The Bible

 

Ezechiel 11

Study

   

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos.

12 Et scietis quia ego Dominus, quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #832

Study this Passage

  
/ 962  
  

832. (Vers. 18.) "Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium Super illis et carnes (omnium) liberorum et servorum, et parvorum et magnorum," significat appropriationem bonorum a Domino per vera Verbi et doctrinae inde, in omni sensu, gradu et genere. - Nunc supra (831) actum est de conjunctione cum Domino per Verbum; hic de appropriatione bonorum ab Ipso per vera Verbi: per "comedere" significatur appropriatio (89); per "carnes" quas comederent, significantur bona Verbi et inde Ecclesiae: ac per "reges, chiliarchos, fortes, equos, sedentes super illis, liberos et servos, minores et majores" significantur vera in omni sensu, gradu et genere; per "reges" significantur qui in veris Ecclesiae ex Verbo sunt, et abstracte vera Ecclesiae ex Verbo (20, 483); per "chiliarchos" significantur qui in cognitionibus boni et veri sunt, et abstracte cognitiones illae (337); per "fortes" significantur qui in eruditione ex doctrina e Verbo sunt, et abstracte eruditio inde (337); per "equos" significatur intellectus Verbi, et per "insidentes super equis" significantur qui in sapientia ex intellectu Verbi sunt, et abstracte sapientia inde (298, 820); per "liberos et servos" significantur qui ex se sciunt et qui ex aliis (337, 604); per "parvos et magnos" significantur qui in minori et majori gradu (527, 810). Ex his patet, quod per "comederent carnes illorum" significetur appropriatio bonorum a Domino per vera Verbi et doctrinae inde in omni sensu, gradu et genere. Sciendum est quod non aliquod bonum spirituale sit ulli homini a Domino quam per vera ex Verbo: vera enim Verbi sunt in luce Caeli, et bona sunt in calore illius lucis; quare nisi intellectus sit in luce Caeli per Verbum, non potest voluntas venire in calorem Caeli. Amor et charitas non potest formari quam per vera ex Verbo; non potest homo reformari quam per vera inde. Ipsa Ecclesia apud hominem formatur per illa, sed non per vera illa in solo intellectu, sed per vitam secundum illa; ita intrant vera in voluntatem, et fiunt bona; vertitur sic facies veri in faciem boni: quod enim est voluntatis et sic amoris, hoc vocatur bonum; et omne quod voluntatis seu amoris est, id etiam vitae hominis est. Ex his videri potest, quod appropriatio boni per vera in omni sensu, gradu et genere, per Verbum a Domino, hic per "comedere carnes" illorum qui nominantur, intelligatur. Quis non potest videre quod non carnes per "carnes" hic intelligantur; quis potest tam insanus esse, ut credat quod Dominus vocet et convocet omnes ad magnam Caenam, ut det illis comedere carnes regum, chiliarchorum, fortium, equorum, insidentium illis, liberorum et servorum, parvorum et magnorum; quis non videre potest, quod in his Sensus spiritualis sit, et quod absque illo Sensu nemo sciat quid haec significant; quis sustinet negare quin Verbum in sinu spirituale sit; annon id plus quam materiale foret, si illa secundum Sensum literae, et non secundum Sensum spiritualem, intelligerentur. Similia illis sunt haec apud Ezechielem:

"Sic dixit Dominus Jehovih, Dic avi omnis alae, et omni bestiae agri, Congregamini et venite; congregate vos a circuitu super sacrificium Meum magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem: carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem de sacrificio Meo quod sacrifico vobis; satiabimini super mensa Mea Equo et Curru et omni Viro belli: sic dabo gloriam Meam inter gentes," (39:17-21); 1

per "carnem" hic similiter significatur bonum Ecclesiae a Domino per Verbum, et per "sanguinem" verum Ecclesiae: quis non videt quod non sanguis daretur ad bibendum usque ad ebrietatem, et quod (non) satiarentur super Mensa Domini Jehovih equo, curru, forti et omni viro belli. Cum itaque per "carnem" significatur bonum Ecclesiae, et per "sanguinem" verum Ecclesiae, patet manifeste quod per "Carnem et Sanguinem" Domini, in Sacra Caena, significetur Divinum Bonum et Divinum Verum a Domino; simile quod per "Panem et Vinum" (de quibus, Johannes 6:51-58). "Caro" significat bonum etiam multis aliis in locis in Verbo, ut in his:

"Removebo cor lapidis a Carne eorum, et dabo illis cor Carnis," (Ezechiel 11:19; 36:26);

"Desiderat te Caro mea in terra siccitatis," (Psalm. 63:2 (B.A. 1));

"Cor meum et Caro mea jubilant erga Deum vivum," (Psalm. 84:3 2 (B.A. 2));

"Caro mea habitabit confidenter," (Psalm. 16:9);

"Cum videris nudum et obtexeris eum, et a Carne tua non absconderis te," (Esaias 58:7).

Footnotes:

1. xxxix. pro "xxix."

2. lxxxiv. pro "lxxxiii."

  
/ 962