The Bible

 

Ezechiel 21

Study

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël.

3 Et dices terræ Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.

4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :

5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.

6 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.

7 Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu : quia venit, et tabescet omnis cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ : ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.

8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

9 Fili hominis, propheta, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : loquere : Gladius, gladius exacutus est, et limatus :

10 ut cædat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est : qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.

11 Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu : iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis.

12 Clama, et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant : gladio traditi sunt cum populo meo : idcirco plaude super femur,

13 quia probatus est : et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.

14 Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum : et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum : hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit,

15 et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem.

16 Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus.

17 Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam : ego Dominus locutus sum.

18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

19 Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur ambæ : et manu capiet conjecturam ; in capite viæ civitatis conjiciet.

20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.

21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit.

22 Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones.

23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.

24 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.

25 Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita :

26 hæc dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?

27 Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.

28 Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum : et dices : Mucro, mucro, evagina te ad occidendum : lima te ut interficias et fulgeas :

29 cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita.

30 Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es : in terra nativitatis tuæ judicabo te.

31 Et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.

32 Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terræ ; oblivioni traderis : quia ego Dominus locutus sum.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4111

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4111. ‘Et furata Rachel teraphim qui patri suo’: quod significet mutationem status per ‘Laban’ significati quoad verum, constat ex significatione ‘furari’ hic quod sit auferre quod carum et sanctum est, ita mutare statum; ex significatione ‘teraphim’ quod sint vera, de qua sequitur; et a significatione ‘patris’, hic Labanis, quod sit bonum per illum significatum, de qua prius; ‘pater’ etiam significat bonum, n. 3703; inde patet quod per ‘furata Rachel teraphim qui patri suo’ significetur mutatio status per ‘Labanem’ significati quoad verum.

[2] Quid haec involvunt, etiam constare potest a statu spirituum cum separantur; status spirituum quoad bonum et verum se habent secundum societates in quibus sunt, influit enim omnis cogitatio per alios, ut prius ostensum, et proxime per illos cum quibus in societate sunt; quapropter cum removentur ab una societate et remittuntur in aliam, status cogitationum et affectionum illorum mutantur, proinde status quoad verum et bonum; si autem remittuntur in societates discordes, tunc injucundum percipiunt, et ex injucundo coactum, quapropter inde separantur et feruntur in societates concordes; inde est quod mali non possint interesse et morari in societatibus bonorum et boni non in societatibus malorum, tum quod omnes spiritus et angeli distincti sint in societates secundum affectiones quae sunt amoris: sed unaquaevis affectio quae amoris, multiplicia et varia in se continet, n. 3078, 3189, 4005, at unum usque est regnans, inde unusquisque in pluribus societatibus potest esse, sed connititur usque ad illam quae est affectionis regnantis, in quam demum fertur.

[3] Quod ad bonum quod per ‘Labanem’ significatur, et ad ejus status mutationem attinet, quamdiu illud fuit cum bono quod per ‘Jacobum’ repraesentatur 1 , fuit propius Divino, nam ‘Jacob’ est illud bonum in Naturali, et quia propius Divino, etiam tunc in perfectiore statu veri et boni fuit; at cum separaretur inde, tunc in alium statum quoad verum et quoad bonum venit; status enim mutationes in altera vita in genere nihil aliud sunt quam approximationes ad Divinum et remotiones a Divino; inde nunc patet quid per mutationem status cum separaretur bonum per ‘Labanem’ significatum, intelligitur.

[4] Quod ‘furata Rachel teraphim qui patri suo’ significet mutationem status quoad vera, est quia per teraphim significantur dii ejus, ut patet a sequentibus, dicit enim Laban ad Jacobum, ‘Quare furatus es deos meos?’ vers. 30, et Jacob respondit, ‘Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris’, vers. 32, et ‘dii’ in sensu interno significant vera, quapropter etiam in Verbo ‘Deus’ nominatur eum agitur de vero, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822.

[5] Teraphim erant idola quae adhibebantur cum consulerent seu interrogarent Deum, et quia responsa quae tulerunt, erant illis vera Divina, ideo vera per illos significantur, ut apud Hoscheam,

Diebus multis sedebant filii Israelis, nullus rex, et nullus princeps, et nullum sacrificium, ... nec ephod 2 et teraphim, 3:4;

‘ephod 3 et teraphim’ pro veris Divinis quae tulerunt per responsa; cum enim interrogabant Deum, etiam induebant ephodum, 1 Sam. 23:9-12 apud Zachariam,

Teraphim loquuntur iniquitatem, et divinatores vident mendacium, et somnia vanitatem loquuntur, 10:2;

ubi etiam ‘teraphim’ pro responsis, sed in illo statu pro iniquis: et quia talia ‘per teraphim significabantur’, etiam apud quosdam fuerunt, tametsi prohibiti 4 , ut apud Micham in 5 libro Judicum, Michae erat domus Dei, et fecit ephodum et teraphim, et implevit manum unius de filiis ut esset illi in sacerdotem:... et dixerunt quidam ex Danitis ad fratres suos, Num scitis quod in domibus his sit ephod 2 et teraphim, et sculptile et fusile? Cumque intrassent domum Michae, et sumerent sculptile, ephodum et teraphim, et fusile?... Et bonum fuit cor sacerdotis, et sumpsit ephodum et teraphim, et sculptile:... et persecutus Michah Danis filios, dixit, Deos meos, quos feci, sumpsistis, et sacerdotem, et abivistis, quid mihi amplius? 17:5, 18:14, 18, [20], 24:

tum apud Michal uxorem Davidis, de qua in libro 1 Samuelis, 6

Michal uxor Davidis sumpsit teraphim, et posuit in lecto, ... et obtexit veste: venerunt legati Shaulis, sed ecce teraphim in lecto, 1 Sam. 19:13, 16 7 ; quod tamen idola fuerint quae prohibita, patet ab illis quae dicuntur de iis 1 Sam. 15:23; 2 Reg. 23:24; Ezech. 21:26 [KJV 21].

Footnotes:

1. repraesentatione, in the First Latin Edition

2. The Manuscript has ephodus

3. The Manuscript has ephodus but deletes -us

4. The Manuscript has prohibita

5. The Manuscript inserts de quo.

6. The Manuscript interpolates cum fugit David, .

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.