The Bible

 

Ezechiel 34

Study

   

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus : Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?

3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.

4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor : et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt.

6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.

7 Propterea, pastores, audite verbum Domini :

8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agro, eo quod non esset pastor : neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :

9 propterea, pastores, audite verbum Domini :

10 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.

11 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.

12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.

13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ.

14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.

15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.

16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.

17 Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.

18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :

19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.

20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :

21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,

22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.

23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.

24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.

25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.

26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem : et deducam imbrem in tempore suo ; pluviæ benedictionis erunt.

27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore, et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.

28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.

29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.

30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.

31 Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2708

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2708. ‘Et habitavit in deserto’: quod significet obscurum respective, constat a significatione ‘habitare’ quod sit vivere, de qua n. 2451; et a significatione ‘deserti’ quod sit parum vitale, de qua n. 1927, hic obscurum sed respective; per obscurum respective intelligitur status spiritualis Ecclesiae respective ad statum caelestis Ecclesiae, seu status 1 spiritualium respective ad statum caelestium; caelestes sunt in affectione boni, spirituales in affectione veri; caelestes perceptionem habent, spirituales vero dictamen conscientiae; caelestibus apparet Dominus ut sol, spiritualibus vero ut luna, n. 1521, 1530 2 , 1531, 2495, illis lux sicut visualis etiam perceptiva boni et veri a Domino est sicut lux diei a sole, at lux his a Domino est sicut lux noctis a luna, ita est his obscurum respective; causa est quia caelestes sunt in amore in Dominum, ita in ipsa vita Domini, spirituales vero in charitate erga proximum et in fide, ita quidem in vita Domini, sed obscurius; inde est quod caelestes nusquam ratiocinentur de fide et ejus veris, sed quia in perceptione veri a bono sunt, dicunt quod ita sit; spirituales autem loquuntur et ratiocinantur de veris fidei, quia in conscientia boni sunt a vero; tum quia caelestibus implantatum est bonum amoris in parte eorum voluntaria, ubi est principalis vita hominis; at spiritualibus in parte eorum intellectuali, ubi est secundaria vita hominis; inde causa quod spiritualibus obscurum [sit] respective, videatur n. 81, 202, 337, 765, 784, 895, 1114-1125, 1155, 1577, 1824, 2048, 2088, 2227, 2454, 2507 3 ; hoc obscurum respective vocatur hic ‘desertum’:

[2] ‘desertum’ in Verbo' significat parum habitatum et excultum, et significat prorsus non habitatum et excultum, ita in duplici sensu; ubi significat parum habitatum et excultum, seu ubi paucae habitationes, ubi caulae gregum, pascua et aquae, significat illud vel illos qui parum vitae et lucis respective habent, sicut spirituale seu spirituales respective ad caeleste seu caelestes; ubi autem significat prorsus non habitatum seu 4 excultum seu ubi nullae habitationes, caulae gregum, pascua et aquae, significat illos qui in vastatione quoad bonum sunt et in desolatione quoad verum.

[3] Quod ‘desertum’ significet parum habitatum et excultum respective, seu ubi paucae habitationes, ubi caulae gregum, pascua et aquae, constat ab his locis, apud Esaiam,

Cantate Jehovae canticum novum; laus Ipsius ab extremo terrae, descendentes mare, et plenitudo ejus, insulae et habitatores earum; attollent 5 desertum et urbes ejus; atria habitabit Kedar, cantabunt habitatores petrae, de capite montium clamabunt, 42:10, 11:

apud Ezechielem,

Pangam iis foedus pacis, et cessare faciam feram malam de terra, et habitabunt in deserto confidenter, et dormient in silvis et dabo eas, et circuitus collis Mei benedictionem, ... dabit arbor agri fructum suum, et terra dabit fructum suum, 34:25-27;

ibi de spiritualibus:

apud Hoscheam,

Ducam eam in desertum, et loquar super cor ejus, et dabo ei vineas suas inde, 2:14, 15;

[4] ubi de desolatione veri et postea consolatione:

apud Davidem,

Stillant caulae deserti, et exsultatione colles cingunt se, induunt prata, gregem, et valles operiuntur frumento, Ps. 65:13, 14: [KJV Ps. 65:12, 13]:

apud Esaiam,

Ponam desertum in lacum aquarum, et terram siticulosam in exitus aquarum; dabo in deserto cedrum shittim, et myrtum, et 6 arborem olei: ponam in deserto abietem; ut videant et sciant, et reponant, et intelligant una, quia manus Jehovae fecit hoc, Sanctus Israelis creavit illud, 12:18-20;

ubi de regeneratione illorum qui in ignorantia veri sunt, seu gentium, et de illustratione et instructione eorum qui in desolatione; ‘desertum’ praedicatur de illis; ‘cedrus, myrtus et arbor olei’ pro veris et bonis interioris hominis, ‘abies’ pro exterioris:

apud Davidem,

Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum siccitatem: ponit desertum in lacum aquarum, et terram siticulosam in exitus aquarum, Ps. 107:33, 35;

similiter:

apud Esaiam,

Gaudebunt eis, desertum et siccitas, et exsultabit solitudo, et florebit sicut rosa, germinando germinabit:... effusae sunt deserto aquae, et flumina in solitudine, 35:1, 2, 6;

apud eundem,

Eris velut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum, cui non mentiuntur aquae, et aedificabunt a te deserta saeculi, 58:11, 12;

apud eundem,

Donec effundatur super nos spiritus ab alto, et erit desertum in Carmel, et Carmel in silvam reputabitur; et habitabit in deserto judicium, et justitia in Carmele, 32:15, 16;

ubi de Ecclesia spirituali, quae quamvis habitata et exculta, vocat ‘desertum’ respective, nam dicitur ‘habitabit in deserto judicium, justitia in Carmele’. Quod ‘desertum’ sit obscurus status respective, ex locis illis patet quod appelletur desertum, tum quoque silva: manifeste apud Jeremiam,

Generatio, vos videte verbum Jehovae, num desertum fui Israeli, num terra tenebrarum, 2:31.

[5] Quod ‘desertum’ significet prorsus non habitatum seu 7 excultum, seu ubi nullae habitationes, caulae gregum, pascua, et aquae, ita illos qui in vastatione quoad bonum sunt, et in desolatione quoad verum, constat quoque a Verbo; hoc 8 desertum praedicatur in duplici sensu, nempe de illis qui postea reformantur, et de illis qui reformari non possunt; de illis qui postea reformantur, ut hic de Hagare et ejus filio,

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Recordatus sum tui, misericordiae pueritiarum tuarum, ... eundo post Me in deserto, in terra non sata, 2:2;

ubi de Hierosolyma, quae ibi est Antiqua Ecclesia quae fuit spiritualis:

apud Mosen,

Portio Jehovae populus Ipsius, Jacob funis hereditatis Ipsius; invenit eum in terra deserti, et in vastitate, ejulatu, solitudine, circumduxit eum, intelligere fecit eum, custodivit eum ut pupillam oculi Sui, Deut. 32:9, 10:

apud Davidem,

Errarunt in deserto, in solitudine viae, urbem habitationis non invenerunt, Ps. 107:4;

ubi de illis qui in desolatione veri, et reformantur:

apud Ezechielem,

Adducam vos ad desertum populum, et judicabo vobiscum ibi... sicut judicavi cum patribus vestris in deserto terrae Aegypti, 20:35, 36;

ubi pariter de vastatione et desolatione eorum qui reformantur.

[6] Profectiones et errores populi Israelitici in deserto nec aliud repraesentabant quam vastationem et desolationem fidelium ante reformationem, proinde eorum tentationem 9 , siquidem cum in tentationibus spiritualibus sunt, in vastatione et desolatione sunt, ut quoque constare potest ab his apud Mosen,

Jehovah in deserto portavit eos, sicut portat vir filium, in via, usque ad hunc locum, Deut. 1:31: et alibi, Recorderis omnis viae, qua 10 duxit te Jehovah Deus tuus jam quadraginta annis in deserto, ad affligendum te, ad tentandum te, et sciendum quid in corde tuo, an servespraecepta Ipsius vel non, afflixit te, esurire fecit te, edere fecit te mannam, quam non nosti, nec norunt patres; ut cognoscas, quod non per panem solum vivat homo, sed per omne quod exit ex ore Jehovae vivat homo, Deut. 8:2, 3: et adhuc, Ne obliviscaris quod Jehovah duxerit te in deserto magno terribili, ubi serpens, prester, et scorpio; siticulosum ubi 11 non aqua, educens tibi aquam e petra silicis; cibavit te manna deserto, quam non noverunt patres tui, ut affligeret te, tentaret te, et ad benefaciendum in postremo tuo, ibid. vers. Genesis 21:cc15, 16;

ibi ‘desertum’ pro vastatione et desolatione in quali sunt qui tentationibus; per ‘profectiones et errores eorum in deserto quadraginta annis’ describitur omnis status Ecclesiae pugnantis, quomodo a se succumbit, sed a Domino vincit.

[7] Per ‘mulierem quae fugit in desertum’ apud Johannem, nec aliud quam tentatio Ecclesiae significatur, de qua ita, Mulier, quae peperit filium masculum, fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo:... datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum, in locum suum; ejecit serpens post mulierem ex ore suo aquam sicut fluvium ut hanc a flumine absorptam faceret, sed adjuvit terra mulierem; aperuit enim terra os suum, etdeglutivit fluvium, quem ejecit draco ex ore suo, Apoc. 12:6, 14-16.

[8] Quod desertum praedicetur de prorsus vastata Ecclesia, et de prorsus vastatis quoad bonum et verum, qui 12 non reformari possunt, ita apud Esaiam,

Ponam flumina desertum, fetebit piscis eorum a nulla aqua et morietur in siti, induam caelos caligine, 50:2, 3:

apud eundem,

Civitates sanctitatis Tuae fuerunt desertum, Zion desertum fuit, Hierosolyma desolata, 64:9 [KJV Esaias 64:10];

apud Jeremiam,

Vidi et ecce Carmel desertum, et omnes urbes ejus destructae sunt a coram Jehovah, 4:26:

apud eundem,

Pastores multi corruperunt vineam Meam, conculcarunt portionem, dederunt portionem desiderii Mei in desertum desolationis. Posuit eam in desolationem, luxit super Me desolata; desolata est omnis terra, quia non quisquam ponit super cor super omnes clivos in deserto venerunt vastatores, 12:10-12:

apud Joelem,

Ignis consumpsit caulas deserti, et flamma succendet omnes arbores agri, ... exsiccati sunt rivi aquarum, et ignis consumpsit caulas deserti, 1:19, 20:

apud Esaiam,

Posuit orbem sicut desertum, et urbes ejus destruxit, 14:17;

ubi de Lucifero: apud eundem,

Propheticum deserti maris, sicut procellae in meridie, ... e deserto venit, e terra terribili, 21:1 seq. ;

‘desertum maris’ pro vastato vero per scientifica, et ratiocinia inde.

[9] Ex illis constare potest quid significatur per haec quae de Johanne Baptista, Dictum ab Esaia, Vox clamantis in deserto, Parate viam Domino, rectas facite semitas Ipsius, Matth. 3:3; Marc. 1:3; Luc. 3:4; Joh. 1:23; Esai. 11:3;

quod nempe tunc Ecclesia prorsus vastata esset, ut non amplius aliquod bonum et aliquod verum; quod manifeste patet ex eo quod tunc nullus sciret quod aliquid internum homini esset, nec quod aliquid internum in Verbo; ita nec quod Messias seu Christus venturus ad salvandum eos in aeternum: inde etiam patet quid significatur per quod Johannes fuerit in desertis usque ad dies apparitionis illius ad Israelem, Luc. 1:80;

et quod ‘praedicaverit in deserto Judaeae’, Matth. 3:1;

seq. ; et quod ‘in deserto baptizaverit’, Marcus 1:4;

per id enim repraesentabat etiam ille statum Ecclesiae. A significatione ‘deserti’ etiam constare potest cur Dominus toties ‘secessit in desertum’, ut Matth. 4:1; 15:32 ad fin. ; Marcus 1:12, 13, 13 Marcus 35, 45; 6:31-36; Luc. 4:1; 5:16; 9:10 seq. ; Joh. 11:54;

tum a significatione ‘montis’, cur Dominus in montes, ut Matth. 14:23; 15:29-31; 17:1 seq. ; 28:16, 17; Marcus 3:13, 14; 6:46; 9:2-9, Luc. 6:12, 13; 9:18, Joh. 6:15.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quod idem.

2. The Manuscript inserts 1529.

3. In the Manuscript these references precede inde causa, etc.

4. The Manuscript has et.

5. Swedenborg usually has attollent vocem, as the KJV (1611) 'lift up the voice. '

6. The Manuscript inserts ut.

7. The Manuscript has et.

8. The Manuscript has hic.

9. The Manuscript has tentationes.

10. quae, in the First Latin Edition

11. The Manuscript has quo.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.