The Bible

 

Ezechiel 26

Study

   

1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me ; implebor, deserta est :

3 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.

4 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.

5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.

6 Filiæ quoque ejus, quæ sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.

7 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno.

8 Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet : et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro : et elevabit contra te clypeum.

9 Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.

10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.

11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.

12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.

13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.

14 Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ ?

16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris : et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :

17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?

18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.

19 Quia hæc dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ ;

20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris : porro cum dedero gloriam in terra viventium,

21 in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8278

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8278. ‘Abyssi obtexerunt illos’: quod significet quod falsitates ex cupiditatibus operuerint illos, constat ex significatione ‘abyssorum’ quod sint falsitates quae ex cupiditatibus; per ‘abyssos’ in Verbo intelliguntur aquae et aquarum copiae in profundis, et per ‘aquas’ in bono sensu significantur vera, et in opposito falsa, n. 739, 790, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, et per ‘profunda’ significantur inferna; inde est quod ‘abyssi’ sint falsitates ex cupiditatibus, tum quod sint inferna. Quod 1 per ‘abyssos’ in Verbo intelligantur aquae in profundis et aquarum copiae, constat apud Ezechielem,

Aquae crescere fecerunt cedrum, abyssus altam fecit illam, ita ut [cum] fluviis suis iverit circum plantam tuam, et aquaeductus suos emiserit ad omnes arbores agri, 31:4:

apud Davidem,

Diffidit petras in deserto, et bibere fecit abyssos magnas; eduxit fluenta e petra, et descendere fecit aquas sicut fluenta, Ps. 78:15, 16 2 :

apud Moschen, Terra bona, terra fluviorum aquae, fontium, et abyssorum exeuntium e valle et e monte, Deut. 8:7; 3 in his locis ‘abyssi’ pro aquis in copia; et ‘aquae’ in copia seu abyssi pro veris fidei in abundantia; ‘bibere fecit abyssos magnas e petra’ 4 pro quod vera fidei absque defectu, nam ‘petra’ est fides a Domino, ita Dominus quoad fidem; ‘abyssi exeuntes e valle et e monte’ pro veris fidei ex amore; inde etiam inter benedictiones Josephi 5 fuerunt Benedictiones abyssi cubantis infra, Gen. 49:25; Deut. 33:13.

[2] Quod ‘abyssi’ sint falsitates ex cupiditatibus, proinde etiam inferna 6 , constat apud Esaiam,

Expergiscere juxta dies antiquitatis, generationes aeternitatis; nonne Tu exsiccas mare, aquas abyssi magnae, et ponis profunditates maris in viam, ut transeant redempti? Esai. 51:9-11:

apud eundem,

Jehovah Qui discidit aquas coram illis, Qui duxit illos per abyssos, sicut equus in deserto, non 7 offenderunt, 63:[12, ] 13, 14:

apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero contra te abyssum, et obtexerint te aquae multae, 26:19:

apud Johannem, Vidi stellam e caelo lapsam in terram, cui data est clavis putei abyssi, et aperuit puteum abyssi, Apoc. 9:1, 1, 11:

8 apud eundem,

Bestia quae ascendit ex abysso 9 fecit bellum cum illis, Apoc. 11:7: porro apud eundem,

Bestia quam vidisti erat et non est, et ascensura est ex abysso, et in perditionem abitura, Apoc. 17:8;

in his locis ‘abyssi’ pro infernis, ita quoque pro falsitatibus a cupiditatibus, nam hae sunt in infernis et faciunt ea.

[3] Quia haec significantur per ‘abyssos’, etiam per illas significantur tentationes, nam 10 tentationes fiunt per injecta falsa et mala ab infernis; in hoc sensu apud Jonam, Circumdederunt me aquae usque ad animam; abyssus circumcinxit me, 2:6 [KJV 5]:

apud Davidem,

Abyssus ad abyssum clamans ad vocem 11 canalium Tuorum; omnes confractiones Tuae et fluctus Tui super me transiverunt, Ps. 42:8 [KJV Ps. 42:7]:

apud eundem,

Qui ostendisti mihi angustias multas et malas; revertere et vivifica me, et ex abyssis terrae fac reverti et ascendere me, Ps. 71:10 12 .

Footnotes:

1. abyssi sint aquae

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. abyssi pro aquis multis, ita pro veris; (in the margin) abyssus altam fecit cedrum, pro quod vera fidei in multa copia

4. similiter

5. sunt

6. The Manuscript inserts ubi illa sunt.

7. ostenderunt, in the First Latin Edition.

8. The Manuscript inserts et.

9. faciet

10. per falsa ab infernis fiunt tentationes

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.