’, inde est quia ad illos qui docebant de fide, n. 4705; qui enim in fide sunt et non in charitate, illi in inferioribus sunt, nam apud illos fides modo est in memoria et inde in ore, non autem in corde et inde in opere.

Footnotes:

1. dictat et docet

2. quare ille sensus est, ut dictum, superior

3. selectio, cf. Arcana Coelestia 4728

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. me, in the First Latin Edition

6. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

7. The Manuscript omits but inserts at end, see note 6 below.

8. The Manuscript has but deletes ad pluviam caeli imbibens aquas, pro recipere illa quae sunt per caelum a Domino. This ended [ ] and 4716 was started but deleted and inserts the remainder of 4715 as in the First Latin Edition but, with the deleted addition, qui autem in charitate sunt illi dicuntur esse in colle, et qui in amore in Dominum, in monte, nam collis significat charitatem, et mons amorem in Dominum, Arcana Coelestia 795, 1430, 2722, 4210.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.