The Bible

 

Ezechiel 29

Latin: Vulgata Clementina         

Study the Inner Meaning

← Previous   Next →

1 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Ægypti, et prophetabis de eo, et de Ægypto universa.

3 Loquere, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis : Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.

4 Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhærebunt.

5 Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terræ cades ; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.

6 Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël :

7 quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum : et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.

8 Proptera hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.

9 Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem : et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum.

10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua : daboque terram Ægypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ.

11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.

12 Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatæ quadraginta annis : et dispergam Ægyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.

13 Quia hæc dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant.

14 Et reducam captivitatem Ægypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suæ, et erunt ibi in regnum humile.

15 Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.

16 Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos : et scient quia ego Dominus Deus.

17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

18 Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum : omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est : et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.

19 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti : et accipiet multitudinem ejus, et deprædabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus : et erit merces exercitui illius,

20 et operi quo servivit adversus eam : dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.

21 In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.

← Previous   Next →

   Study the Inner Meaning
From Swedenborg's Works

Main explanations:

Arcana Coelestia 1165

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 152


Other references to this chapter:

Arcana Coelestia 42, 130, 730, 778, 908, 988, 1085, ...

Apocalypsis Revelata 47, 405, 485, 503, 567, 704, 757, ...

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4, 28

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 35


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 66, 316, 342, 388, 513, 518, 557, ...

Coronis 58

De Verbo 10, 25

Dicta Probantia 4, 52

Other New Christian Commentary

  Stories and their meanings:


Hop to Similar Bible Verses

2 Regnum 18:21, 24

Psalms 132:17

Esaias 11:11, 19:19, 20:5, 27:1, 30:3, 36:6, 37:29

Jeremias 25:11, 17, 19, 33, 43:8, 12, 44:1, 30, 46:1, 26

Threni 4:17

Ezechiel 8:1, 17:17, 26:7, 28:2, 29:1, 17, 32:32, 38:4, 39:17

Daniel 4:27, 9:2

Amos 6:13

Nahum 3:9, 10

Sacharia 10:11

Word/Phrase Explanations

mense
'A month' has respect to the state of truth in a person. 'A month' signifies a full state. Month,' as in Genesis 29, signifies the...

faciem
“The eyes are the windows of the soul.” That’s a sentiment with roots somewhere in murky antiquity, but one that has become hopelessly cliché because...

dicit
As with many common verbs, the meaning of “to say” in the Bible is highly dependent on context. Who is speaking? Who is hearing? What...

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

pharao
'Pharaoh' signifies scientific ideas, or the natural principle in general. 'Pharaoh' signifies false ideas infesting the truth of the church. Pharaoh,' in Genesis 40, represents...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

medio
'Middle' denotes what is primary, principal, or inmost.

volatilibus
Fowl signify spiritual truth; a bird, natural truth; and a winged thing, sensual truth. Fowl signify intellectual things. Fowl signify thoughts, and all that creeps...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

terram
"Earth" in the Bible can mean a person or a group of like-minded people as in a church. But it refers specifically to the external...

pes
The foot, as in Deuteronomy 33:3, signifies an inferior principle. To set the right foot on the sea and the left on the earth, as...

quadraginta
'Forty' means completeness because 'four' means what is complete, as does 'ten.' Forty is the product of four and ten. Compound numbers have a meaning...

Ægyptios
Egyptians represent those who are in natural science, thus the natural, but the Hebrews, those who are of the church, thus respectively the spiritual. The...

ventilabo
The meaning of "scatter" in the Bible is relatively literal, but it is used in regard to spiritual things, not natural ones. So to "scatter"...

captivitatem
Captivity and spoil (Daniel 11:33) signifies the deprivation of every truth and good.

gentibus
'Nations' signify people who are in the good of love and charity from the Lord. Two nations in the womb,' as in Genesis 25:23, signify...

iniquitatem
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

magna
The word "great" is used in the Bible to represent a state with a strong degree of love and affection, of the desire for good;...

caput
The head is the part of us that is highest, which means in a representative sense that it is what is closest to the Lord....

servivit
'Service' denotes everything beneath, which is subordinate and obeys, and so, truth being derived from good, and ministering to good.

spolia
'To spoil,' as in Genesis 34:27, signifies destruction. 'Spoil,' as in Deuteronomy 13:16, signifies the falsification of truth.

cornu
'A horn,' when spoken of the Lord, signifies omnipotence. 'The little horn that rose up,' as mentioned in Daniel 7:3-8, signifies the full perversion of...

os
In most cases, "mouth" in the Bible represents thought and logic, especially the kind of active, concrete thought that is connected with speech. The reason...

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1100

     

Study this Passage

Go to section / 1232  

← Previous   Next →

1100. "Et custodia omnis avis immundae et exosae." --Quod significet ubi non nisi quam falsa ex falsificatis veris Verbi, constat ex significatione "custodiae," quod sit ubi sunt, ita infernum (ut mox supra); ex significatione "omnis avis immundae et exosae," quod sint falsa ex falsificatis veris Verbi; per "aves" enim significantur rationalia, intellectualia, cogitationes, ideae, ratiocinia, ita vera aut falsa, et per "immundum" intelligitur quod ex amore spurco, ac imprimis ex amore dominandi, profluit, hoc enim facit immundum in inferno; et per "exosum" significatur quod ex principio falso scaturit, ita ex religioso confirmato per sensum litterae Verbi falsificatum. Quod "aves" significent talia quae sunt cogitationis hominis, tam spiritualia quam infernalia, ita tam vera quam falsa, nam haec sunt cogitationis, est ex correspondentia; quod sit ex correspondentia, constat ex avibus visis in mundo spirituali, ubi omnia, quae apparent coram oculis et coram reliquis sensibus, correspondentiae sunt; apparent ibi omnis generis animalia terrae, et quoque volatilia caeli, tam pulchra quam impulchra; et illa apparent ex angelorum aut spirituum affectionibus et cogitationibus, animalia ex affectionibus, et volatilia ex cogitationibus: quod sint correspondentiae, sciunt omnes ibi; etiam sciunt quibus affectionibus et cogitationibus correspondent. Quod correspondentiae affectionum et cogitationum sint, manifeste patescit; quoniam dum spiritus aut angelus abit, aut cessat cogitare illa, tunc momento dissipantur. Quoniam aves correspondentiae cogitationum tam rationalium quam non rationalium sunt, ita tam veritatum quam falsitatum, ideo per illas in Verbo similia significantur, nam omnia Verbi correspondentiae sunt.

(References: Revelation 18:2)


[2] Quod "aves" significent cogitationes quae ex veris sunt, tam rationales quam spirituales, constare potest ex sequentibus locis: --Apud Davidem,

Laudent nomen Jehovae "fera et omnis bestia, reptile et avis alae" (Ps. cxlviii. 10):

quod per "feram" et "bestiam" significentur affectiones naturalis hominis tam veri quam boni, et in opposito sensu cupiditates falsi et mali, videatur supra (n. 552, 650, 781); inde per "avem alae" significantur cogitationes: ex eo est quod dicatur quod laudatura sint Jehovam, est enim homo ex affectionibus et cogitationibus, ita ex bonis et veris, qui laudabit.

(References: Psalms 148:5, 148:10; The Apocalypse Explained 522, 650, 781)


[3] Apud Hoscheam,

"Feriam illis foedus in die illo cum fera agri et cum ave caelorum, et reptili terrae; et arcum, et gladium, et bellum frangam de terra" (ii. 18):

haec de adventu Domini, et de statu caeli et ecclesiae ab Ipso; per "in die illo" intelligitur adventus Domini; per "foedus" quod tunc feriet, significatur conjunctio cum illis qui in Ipsum credunt; inde per "feram agri" et "avem caeli" non possunt ferae et aves significari, sed illa quibus correspondent, quae sunt affectiones boni et veri et inde cogitationes; quod tunc non infestatio a falsis et malis ab inferno, significatur per quod "arcus, gladius et bellum frangetur in terra."

(References: Hosea 2:18)


[4] Apud Davidem,

"Dominari fecisti Ipsum super opera manuum tuarum, omnia posuisti sub pedes Ipsius; gregem et armenta..,etiamque bestias agrorum, avem caeli, et pisces maris" (Ps. viii. 7-9 [B. A. 6-8]):

haec de Domino, de quo hic dicitur quod "dominaturus sit super omnia opera manuum Jehovae," per quae non intelliguntur terrestria, qualia sunt greges, armenta, bestiae, aves et pisces: quid haec ad dominium Ipsius, quod est in caelis, ac e caelis in terris super homines, quos ducet ad vitam aeternam? Quare sunt spiritualia ecclesiae quae intelliguntur. Per "gregem" significantur in genere omnia spiritualia apud hominem, per "armentum" omnia naturalia apud illum quae spiritualibus correspondent, per "bestias agrorum" affectiones boni in naturali homine, quae sunt ecclesiae (nam "ager" significat ecclesiam), "aves caeli" significant cogitationes rationalis hominis, et "pisces maris" scientifica.

(References: Psalms 8:6-8)


[5] Apud Ezechielem,

"Accipiam de surculo cedri altae,....in monte altitudinis Israelis plantabo illum, ut attollat ramum et faciat fructum, et evadat in cedrum magnificam; ut habitent sub illa omnis avis omnis alae, in umbra ramorum ejus habitent" (xvii. [22,] 23):

per haec intelligitur instauratio novae ecclesiae a Domino; instauratio e novo, seu a primo ortu, intelligitur per "surculum cedri altae;" per "cedrum" hic sicut alibi in Verbo significatur ecclesia spiritualis rationalis, qualis fuerat ecclesia apud antiquos post diluvium: per "plantare surculum in monte altitudinis Israelis," significatur in bono spirituali quod est bonum charitatis; hoc bonum per "montem altitudinis Israelis" significatur: per "evadere in cedrum magnificam," significatur instauratio illius ecclesiae plena: "ut habitent sub illa omnis avis omnis alae," significat quod ibi erunt vera rationalia omnis generis: "in umbra ramorum illius habitare," significat terminata in veris naturalibus, nam haec tegunt et custodiunt vera rationalia, quae ex origine spirituali sunt.

(References: Ezekiel 17:22-23)


[6] Apud eundem,

"Aschur cedrus in Libano,"....quae "alta facta est;.... in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnis bestia agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae" (xxxi. [3,] 5, 6):

per "cedrum" hic similiter ecclesia spiritualis rationalis significatur, nam "Aschur" significat rationale; quoniam per "cedrum" significatur ecclesia, sequitur quod per "aves caelorum," quae nidificarunt in ramis ejus, et per "bestias agri" quae sub ramis ejus pepererunt, intelligantur cogitationes rationales de veris ecclesiae, (1)ac affectiones illarum; quia illa significantur, ideo etiam dicitur, "In umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae."

(References: Ezekiel 31:3, 31:5-6)


[7] Apud Danielem,

Nebuchadnezari in somnio visa est "arbor in medio terrae, cujus altitudo magna, et..crevit et robusta facta est; et altitudo ejus pertigit usque ad caelum, et prospectus ejus usque ad finem..terrae; folium ejus pulchrum, et flos ejus multus,..cibus omnibus in ea; sub ea umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, et ex ea alebatur omnis caro. ....Sed vigil et sanctus de caelo descendit, clamans...., Excidite arborem et amputate ramos ejus, discutite folium..,dispergite florem ejus; fugite, bestia, a sub ea, et aves a ramis ejus" (iv. 7-11, 17, 18 [B. A. 10-14, 20, 21]):

per "arborem" etiam hic significatur ecclesia vocata Babylon, in suo initio et progressione, et tunc illa in cognitionibus veri et boni; ejus initium et progressio describitur per quod "magna et robusta facta sit, folium ejus pulchrum, et flos ejus multus," et quod tunc "cibus omnibus in ea;" ejus affectiones boni et cogitationes veri significantur per "bestiam agri, quae sub ea umbram habebat," et per "aves quae in ramis ejus habitabant;" quod extulerit dominatum suum super sancta ecclesiae et super caelum, intelligitur per quod "vigil et sanctus e caelo descenderit, et clamaverit, Excidite arborem, amputate ramos ejus:" quod "bestia" et significent ibi affectiones et cogitationes, patet ex eo, quod cum excisa est arbor, etiam dicatur, "Fugiat bestia a sub ea, et aves a ramis ejus."

(References: Daniel 4:10-14, 4:20-21)


[8] Similia significantur per "aves caeli" apud Evangelistas,

Dixit Jesus, "Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo;....et fit arbor, ita ut veniant volatilia caeli, et nidulentur in ramis ejus" (Matth. xiii. 31, 32; Marc. iv. [31,] 32: Luc. xiii. 19):

per "arborem ex grano sinapis significatur homo ecclesiae, et quoque ecclesia, incohans ex pusillo bono spirituali per verum: nam si modo pusillum boni spiritualis apud hominem radicem egerit, crescit id sicut semen in bona humo: et quia per "arborem" inde significatur homo ecclesiae, sequitur quod per "volatilia caeli," quae nidulabantur in ramis ejus, significentur cognitiones veri, et inde cogitationes: quod non sit nuda comparatio quisque videt, nam quid opus talibus in Verbo, et similibus apud Prophetas?

(References: Luke 13:18-19, 13:19; Mark 4:31-32; Matthew 13:31-32)


[9] --tum quoque apud Davidem,

Jehovah "qui emittit fontes in fluvios, inter montes eant; potum praebent omni ferae agrorum, frangunt onagri sitim suam, juxta illos avis caelorum habitat, ab inter ramos edunt, voces. ....Saturantur arbores Jehovae, cedri Libani quas plantavit, ubi aves nidificant; ciconia cujus in abietibus domus" (Ps. civ. 10-12, 16, 17)?

talia etiam nec dicta fuissent in Divino Verbo, nisi singula correspondentiae spiritualium et caelestium essent, et inde sancta; nam quid alioqui foret quod "fluvii ex fontibus, inter montes irent, potum omni ferae agri praeberent," quod "onagri frangerent inde sitim," et quod "juxta illos avis caelorum habitaret, et inter ramos ederet vocem, et ciconia in abietibus"? At cum per "fontes" intelliguntur vera Verbi, per "fluvios" intelligentia inde, per "montes" bona amoris, per "feram agrorum" affectiones veri, per "onagros" rationale, et per "aves caelorum" cogitationes ex Divinis veris, tunc est Verbum sanctum Divinum; alioqui foret mere humanum.

(References: Psalms 104:10-12, 104:16-17)


[10] Apud Hiobum,

"Interroga, quaeso, bestias et docebunt te, aut aves caeli et annuntiabunt tibi,....et narrabunt tibi pisces maris: quis non novit, ex his omnibus, quod manus Jehovae faciat illud?" (xii. 7-9:)

quod per "bestias," "aves caeli" et "pisces maris" non intelligantur bestiae, aves, pisces, patet; nam illi non possunt interrogari, docere, annuntiare et narrare, quod manus Jehovae faciat illud; sed per illa significatur homo quoad illa quae intelligentiae ejus sunt; per "bestias" intelliguntur affectiones ejus, per "aves caeli" cogitationes ejus, per "pisces maris" cognitiones et scientifica; homo ex his potest docere quod manus Jehovae faciat illud; si non homo quoad illa quae intelligentiae ejus sunt, per "bestias," "aves," "pisces," (1)significaretur non dici posset, "Quis non novit ex his omnibus?"

(References: Acts of the Apostles 12:7-9; Job 12:7-9)


[11] Apud Ezechielem,

"Fili hominis, dic avi omnis alae, et omni ferae agri, Congregate vos et venite, congregate vos e circuitu ad.... sacrificium magnum super montibus Israelis:....et dabo gloriam meam inter gentes" (xxxix. 17, 21):

describitur ibi instauratio ecclesiae apud gentes, ac ibi invitatio et convocatio ad illam, nam dicitur, "Sic dabo gloriam meam inter gentes;" quare per "avem omnis alae," et per "omnem feram agri" significantur omnes qui in affectione boni et in intellectu veri sunt.

(References: Ezekiel 39:17, 39:21)


[12] Similiter in Apocalypsi,

Angelus stans in sole, "clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio caeli, Venite et congregamini ad cenam magni Dei" (xix. 17);

ubi per "aves volantes in medio caeli" nec possunt intelligi aves, sed homines qui rationales et spirituales sunt; nam invitantur ad cenam magni Dei.

(References: Revelation 19:17)


[13] Apud Jeremiam,

"Vidi montes, et ecce commoventur, et omnes colles evertuntur: vidi cum ecce non homo, et omnis avis caeli avolarunt; vidi cum Carmel desertum, et omnes urbes ejus desolatae sunt" (iv. 24, 26):

haec de ecclesiae devastatione quoad omne bonum et verum ejus dicta sunt; per "montes et valles" significantur amores caelestes et spirituales; et per "commoveri et everti" significatur perire; nam in mundo spirituali, cum non amplius aliquis amor caelestis aut spiritualis apud spiritus datur, tunc actualiter commoventur montes et evertuntur colles, super quibus habitarunt: per quod "omnes aves avolaverint," significatur quod non amplius aliqua scientia et inde cogitatio veri: per quod "non homo," significatur quod non intellectus veri; per quod "Carmel desertum," significatur ecclesia absque bono et vero; et per quod "urbes desolatae," significatur quod non amplius doctrinalia veri.

(References: Jeremiah 4:24-26)


[14] Apud eundem,

Habitacula "vastata sunt, ut non sit vir transiens, neque audiant vocem pecoris, ab ave caelorum usque ad bestiam avolarunt, abiverunt, quia dabo Hierosolymam [in] acervos, habitaculum draconum" (ix. 9, 10 [B. A. 10, 11]; cap. xii. 9);

etiam hic de devastatione ecclesiae, per "habitacula" quae vastata sunt, ut non sit vir transiens," significantur doctrinalia ecclesiae, quae fuerunt ex Verbo, in quibus nunc non aliquod bonum et verum; per "vocem pecoris," quam "non audient," significatur quod non aliquod bonum charitatis nec verum fidei esset; per quod "aves caelorum usque ad bestiam avolaverint, abiverint," significatur quod non aliqua cogitatio veri ex cognitione ejus, nec affectio boni: quod non avolatio avium caeli, et abitus bestiarum terrae, sed vastatio ecclesiae quoad doctrinam intelligatur, patet, nam additur, "Dabo Hierosolymam in acervos, habitaculum draconum;" per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam, per "dare in acervos, et in habitaculum draconum," significatur devastatio ejus.

(References: Jeremiah 9:10-11, 12:9)


[15] Apud Hoscheam,

"Non veritas, et non misericordia, et non cognitio Dei in terra; propterea lugebit terra,....quoad feram agri, et quoad avem caelorum, etiamque pisces maris colligentur" (iv. 1, 3);

quod per "feram agri," "avem caelorum" et "pisces maris" significentur similia quae supra, patet, nam etiam hic agitur de devastatione ecclesiae; dicitur enim, "Non veritas, non misericordia, et non cognitio Dei in terra;" per "terram" significatur ecclesia.

(References: Hosea 4:1, 4:3)


[16] Apud Zephaniam,

"Consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum et pisces maris;....exscindam hominem a faciebus terrae" (i. 3):

"consumere hominem et bestiam" significat perdere affectionem spiritualem et naturalem; "consumere aves caelorum et pisces maris" significat perdere perceptiones et cognitiones veri; quia per illa significantur talia quae ecclesiae sunt, ideo dicitur, "Exscindam hominem a faciebus terrae;" per "hominem" significatur omne ecclesiae.

(References: Zephaniah 1:3)


[17] Apud Davidem,

Dixit Deus, "Novi omnem avem montium, et feram agrorum meorum Mecum" (l. 11);

apud Ezechielem,

"Erit terrae motus magnus super terra Israelis, et contremiscent coram Me pisces maris, et avis caelorum, et fera agri, et omne reptile repens super terra, et omnis homo qui super faciebus terrae (xxxviii. [19,] 20):

similia hic per "avem caelorum," et per "feram agri," quae mox supra, significantur; per "terrae motum" significatur mutatio status ecclesiae.

(References: Ezekiel 38:19-20; Psalms 50:11)


[18] Apud Esaiam,

"Vae terrae inumbratae alis, quae trans flumina Kuschi;....relinquentur (1)avis montium, et bestiae terrae, sed abominabuntur eum avis, et omnis bestia terrae eum contemnet" (xviii. 1, 6):

agitur ibi de instauratione ecclesiae apud gentes, ac de devastatione Ecclesiae Judaicae; inde per "avem" et per "bestiam terrae" significantur cognitiones veri et affectiones boni.

(References: Isaiah 18:1, 18:6)


[19] Apud eundem,

"Ego Deus, et non amplius Deus, et non sicut Ego,....vocans ab ortu avem, e terra longinquitatis virum consilii " (xlvi. 9 [,11]):

per "avem" quae vocabitur ab ortu, significatur verum Verbi, quod quia est ex bono amoris, dicitur "ab ortu;" "ortus" est bonum amoris; quid alioqui quod "Deus ab ortu vocaturus sit avem, et ex terra longinquitatis virum consilii"? "vir consilii" est homo intelligens, nempe ex veris quae sunt ex bono amoris.

(References: Isaiah 46:9, 46:11)


[20] Apud Hoscheam,

"Ephraim, sicut avis avolabit gloria ejus, a partu et a ventre et a conceptione" (ix. 11);

apud eundem,

"Non revertar ad perdendum Ephraimum;....post Jehovam ibunt cum honore advenient, sicut avis ex Aegypto, et sicut columba e terra Assyriae" (xi. 9, 10 [, 11]):

per "Ephraimum" significatur intellectus veritatum ecclesiae; inde comparatio ejus fit cum ave, ac dicitur, "sicut avis avolabit gloria ejus:" comparatur cum ave etiam, Hosch. vii. 12; nam omne quod intellectus est, tam scientificum quam cogitativum et rationale, per "avem" significatur: ac omne quod jucundum aut volupe, ita voluntarium et quod affectionis est, per "bestiam" et "feram" significatur; per "avem ex Aegypto" significatur scientificum, quod est naturalis hominis, et per "columbam ex Assyria" rationale; nam per "Aegyptum" significatur scientificum, et per "Assyriam" rationale; agitur ibi de ecclesia a Domino instauranda.

(References: Hosea 7:12, 9:11, 11:9-11)


[21] Sicut pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "aves;" et in illo significant fallacias ex sensuali homine, tum ratiocinia ex falsis contra vera, et quoque ipsa falsa, pejora et noxiora secundum avium immundarum genera et species; falsa destruentia vera imprimis per "aves rapaces." In pluribus locis in Verbo dicitur quod "darentur in cibum avibus et feris," et per id significatur quod a fallaciis, falsis, ratiociniis inde, a cupiditatibus mali, in genere ex malis et falsis ex inferno, prorsus perituri sint. Hoc per "dari in cibum avibus caeli et bestiis terrae" significatur in sequentibus locis: --Apud Jeremiam,

"Erit cadaver populi hujus in cibum avi caelorum,...nec abigens terrendo" (vii. 33);

apud eundem,

"Visitabo super vos quatuor generibus,...gladio ad occidendum,..canibus ad trahendum,..avibus caelorum et bestiis terrae ad devorandum et ad perdendum" (xv. 3);

apud eundem,

"Gladio et fame consumentur, ut fiat cadaver eorum in cibum avibus caelorum et bestiae terrae" (xvi. 4; cap. xix. 7; cap. xxxiv. 20);

apud Ezechielem,

"Super facies agri cades, non colligeris, nec congregaberis, ferae terrae et avi caeli dedi te in cibum" (xxix. 5);

apud eundem,

"Super montibus Israelis cades,....avi caelorum omnis alae, et ferae agri dedi te in cibum" (xxxix. 4);

haec de Gogo. Apud Davidem,

"Venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctitatis tuae, posuerunt Hierosolymam in acervos, dederunt cadaver servorum tuorum cibum avi caelorum, carnem sanctorum tuorum ferae terrae" (Ps. lxxix. 1, 2).

(References: Ezekiel 29:5, Ezekiel 39:4; Jeremiah 7:33, Jeremiah 15:3, 16:4, 19:7, 34:20; Psalms 79:1-2)


[22] Quia "aves caelorum" et "ferae terrae" talia significabant, et quia "gentes terrae Canaanis" significabant mala et falsa ecclesiae, ideo solenne fuit genti Judaicae cadavera hostium suorum post clades eorum exponere feris et avibus, a quibus devorarentur. Exinde est quod inter horrenda et profana olim reputatum fuerit, et quoque hodie reputetur, relinquere homines mortuos super facie terrae insepultos, etiam post proelia: hoc quoque significatur in Verbo per quod "non sepelirentur," et quoque quod "ossa extraherentur e sepulcris et projicerentur." Falsa infernalia etiam significantur

Per aves quae descendebant super cadavera, quae abegit Abramus (Gen. xv. 11):

Tum per "aves," Apoc. xix. 21;

Et quoque per aves quae comedunt id quod seminatum est super via dura (Matth. xiii. 3, 4; Marc. iv. 4; Luc. viii. 5).

Apud Danielem,

"In medio septimanae cessare faciet sacrificium et oblationem; tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum stillabit super devastationem" (ix. 27):

haec de totali devastatione Ecclesiae Judaicae, quae fuit cum Dominus natus est; devastatio ejus per horrenda falsa significatur per "avem abominationum;" quod falsum per "avem" ibi intelligatur, manifeste patet. Sciendum est quod sint plura genera falsorum, et qua singula illorum per sua genera avium significentur, quae enumerantur apud Mosen (Levit. xi. 13, seq., et Deutr. xiv. 11-20); ac nominantur passim in Verbo, sicut aquilae, milvi, pici, corvi, ululae, plateae, ardeae, noctuae, bubones, dracones, et aliae.

(References: Daniel 9:27; Deuteronomy 14:11-20; Genesis 15:11; Leviticus 11:13; Luke 8:5; Mark 4:4; Matthew 13:3-4; Revelation 19:21)


[23] (Continuatio de Fide Athanasiana.)

Datur cogitatio lucis de Deo, et de divinis, quae in caelo vocantur caelestia et spiritualia, in mundo ecclesiastica et theologica, et datur cogitatio non lucis de illis: cogitatio non lucis est illis qui sciunt illa et non intelligunt, quales sunt omnes hodie qui volunt ut intellectus sit sub obedientia fidei, immo quod credendum sit et non intelligendum, dicentes quod fides intellectualis non sit vera fides; sed hi sunt qui non ex interiori in genuina affectione veri sunt, et inde nec in aliqua illustratione, et plures ex his sunt in fastu propriae intelligentiae, et in amore dominandi per sancta ecclesiae super animas hominum; non scientes quod verum velit in luce esse, quoniam lux caeli est Divinum Verum, et quod intellectus vere humanus afficiatur illa luce, et ex illa videat; et si non viderit, foret memoria quae fidem haberet, et non homo; et illa fides est caeca, quia absque idea ex luce veri; intellectus enim est homo, et memoria introducit. Si credendum sit quod non intelligitur, potuisset homo sicut psittacus doceri loqui et reminisci, etiam quod ossibus mortuorum et sepulcris inesset sanctitas, quod cadavera miracula facerent, quod homo cruciaretur in purgatorio si non opes suas sanctificet idolis aut monasteriis, quod homines dii sint quia in illorum potestate est caelum et infernum, praeter similia alia, quae homo ex caeca fide, et intellectu clauso, et sic ex luce utriusque exstincta, credet. Sed sciatur quod omnia vera Verbi, quae sunt vera caeli et ecclesiae, intellectu videri possint, in caelo spiritualiter, in mundo rationaliter; nam intellectus vere humanus est ipse visus illorum; est enim separatus a materiali, et cum separatus est videt vera tam clare sicut oculus objecta; videt vera sicut amat illa, nam sicut illa amat illustratur. Ex eo quod videant vera est angelis sapientia; quare cum alicui angelo dicitur quod hoc aut illud credendum sit tametsi non intelligitur, respondet angelus, An putas me insanum esse, aut te Deum esse cui credam, si non videro? potest esse falsum ab inferno.

(References: Revelation 18:2)

Go to section / 1232  

← Previous   Next →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 1095

Other New Christian Commentary

Translate: