The Bible

 

Ezechiel 34

Study

   

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus : Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?

3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.

4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor : et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt.

6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.

7 Propterea, pastores, audite verbum Domini :

8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agro, eo quod non esset pastor : neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :

9 propterea, pastores, audite verbum Domini :

10 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.

11 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.

12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.

13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ.

14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.

15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.

16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.

17 Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.

18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :

19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.

20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :

21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,

22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.

23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.

24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.

25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.

26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem : et deducam imbrem in tempore suo ; pluviæ benedictionis erunt.

27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore, et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.

28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.

29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.

30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.

31 Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #701

Study this Passage

  
/ 1232  
  

701. Quoniam arca vocatur "arca foederis", etiam confirmandum est ex Verbo quod ideo dicta sit "arca foederis", quia in illa fuit Lex; ac per "Legem", per quam in lato sensu intelligitur Verbum, 1 significatur Dominus quoad Divinum Verum, quod est Verbum, ita Divinum Verum seu Verbum quod a Domino, et in quo est Dominus, quia omne Divinum Verum procedit ab Ipso: hoc cum recipitur ab homine, fit conjunctio cum Domino; et haec conjunctio est, quae significatur per "foedus." Quomodo conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino fit, etiam paucis dicetur. Dominus apud omnes homines continue influit cum luce quae illustrat, et cum affectione sciendi et intelligendi vera ac volendi et faciendi illa: et quia illa lux et illa affectio continue influit a Domino, sequitur, quod quantum homo recipit ex, illa luce, tantum rationalis fiat; et quantum ex illa affectione, tantum sapiens fiat, et ducatur a Domino. Illa affectio cum luce ad se trahit illa vera quae homo ab infantia didicit ex Verbo, ex doctrina e Verbo, et ex praedicatione, ac conjungit sibi; nam omnis affectio vult nutriri a cognitionibus quae cum illa concordant. Ex illa conjunctione formatur affectio seu amor spiritualis hominis, per quem ille conjungitur Domino, hoc est, per quem Dominus conjungit hominem Sibi.

[2] Sed ad recipiendum illam lucem et illam affectionem, datum etiam est homini liberum electionis, quod quia ex Domino est, etiam est donum Domini apud hominem, et nusquam ei aufertur; nam liberum illud est affectionis seu amoris hominis, proinde etiam est vitae ejus. Homo ex libero potest cogitare et velle malum, et quoque cogitare et velle bonum: quantum itaque ex illo libero, quod est amoris et inde vitae ejus, cogitat falsa et vult mala, quae sunt contra vera et bona Verbi, tantum non conjungitur Domino; at quantum cogitat vera et vult bona, quae sunt ex Verbo, tantum conjungitur Domino, et Dominus facit ut sint amoris ejus, et inde vitae ejus. Ex his constare potest quod conjunctio illa sit reciproca, nempe Domini cum homine, et hominis cum Domino: talis conjunctio est, quae intelligitur per "foedus" in Verbo.

[3] Fallitur qui credit quod homo nihil agere possit ad salutem suam, quia lux videndi vera et affectio faciendi illa, tum etiam liberum cogitandi et volendi illa, sunt a Domino, et nihil eorum ab homine; sed quia illa apparent homini sicut sint in illo, et cum cogitantur et voluntur, sicut sint ex illo, propter illam apparentiam debet homo cogitare et velle illa sicut a se, sed usque agnoscere quod sint ex Domino; aliter nihil veri et boni, seu fidei et amoris, potest appropriari homini: qui remittit manus, et exspectat influxum, is nihil recipit; et eo nulla est conjunctio reciproca cum Domino; inde non est in foedere. Quod ita sit, clare potest constare ex eo, quod Dominus in Verbo mille in locis dixerit quod facient bonum, et quod non facient malum; quae nequaquam dixisset, nisi datum esset homini aliquid ex quo facere potest, et quod id quod datum est ei, appareat ei sicut suum, tametsi non est ejus: et quia ita est, ideo Dominus ita loquitur apud Johannem,

"Sto ad januam, et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum" (Apocalypsis 3:20).

[4] Quod "foedus" significet conjunctionem cum Domino per receptionem Divini Veri intellectu et voluntate, seu corde et anima, hoc est, amore et fide, et quod conjunctio illa fiat reciproce, constare potest ex Verbo ubi "foedus" nominatur. Ex Verbo enim patet,

1. Quod Ipse Dominus dicatur "Foedus", quia conjunctio fit ad Ipso cum Ipso per Divinum quod procedit ab Ipso.

2. Quod Divinum procedens, quod est Divinum Verum ita Verbum, sit foedus, quia illud conjungit.

3. Quod praecepta, judicia, statuta, filiis Israelis mandata, fuerint illis foedus, quia per illa fuit tunc conjunctio cum Domino.

4. Quod praeterea quicquid conjungit dictum sit foedus.

[5] Quod Primum attinet, Quod Ipse Dominus dicatur "Foedus", quia conjunctio fit ab Ipso, constat ex his locis:

– Apud Esaiam,

"Jehovah, vocavi Te in justitia, et apprehendam manum tuam et custodiam Te, et dabo Te in foedus populi, et in lucem gentium" (42:6):

haec de Domino, qui "Foedus populi et Lux gentium" vocatur, ex eo, quod "foedus" significet conjunctionem, et "lux" Divinum Verum; per "populos" intelliguntur qui in veris sunt, et per "gentes" qui in bonis (videatur supra, n. 175, 331, 625); "vocare Ipsum in justitia" significat ut justitiam faciat separando malos a bonis, et hos salvando, illos autem condemnando; "apprehendere manum et custodire" significat ex omnipotentia Divina, cui inferna resistere 2 nequeunt; quod "Jehovah" facturus sit, significat quod Divinum in Domino.

[6] Apud eundem,

"Dedi Te in foedus populi, ad restituendum terram, et ad hereditandum hereditates devastatas" (Esai. 49:8 3 ):

haec quoque de Domino; et "dare in foedus populi significat ut cum Ipso et per Ipsum sit conjunctio; "restituere terram" significat ecclesiam; et "hereditare hereditates devastatas" significat restaurare bona et vera ecclesiae, quae deperdita sunt.

[7] Apud Davidem,

"Pepigi foedus Electo meo, et juravi Davidi Servo meo, In aeternum usque firmabo semen tuum, .... in aeternum servabo Ipsi misericordiam meam, et foedus meum stabile [Ipsi] erit" (Psalmuss 89:4, 5, 29 [B.A. 3, 4, 28]):

per "Davidem" hic intelligitur Dominus quoad regium (videatur supra, n. 205), qui "Electus" vocatur ex bono, et "Servus" ex vero: "pangere foedus" et "jurare Ipsi" significat unitionem Ipsius Divini cum Humano Ipsius; "pangere foedus" est uniri, et "jurare" est id confirmare: "in aeternum usque firmabo semen tuum" significat aeternitatem Divini Veri ab Ipso; "in aeternum servabo Ipsi misericordiam" significat aeternitatem Divini Boni ab Ipso; "foedus meum stabile erit" significat unionem Divini et Humani in Ipso: hic sensus illorum verborum fit dum pro "Davide" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum et Ejus regium, de quo ita dicitur in sensu litterae quia in eo agitur de Davide, cum quo foedus aeternum non fuit.

[8] In Libro Secundo Samuelis,

"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis;.... et Ille sicut lux matutae, oritur sol, [matutae] sine nubibus, a splendore post pluviam gramen 4 e terra; nonne firma domus mea cum Deo? quia foedus aeternitatis posuit mihi, disponere in omnes et servare (23:3-5):

haec ibi a Davide; et per "Deum Israelis" [et] per "Petram Israelis", intelligitur Dominus quoad Divinum Verum; quid significat quod "Ille sicut lux matutae, oritur sol, matutae sine nubibus, a splendore post pluviam gramen e terra", videatur supra (n. 644 ). Describitur Divinum Verum procedens a Domino, a quo omnis germinatio veri et fructificatio boni: "Nonne firma domus mea cum Deo?" significat ecclesiam conjunctam Domino per Divinum Verum; "domus Davidis" est ecclesia: "quia foedus aeternitatis posuit mihi", significat quod ex unione Humani Ipsius cum Divino sit Ipsi conjunctio cum hominibus ecclesiae: "disponere in omnes et servare" significat ex qua omnia et omnes regit, ac salvat qui recipiunt.

[9] Apud Malachiam,

"Cognoscetis quod miserim ad vos praeceptum hoc, ut sit foedus meum cum Levi;.... foedus meum fuit cum illo vitae et pacis, quae dedi illi cum timore, ut timeret Me;.... lex veritatis fuit in ore Ipsius, et perversitas non inventa est in labiis Ipsius. .... At vos recessistis a via, impingere fecistis multos in lege, corrupistis foedus Levi" (2:4-6, 8):

per "foedus Jehovae cum Levi" in supremo sensu significatur unio Divini cum Humano in Domino, et in sensu respectivo conjunctio Domini cum ecclesia; nam Dominus intelligitur per "Levin" sicut per "Davidem", sed per "Levin" quoad Divinum Bonum quod est sacerdotale Domini, et per "Davidem" quoad Divinum Verum quod est regium Domini: quod Dominus per "Levin" intelligatur, patet ex eo, quod dicatur, "Lex veritatis fuit in ore Ipsius, et perversitas non inventa in labiis Ipsius"; per "legem veritatis" significatur Divinum Verum ex Divino Bono, et per "labia" significatur doctrina veri ac instructio; et postea,

"Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem quaerent ex ore Ipsius quia Angelus Jehovae Zebaoth Ille" (vers. 7):

per "foedus vitae et pacis" significatur unio illa et conjunctio illa (de qua mox supra) ex qua Ipse Dominus factus est vita et pax, ex qua homini vita aeterna, et pax ab infestatione a malis et falsis, ita ab inferno: quid significatur per "timorem Ipsius", videatur supra (n. 696); qui vivunt contra Divinum Verum intelliguntur per "Vos recessistis a via, impingere fecistis multos in lege, corrupistis foedus Levi"; per "recedere a via" et "impingere in lege" significatur vivere contra Divinum Verum, et per "corrumpere foedus Levi" significatur conjunctionem cum Domino.

[10] Apud eundem,

"Ecce Ego mitto angelum meum, qui parabit viam ante Me; et subito veniet ad templum suum Dominus et Angelus foederis quem vos desideratis" (3:1):

quod Domini adventus ibi praedicatur, constat; quod Dominus ibi dicatur "Dominus" ex Divino Bono, ac "Angelus foederis" ex Divino Vero, videatur supra (n. 242 [d] 433 [b] 444 [b]), ubi etiam reliqua explicata sunt. Ex his constare potest quod per "foedus", cum de Domino, intelligatur vel Ipse, vel unio Ipsius Divini cum Humano in Ipso; et respective ad illos qui in caelo et in ecclesia sunt, conjunctio cum Ipso per Divinum quod procedit ab Ipso.

[11] Secundo, Quod Divinum procedens, quod est Divinum Verum, ita Verbum, sit foedus, quia illud conjungit, constare potest ex sequentibus locis:

– Apud Mosen,

Moses descendens e Monte Sinai "renuntiavit populo omnia verba Jehovae, et omnia judicia; et respondit omnis populus una voce, et dixerunt, Omnia verba quae locutus est Jehovah faciemus; et scripsit Moses omnia verba Jehovae" in Libro;.... et sumpsit Librum foederis, et legit in auribus populi, et dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah faciemus et auscultabimus. Et sumpsit Moses" dimidium sanguinis ex holocaustis, "et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis, quod pepigit Jehovah vobiscum super omnibus verbis his: et viderunt Deum Israelis, sub cujus pedibus quasi opus lapidis sapphiri" (Exodus 24:3, 4, 7, 8, 10):

quod Divinum Verum, quod apud nos est Verbum, sit foedus, constare potest ex singulis his in sensu interno seu spirituali spectatis; Moses enim, qui dixit illa populo, repraesentavit Legem, hoc est, Verbum, ut constare potest ex aliquibus locis ubi dicitur "Moses et Prophetae", et in aliquibus "Lex et Prophetae", ita "Moses" pro Lege, et Lex in lato sensu significat Verbum, quod est Divinum Verum; tum quoque constare potest ex eo, quod "Mons Sinai" significet caelum, unde Divinum Verum; et ex eo, quod "Liber foederis", qui lectus est coram populo, significet Verbum; et quod "Sanguis", ex quo dimidium sparsum est super populum, etiam significet Divinum Verum, quod est Verbum, et quia id conjungit, vocatur "sanguis foederis": et quoniam omnis conjunctio per Divinum Verum est cum Domino, ideo "Deus Israelis", qui est Dominus, visus est Mosi, Aharoni, et ejus filiis, ac septuaginta senioribus: quod "sub pedibus" visus sit, erat quia cum per Dominum intelligitur Verbum, per "pedes" Ipsius intelligitur Verbum in suis ultimis, hoc est, in sensu litterae ejus, filii enim Israelis non interius viderunt illud; "sicut opus sapphiri" significat pellucidum a veris internis, quae sunt sensus spiritualis Verbi. (Sed haec singillatim ex posita videantur in Arcanis Caelestibus, n. 9371-9412.)

[12] Qualis conjunctio sit quae significatur per "foedus", constare etiam potest ex allatis; quod nempe sit sicut solent foedera esse in mundo, nempe a parte unius et a parte alterius, similiter foedera quae Dominus pangit cum hominibus, erunt a parte Domini et a parte hominum; quod erunt a parte utrinque, est propter conjunctionem. Illa quae a parte Domini erant, memorantur. in capite praecedente,

Quod nempe benedicet pani illorum et aquis illorum, quod amovebit morbos, quod possessuri sint terram Canaanis a mari Suph usque ad fluvium Euphratem (Exod., cap. 23:25-31):

et ibi per "benedicere pani et aquis" in sensu interno spirituali significatur fructificatio boni et multiplicatio veri: "panis" significat omne bonum caeli et ecclesiae, et "aquae" omnia vera illius boni: per "amovere morbos" significatur removere mala et falsa quae ab inferno, nam haec sunt morbi in spirituali sensu: et per "possidere terram a mari Suph ad fluvium Euphratem" significatur ecclesia cum omni ejus extensione, quae a Domino illis qui Ipsi per Divinum Verum conjunguntur. Illa autem quae a parte hominis erunt, memorantur in tribus capitibus quae praecedunt, ac in supra allato loco in summa intelliguntur per "verba Jehovae et judicia", quae Moses, descendens e Monte Sinai, renuntiavit populo, ad quae populus una voce dixit, "Omnia verba quae locutus est Jehovah, faciemus et auscultabimus." Inde erat quod Moses diviserit sanguinem holocausti, ac dimidium ejus, quod erat pro Domino, reliquerit in crateribus, et dimidium ejus sparserit super populum.

[13] Quod per Divinum Verum fiat conjunctio Domini cum hominibus, etiam intelligitur per "sanguinem" apud Evangelistas,

Jesus "accipiens poculum, .... [dedit illis,] dicens, Bibite ex eo omnes hic est sanguis meus, ille novi foederis" (Matthaeus 26:27 [, 28] ; Marc. 14:23-24 5 ; Luca 22:20):

hic sanguis vocatur "sanguis novi foederis", quia "sanguis" significat Divinum Verum procedens a Domino, ac "foedus" conjunctionem.

(Quod "sanguis" significet Divinum Verum procedens a Domino, receptum ab homine, videatur supra, n. 329, 476; et quod "bibere" significet recipere, appropriare sibi, et sic conjungi, etiam supra, n. 617.)

[14] Similiter apud Sachariam,

"Per sanguinem foederis tui, emittam vinctos tuos e fovea, in qua non aqua" (9:11):

haec de Domino, de quo in illo capite manifeste agitur; et per "sanguinem foederis" intelligitur (ut supra) Divinum Verum, per quod cum Domino conjunctio: quinam per "vinctos in fovea, in qua non aqua", intelliguntur, videatur supra (n. 537(b)).

[15] Quoniam Dominus sanguinem suum, per quem intelligitur Divinum Verum procedens ab Ipso, vocabat "sanguinem foederis novi", paucis etiam dicetur quid per "foedus vetus", et quid per "foedus novum" intelligitur. Per "vetus foedus" intelligitur conjunctio per Divinum Verum quale datum fuit filiis Israelis, quod erat externum, et inde repraesentativum Divini Veri interni; non aliud illis Divinum Verum fuit, quia non aliud recipere potuerunt; fuerunt enim homines externi et naturales, et non interni seu spirituales, ut constare potest ex eo, quod illi, qui de adventu Domini aliquid sciverunt, non aliud cogitaverint de Ipso quam quod futurus rex, qui illos eveheret super omnes populos in universo, et sic qui stabiliret regnum in terris apud illos, et non in caelis et inde in terris apud omnes qui credunt in Ipsum: quare "vetus foedus" fuit conjunctio per tale Divinum Verum quale continetur in Libris Mosis, et dictum fuit "praecepta", "judicia" et "statuta"; in quibus tamen intus latuit Divinum Verum quale est in caelo, quod est internum et spirituale. Hoc Divinum Verum apertum est a Domino cum fuit in mundo; et quia per id solum est conjunctio Domini cum hominibus, ideo id intelligitur per "novum foedus", et quoque id intelligitur per "sanguinem Ipsius", qui inde vocatur "Sanguis novi foederis"; simile etiam intelligitur per "vinum."

[16] De novo hoc foedere, quod ineundum erat cum Domino quando in mundum venturus est, in Verbo Veteris Foederis passim agitur:

– Ut apud Jeremiam,

"Ecce dies venientes, ...quibus pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae, foedus novum; non sicut foedus quod pepigi cum patribus vestris quia illi irritum reddiderunt foedus meum:.... sed hoc foedus, quod pangam cum domo Israelis post dies hos;.... dabo legem meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam, et ero illis in Deum, et erunt Mihi in populum; neque docebunt vir amplius socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam; omnes enim cognoscent Me, a minimo eorum usque ad maximum eorum" (31:31-34):

quod Jehovah, hoc est, Dominus, "pacturus sit cum domo Israelis et cum domo Jehudae foedus novum", non intelligitur quod pacturus sit cum filiis Israelis et cum Jehuda, sed cum omnibus qui in veris doctrinae et in bono amoris in Dominum a Domino sunt; quod hi per "filios Israelis" et per "Jehudam" in Verbo intelligantur, videatur supra (n. 433); quod per "dies venientes" intelligatur adventus Domini, patet: quod conjunctio cum Domino tunc futura sit per Divinum Verum internum et spirituale, intelligitur per haec, "Hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos; dabo legem meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam"; per quae significatur quod recepturi Divinum Verum intus in se; nam Divinum Verum spirituale recipitur intus ab homine, aliter quam apud filios Israelis et Judaeos, qui receperunt illud ab extra; nam cum homo Divinum Verum recipit intra se, hoc est, facit illud amoris sui et inde vitae suae, tunc scitur verum ex ipso vero, quoniam Dominus in suum verum apud hominem influit et docet; hoc intelligitur per haec verba, "Non docebunt amplius vir socium suum ac vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam; omnes enim cognoscent Me a minimo usque ad maximum": ipsa conjunctio per id, quae significatur per "foedus novum", intelligitur per "Ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum."

[17] Apud eundem,

"Erunt Mihi in populum, et Ego ero illis in Deum, et dabo iis cor unum et viam unam, ad timendum Me omnibus diebus;.... et feriam illis foedus aeternum, quod non aversurus Me sim a post eos, ut benefaciam iis, et timorem meum dabo in cor eorum, ut non recedant ab apud Me" (32:38-40):

haec etiam de Domino, et de novo foedere cum Ipso; conjunctio per id intelligitur per "Ero illis in Deum et erunt Mihi in populum", et ulterius describitur per quod "daturus iis cor unum et viam unam, ad timendum Ipsum omnibus diebus", et quod "non aversurus sit Se a post illos", et quod "timorem daturus in cor eorum, ut non recedant ab apud Ipsum"; per "cor unum" et per "viam unam ad timendum Me", significatur una voluntas boni et unus intellectus veri ad colendum Dominum; quia conjunctio reciproca est, Domini cum illis, et illorum cum Domino, dicitur quod "non aversurus sit Se a post illos, ut benefaciam iis, et quod "non recedent ab apud Me." Inde patet quid per "foedus aeternum", quod initurus est cum illis, significatur, nempe conjunctio per Divinum Verum spirituale, quod receptum facit vitam hominis; unde fit conjunctio aeterna.

[18] Apud Ezechielem,

"Excitabo super illos Pastorem unum qui pascet eos, Servum meum Davidem:.... Ego Jehovah ero illis in Deum, et Servus meus David Princeps in medio eorum;.... tunc excidam iis foedus pacis, cessare faciam feram malam, ut habitent in deserto confidenter, et dormiant in silvis" (34:23-25):

haec etiam de Domino; et per "Davidem" qui pascet eos, et qui Princeps in medio eorum erit, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, qui "Servus" vocatur ab inservire: conjunctio cum Domino per Divinum Verum, intelligitur per "foedus" quod illis excidet; id vocatur "foedus pacis" ex eo, quod homini per conjunctionem cum Domino sit pax ab infestatione mali et falsi ex inferno: ideo etiam dicitur, "Cessare faciam feram malam, ut habitent in deserto confidenter, et dormiant in silvis"; per "feram malam" intelligitur falsum et malum ex inferno, et per "habitare in deserto confidenter, et dormire in silvis", significatur quod tuti erunt ab omni infestatione illorum ubivis.

[19] Apud eundem,

"Servus meus David erit Rex super illos, ut Pastor unus sit omnibus illis;.... et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et dabo illos, et multiplicabo illos; et ponam sanctuarium meum in medio illorum in aeternum, et habitaculum meum apud illos, et ero illis in Deum, et erunt Mihi in populum" (Ezechielem37:24, 26, 27):

etiam hic per "Davidem" intelligitur Dominus, nam quod non David venturus sit, qui erit rex et pastor eorum, patet; sed Dominus "Rex" vocatur ex Divino Vero, hoc enim est regium Domini, ac Divinum Bonum est sacerdotale Ipsius; et Dominus "Pastor" vocatur, quia pascet illos Divino Vero, et per id ducet ad bonum amoris, et sic ad Se; et quia inde conjunctio, dicitur "Pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis"; quid significat "foedus pacis", mox supra dictum est, tum quod conjunctio intelligatur per "Ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum": per "sanctuarium" quod ponetur in medio eorum, et per "habitaculum" quod erit apud illos, significatur quod caelum et ecclesia, quae "sanctuarium" dicuntur ex bono amoris, et "habitaculum" ex veris illius boni, nam Dominus habitat in veris ex bono.

[20] Apud Hoscheam,

"Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, cum avi caelorum, et reptili terrae; et arcum, et gladium et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos secure, et desponsabo te Mihi in aeternum (2:18, 19):

haec de instauratione novae ecclesiae a Domino: quod tunc Dominus non facturus sit foedus cum fera agri, cum avi caelorum, et cum reptili terrae, patet; quare per illa significantur talia quae apud hominem sunt; per "feram agri" affectio veri et boni, per "avem caelorum" cogitatio spiritualis, et per "reptile terrae" scientificum naturalis hominis; (quid per reliqua significatur, videatur supra, n. 650 ;) inde patet quod "foedus", quod Dominus pacturus est, sit foedus spirituale, seu foedus per spirituale verum, et non foedus per naturale verum, per quod cum filiis Israelis pactus est; hoc itaque est "foedus vetus", et illud "foedus novum."

[21] Quoniam per "Legem", quae a Domino promulgata est e Monte Sinai, in lato sensu significatur Verbum, ideo etiam tabulae, quibus Lex illa inscripta fuit, vocantur "tabulae foederis", apud Mosen,

"Ascendi in montem ad accipiendum tabulas lapidum, tabulas foederis, quod excidit Jehovah vobiscum;.... a fine quadraginta dierum et quadraginta noctium dedit mihi Jehovah duas tabulas lapidum, tabulas foederis" (Deuteronomius 9:9, 11):

per "tabulas" illas, hoc est, per "Legem" illis inscriptam, intelligitur Divinum Verum, per quod conjunctio cum Domino; ex qua conjunctione vocantur "tabulae foederis": et quia omnis conjunctio, sicut foedus, fit a parte unius et a parte alterius, ita vicissim utrinque, ideo tabulae illae binae fuerunt, et ex lapide; quod ex lapide, erat quia per "lapidem" etiam significatur Divinum Verum in ultimis (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 643, 3720, 6426, 8607, 10376). Inde est quod arca, in qua tabulae illae repositae fuerunt, dicta sit "arca foederis", et quod illa apud filios Israelis fuerit sanctissima cultus, de qua videatur articulus praecedens.

[22] Tertio, Quod praecepta, judicia et statuta, filiis Israelis mandata, fuerint illis foedus, quia per illa fuit tunc conjunctio cum Domino, constare potest ex sequentibus locis:

– Apud Mosen,

"Si in statutis meis ambulaveritis, et praecepta mea observaveritis et feceritis ea respiciam ad vos, .... et fructificabo vos et multiplicabo vos, et confirmabo foedus meum vobiscum. .... At si statuta mea reprobaveritis, ut non faciatis omnia praecepta mea dum irritum feceritis foedus meum", contrarium faciam vobis (Leviticus 26:3, 9, 15, seq.):

in capite praecedente exponuntur statuta et praecepta quae observaturi erant et facturi; et in hoc capite bona quibus gavisuri si praecepta et statuta illa custodirent, et postea mala quae super illos ventura sunt si non custodirent: sed bona quibus gavisuri erant fuerunt bona terrestria et mundana, similiter mala, ex causa quia terrestres et naturales homines fuerunt, et non caelestes et spirituales; et inde nec sciverunt aliquid de bonis quae interius afficiunt hominem, nec de malis quae interius affligunt illum; sed usque externa, quae observare tenebantur, erant talia quae intus in se continerent caelestia et spiritualia, per quae ipsa conjunctio est cum Domino; et quia haec percipiebantur in caelo, ideo externa, quae observaturi erant filii Israelis, vocantur "foedus." (Sed qualis conjunctio Domini cum filiis Israelis per illa fuit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae n. 248.)

[23] Similia per "foedus" intelliguntur in sequentibus locis:

– Apud Mosen,

"Dixit Jehovah ad Mosen, Scribe tibi verba haec, quia super ore verborum horum pepigi tecum foedus et cum Israele" (Exodus 34:27):

apud eundem,

"Custodite verba foederis hujus, et facite ea vos stantes hodie hic, .... capita vestra, tribus vestrae, ...moderatores vestri, et omnis vir Israelis ad transeundum in foedus Jehovae..., et in juramentum Ipsius, quod Jehovah Deus.. excidens tecum hodie, ut constituat te hodie..in populum, et Ipse sit tibi in Deum;.... non vobiscum solis excido foedus hoc et juramentum.., sed etiam cum omni.... qui non hic vobiscum hodie" (Deuteronomius 29:8, 9, 11-14 [B.A. 9, 10, 12-15]);

in Libro Secundo Regum,

Rex Joschia "misit, et congregarunt se ad eum omnes seniores Jehudae et Hierosolymae: et ascendit rex Domum Jehovae, et omnis vir Jehudae, et omnes habitatores Hierosolymae cum eo, tum sacerdotes et prophetae, et totus populus a parvo usque ad magnum; et legit in auribus eorum omnia verba Libri foederis inventi in Domo Jehovae; et stetit rex ad columnam, et pepigit foedus coram Jehovah, ad eundum post Jehovam, et ad custodiendum praecepta Ipsius et testimonia Ipsius, et statuta Ipsius, omni corde et omni anima, ad stabiliendum omnia verba foederis hujus scripta super libro hoc: et stetit omnis populus in foedere" (23:1-3):

et praeter alibi (Ut Jeremias 22:8, 9; 33:20-22; 50:5; Ezechiel 16:8; Malachias 2:14; Psalmuss 78:37; Psalmuss 50:5, 16; Psalmuss 103:17, 18; Psalmuss 105:8, 9; Psalmuss 106:45; Psalmuss 111:5, 9; Deuteronomius 17:2:1 Regnum 19:14): in quibus locis nominatur "foedus", et per illud significantur externa, quae filii Israelis observaturi erant.

[24] Quod autem foedus attinet quod Dominus pepigit cum Abrahamo, Isaco, Jacobo, non fuit sicut foedus quod pepigit cum posteris ex Jacobo, sed fuit foedus a parte Domini quod multiplicaretur semen eorum, et daretur ei terra Canaan, et a parte Abrahami, Isaci et Jacobi, ut circumcideretur omnis masculus: quod aliud foedus fuerit cum posteris Jacobi, constat apud Mosen,

"Jehovah Deus..excidit nobiscum foedus in Chorebo; non cum patribus nostris excidit Jehovah foedus hoc, sed cum nobis" (Deuteronomius 5:2, 3).

De hoc foedere ita legitur apud Mosen,

"Jehovah eduxit" Abrahamum "foras, et dixit, Specta versus caelum, et numera stellas;.... et dixit illi, Ita erit semen tuum: et dixit ad illum, Accipe tibi..vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem et pullum;.... ac partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri, et volucrem non partitus. .... Et sol occidit, et caligo facta est, et ecce furnus fumi et fax ignis transivit inter segmenta. In die illo pepigit Jehovah cum 6 Abrahamo foedus, dicendo, Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum Euphratem" (Genesis 15:5-18);

et postea,

"Dabo foedus meum inter Me et inter te, et multiplicabo te in valde valde;.... Ego, ecce foedus meum cum te, et eris in patrem multitudinis gentium;.... et fructificabo temet:.... et dabo tibi et semini tuo post te terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam.... . Hoc foedus meum, quod custodietis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te; circumcidetur vobis omnis masculus;.... qui non circumciditur carne praeputii, excidetur anima illa ex populis suis; foedus meum irritum fecit:.... et foedus meum erigam cum Isaco, quem pariet tibi Sarah" (Genesis 17:1-21).

Ex his constare potest quale foedus initum est cum Abrahamo, nempe quod "valde multiplicaretur semen ejus", et quod "daretur illi terra Canaan in possessionem." Ipsa praecepta, judicia et statuta, per quae foedus, non memorantur; sed usque significantur per "vitulam, capram et arietem triennes", et per "turturem et pullum columbarum", per illa enim animalia significantur talia quae ecclesiae sunt; et per ipsam "terram Canaanem" significatur ecclesia. Et quia praevidit Dominus quod posteri Abrahami ex Jacobo non custodituri essent foedus, inde apparuit Abrahamo "furnus fumi" et fax ignis transiens inter segmenta"; et per "furnum fumi" significatur densum falsum, et per "facem ignis" dirum malum, in quibus futuri posteri ex Jacobo; quod etiam confirmatur apud Jeremiam (cap. 33 vers. 18-20).

Quod "Abram partitus sit vitulam, capram et arietem, et dederit quamvis partem obviam alteri", erat secundum rituale foederum, quae sunt inter duos. (Sed haec plene explicata videantur in Arcanis Caelestibus, a n. 7 1783 ad 1862.)

[25] Quod foedus factum sit per circumcisionem, erat quia circumcisio repraesentabat purificationem ab amoribus sui et mundi, qui sunt amores corporei et terrestres, ac remotionem eorum; quare etiam circumcisio facta est per gladiolum ex lapide, per quem significatur verum doctrinae, per quod fit omnis purificatio a malis et falsis ac remotio eorum. (Sed singula quae de illo foedere in eo capite scripta sunt, etiam in Arcanis Caelestibus explicata sunt, an. 1987 ad 2095: et de circumcisione, n. 2039 fin. , 2046 fin. , 2632, 2799, 4462, 7044, 8093, ibi.) Ast quia per "Abrahamum", "Isacum" et "Jacobum" in sensu interno intelligitur Dominus, inde per "semen" illorum significantur omnes qui ab ecclesia Domini sunt, quae ecclesia etiam intelligitur per "terram Canaanem", quam semen illorum hereditaturum erat.

[26] Fuit etiam foedus initum cum Noacho,

Quod non perirent amplius homines per aquas diluvii, et quod arcus in nube esset in signum illius foederis (Genesis 6:17, 18; 9:9-17):

quod etiam id foedus involvat conjunctionem Domini per Divinum Verum, constare potest ab explicatione eorum in Arcanis Caelestibus (n. 659-675, et n. 1022-1059); quod "arcus in nube", seu iris, ibi significet regenerationem, quae fit per Divinum Verum, et per vitam secundum illud, et quod inde sit quod ille arcus assumptus sit in signum foederis, videatur etiam ibi (n. AC 1042).

[27] Quarto, Quod praeterea quicquid conjungit, dictum sit foedus; ut Sabbathum, apud Mosen,

"Servabunt filii Israelis Sabbathum.... in generationes suas, foedus saeculi" (Exodus 31:16):

quod Sabbathum dicatur "foedus saeculi", erat quia "Sabbathum" in supremo sensu significavit unionem Divini cum Humano in Domino, ac in sensu respectivo conjunctionem Domini cum caelo et ecclesia, et in universali sensu conjunctionem boni et veri, quae conjunctio vocatur conjugium caeleste: "quies in die Sabbathi" inde significavit statum unionis illius et conjunctionis illius, quia per illum Domino pax et quies, et per illum etiam pax et salus in caelis et in terris. (Quod illa per "Sabbathum", et per "quietem" tunc significentur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8494, 8495, 8510, 10356, 10360, 10367, 10370, 8 10374, 10668, 10730.)

[28] Quod sal in sacrificiis dicatur "sal foederis", etiam apud Mosen,

"Non cessare facies salem foederis Dei tui super munere tuo, super omni munere tuo offeres salem" (Leviticus 2:13):

quod sal super munere dicatur "sal foederis", erat causa quia per "salem" significatur desiderium veri ad bonum, ex quo conjunctio utriusque (de qua salis significatione videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9207).

[29] Quod uxor dicatur "uxor foederis", apud Malachiam,

"Jehovah testificatus est inter te et inter uxorem juventutis tuae, contra quam tu perfide egisti, cum illa socia tua et uxor foederis tui" (2:14):

uxor ibi vocatur "uxor foederis" ex conjunctione cum suo viro; at per "uxorem" ibi significatur ecclesia, et per "uxorem juventutis" Ecclesia Antiqua, contra quam Ecclesia Judaica perfide egisse dicitur; et quia utraque repraesentativa fuit, et in eo similes, et sic forent conjunctae, ideo dicitur, "cum illa socia tua et uxor foederis tui."

[30] Quod "foedus cum lapidibus agri", dicatur apud Hiobum,

"A fera agri non timebis, nam cum lapidibus agri foedus tuum, et fera agri pacifica erit tibi" (5:22, 23):

per "foedus cum lapidibus agri" significatur conjunctio cum veris ecclesiae, nam "lapides" significant vera, "ager" ecclesiam, et "foedus" conjunctionem; per "feram agri" significatur amor falsi, a qua fera "non timebis", et quae "pacifica erit", quando conjunctio per vera est cum ecclesia.

[31] Dicitur etiam "foedus cum feris et avibus", apud Hoscheam,

"Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, cum ave caelorum, et cum reptili terrae" (2:18);

et apud Mosen,

"Dixit Deus ad Noachum, .... Ecce Ego erigo foedus meum vobiscum, .... et cum omni anima viva quae cum vobis, ad avem, ad bestiam et ad omnem feram terrae vobiscum, ab omnibus egredientibus area, quoad omnem feram terrae" (Genesis 9:9, 10):

per "foedus cum bestia, fera, avi et cum reptili terrae", significatur conjunctio cum talibus apud hominem quae significantur per illa, per "bestiam" enim significatur affectio boni, per "feram" affectio veri, per "avem" cogitativum, et per "reptile terrae" scientificum, quod ex affectionibus illis vivit.

[32] Dicitur etiam "foedus cum morte", apud Esaiam,

"Dixistis, Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus Visionem:.... abolebitur foedus vestrum cum morte, et visio vestra cum inferno non consistet" (28:15, 18):

"excidere foedus cum morte" significat conjunctionem per falsum ex inferno, ex quo homo spiritualiter moritur; "facere visionem cum inferno" Significat divinationem quasi propheticam ex inferno. Ex his nunc in serie allatis constare potest quod per "foedus", ubi agitur de Domino, significetur conjunctio per Divinum Verum. Est quidem conjunctio cum Ipso per bonum amoris; sed quia Dominus influit apud hominem per bonum in vera, unde homini est affectio veri, et homo recipit bonum Domini in veris, ex quibus est illi agnitio, confessio et adoratio Domini, inde bonum amoris per verum conjungit, comparative sicut calor solis tempore veri et aestatis cum fructificationibus terrae.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232