The Bible

 

Ezechiel 21

Study

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël.

3 Et dices terræ Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.

4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :

5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.

6 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.

7 Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu : quia venit, et tabescet omnis cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ : ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.

8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

9 Fili hominis, propheta, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : loquere : Gladius, gladius exacutus est, et limatus :

10 ut cædat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est : qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.

11 Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu : iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis.

12 Clama, et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant : gladio traditi sunt cum populo meo : idcirco plaude super femur,

13 quia probatus est : et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.

14 Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum : et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum : hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit,

15 et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem.

16 Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus.

17 Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam : ego Dominus locutus sum.

18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

19 Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur ambæ : et manu capiet conjecturam ; in capite viæ civitatis conjiciet.

20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.

21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit.

22 Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones.

23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.

24 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.

25 Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita :

26 hæc dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?

27 Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.

28 Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum : et dices : Mucro, mucro, evagina te ad occidendum : lima te ut interficias et fulgeas :

29 cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita.

30 Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es : in terra nativitatis tuæ judicabo te.

31 Et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.

32 Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terræ ; oblivioni traderis : quia ego Dominus locutus sum.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #759

Study this Passage

  
/ 962  
  

759. "Et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sunt," significat majores et minores ordinis in Hierarchia illa, qui per dominium super sancta aucupant Divinam majestatem et superregiam gloriam, et continue affectant constabilire illas per multiplicationem monasteriorum et possessionum sub illis, et per thesauros, quos absque fine e mundo congregant et cumulant, et sic sibi comparant jucunditates et amoenitates corporeas et naturales ex attributo sibi Dominio caelesti et spirituali. -Per "mercatores Babylonis" non alii possunt intelligi quam majores et minores ordinis in Hierarchia eorum ecclesiastica, quia in vers. 23 hujus capitis dicitur quod sint "magnates terrae;" et per "facultates deliciarum quibus ditati sunt," non alia possunt intelligi, quam dogmata, per quae ut media sibi comparant dominium super animas hominum, et sic etiam super possessiones et opes eorum; quod has congregent absque fine, et illis distendant thesauraria sua, notum est; tum etiam quod negotientur cum sanctis Ecclesiae, ut quod per oblationes et dona data monasteriis et eorum sanctis et simulacris, et per missas, indulgentias et dispensationes varias, vendant salutem, hoc est, Caelum. Quis non videre potest, quod si dominium papale non fractum fuisset tempore Reformationis, corrasissent possessiones et opes omnium regnorum in universa Europa, et tunc quod illi soli domini facti fuissent, et omnes reliqui servi; annon ex saeculis quae praecedunt, quando illis fuit potestas super imperatores et reges, quos, si non obedirent, potuerunt excommunicare et abdicare, praecipua illis opulentia est, et adhuc annui reditus qui immensi, ac thesauraria plena auro, argento et lapidibus pretiosis. Simile dominium barbarum insidet adhuc animis plurium eorum, et unice per timorem jacturae ejus, si ultra limites extenditur, coercetur. Sed cui usui sunt tanti reditus, thesauri et possessiones, nisi ut ex illis delicientur et superbiant, ac ut dominatum suum in aeternum firment. Ex his constare potest, quid hic per "mercatores terrae, qui ex facultatibus deliciarum Babylonis ditati sunt," significatur. Vocantur etiam "mercatores" apud Esajam:

Facti sunt habitatatores Babelis "Sicut stipula, ignis adussit eos, non eripiunt animam suam e manu flammae: tales sunt Mercatores tui a juventute," (47:14-15).

Per "mercari" et "negotiari" in Verbo significatur comparare sibi opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni, et in opposito sensu cognitiones falsi et mali, et per has lucrari mundum, et per illas lucrari Caelum; quare Dominus comparavit Regnum caelorum Negotiatori quaerenti pulchras margaritas, (Matthaeus 13:45-46);

Et homines Ecclesiae servis, quibus data sunt talenta, cum quibus negotiarentur et lucrarentur, (Matthaeus 25:14-20);

Et quibus datae sunt decem Minae, cum quibus similiter negotiarentur et lucrarentur, (Luca 19:12-26).

Et quia per "Tyrum" significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ideo agitur de negotiatione et lucratione ejus in toto capite 27., apud Ezechielem; et dicitur de illa,

"In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi aurum et argentum in thesauris tuis, et per multitudinem sapientiae in negotiatione tua multiplicasti tibi opes, (Ezechiel 28:(4,) 5);

et alibi:

"Devastata est Tyrus, cujus Mercatores principes, et Negotiatores honorati terrae," (Esaias 23:1, 8).

Et Ecclesia perversa apud Judaeos in terra Canaane vocatur "Terra Negotiationis," (Ezechiel 16:3, 29; 21:35 (B.A. 30); 29:14; 1 (tum quoque 17:4; 28:18)).

Footnotes:

1. Vid. Bibl. Hebr. Seb. Schmidii.

  
/ 962