The Bible

 

Ezechiel 13

Study

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël, qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : Audite verbum Domini.

3 Hæc dicit Dominus Deus : Væ prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident !

4 Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant.

5 Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini.

6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem.

7 Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis : Ait Dominus, cum ego non sim locutus ?

8 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.

9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur : et scietis quia ego Dominus Deus.

10 Eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.

11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem.

12 Siquidem ecce cecidit paries : numquid non dicetur vobis : Ubi est litura quam linistis ?

13 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.

14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum ejus : et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.

15 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento : dicamque vobis : Non est paries, et non sunt qui liniunt eum :

16 prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.

17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quæ prophetant de corde suo : et vaticinare super eas,

18 et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !

19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.

20 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes : et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.

21 Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum : et scietis quia ego Dominus.

22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi : et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :

23 propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra : et scietis quia ego Dominus.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #689

Study this Passage

  
/ 853  
  

689. Quod praeparata sit via per Baptisma Johannis, erat causa, quia per illud, ut supra ostensum est, introducti sunt in Ecclesiam futuram Domini, et in Coelo inserti sunt illis ibi, qui exspectaverunt et desideraverunt Messiam, et sic custoditi ab Angelis, ne Diaboli ab Inferno erumperent, et perderent illos; quare dicitur apud Malachiam, Quis sustinebit diem adventus 1 Ipsius, et ne Jehovah veniat, et percutiat terram anathemate, Malachiam 3:2, 23. 2 Similiter apud Esaiam, "Ecce dies Jehovae venit crudelis, et indignationis et excandescentiae et irae: commovebo Coelum, et trepidabit terra e loco suo, in die excandescentiae irae Ipsius," Esaias 13:6, 9, 13, 22; 22:5, 12. 3 Item apud Jeremiam, Ille dies vocatur dies vastationis, ultionis et exitii, Jeremias 4:9; 7:32; 46:10, 21; 47:4; 49:8, 26. Apud Ezechielem, Dies irae, nubis et caliginis, 13:5; 30:2-3, 9; 34:11-12; 38:14, 16, 18-19. Pariter apud Amosum 5:13, 18, 20; 8:3, 9, 13. Apud Joelem, Magnus dies Jehovae, et terribilis, et quis sustinebit illum, 2:1-2, 11; 3:2, 4. 4 Et apud Zephaniam, 5 "In die illo erit vox clamoris, propinquus dies Jehovae magnus, dies excandescentiae dies hic, dies angustiae et coarctationis, dies vastationis et devastationis; in die excandescentiae Jehovae comedetur tota terra, et consummationem faciet cum omnibus habitatoribus terrae," 1:7-18; praeter aliis in locis:

[2] ex quibus patet, quod nisi praeparata esset via Jehovae descendenti in Mundum per Baptisma, cujus effectus in Coelo fuit, ut occluderentur Inferna, et custodirentur Judaei a totali interitu[, omnes ibi anathemate percussi fuissent, et periissent]: 6 dicit etiam Jehovah ad Mosen, "Momento uno, si ascenderem in medio tui, consumerem 7 Populum," Exodus 33:5. Quod ita sit, patet clare a verbis Johannis ad turbas exeuntes ut baptizarentur ab illo, "Progenies viperarum quisnam monstravit vobis effugere a futura ira," Matthaeus 3:7, Luca 3:7. Quod Johannes etiam docuerit Christum et Ipsius adventum, cum baptizabat, videatur Luca 3:16, Johannes 1:25-26, 31-33; 3:26, seq. 8 Ex his patet, quomodo Johannes praeparavit viam.

Footnotes:

1. Prima editio: aduentus.
2. Sic Schmidt, sed Biblia Hebraica 3:2, 24 et Biblia Anglica 4:2, 6. Prima editio: Cap. 3:24.

3. Prima editio: 5, 11.
4. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 2:29, 31 apud Biblia Anglica.

5. Prima editio: Sachariam.
6. Sic 688 supra ad finem, cf. Apocalypsi Explicata 724:7-8.

7. Prima editio: consummerem.
8. Prima editio: 3:26.

  
/ 853