The Bible

 

Ezechiel 11

Study

   

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos.

12 Et scietis quia ego Dominus, quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #926

Study this Passage

  
/ 1232  
  

926. [Vers. 1.] "Et vidi aliud signum in caelo." - Quod significet revelationem a Domino de statu ecclesiae proxime ante ultimum judicium, constat ex significatione "signi", quod sit revelatio, et ex significatione "caeli", quod sit Dominus (de qua sequitur).

Quod "signum" significet revelationem, est quia per "signum" intelliguntur illa quae Johanni visa sunt, et quae in sequentibus memorantur; et illa quae ei visa sunt, involvunt arcana de statu ecclesiae proxime ante ultimum judicium: in genere enim quicquid apparet in caelo, apparet prorsus sicut tale quod in mundo nostro materiali ex triplici ejus regno existit; et ea coram oculis angelorum apparent prorsus sicut talia quae sunt ex illis regnis coram oculis hominum in mundo. Apparent ibi aurum, argentum, cuprum, stannum, plumbum, lapides pretiosi et non pretiosi, humus, terrae, montes, colles, valles, aquae, fontes, et reliqua quae sunt regni mineralis: apparent paradisi, horti, silvae, arbores fructiferae omnis generis, vireta, messes; campi, floribus, herbis et graminibus omnis generis referti; tum quae ex illis, ut olea, vina, sicerae, et reliqua quae sunt regni vegetabilis: apparent animalia terrae, volatilia caeli, pisces maris, reptilia, et illa ex omni genere, et in similitudine cum illis quae in nostra tellure, tali ut distingui non possint; ego illa vidi, nec potui distinguere.

[2] Sed usque differentia est haec, quod illa quae in caelo apparent, ex origine spirituali sint; at ea quae in nostro mundo apparent, ex origine materiali sint; et quae ex origine spirituali sunt, ea afficiunt sensus angelorum, quia spirituales sunt, aeque ac ea quae ex origine materiali sunt afficiunt sensus hominum, quia materiales sunt; sunt enim spiritualia homogenea cum illis qui spirituales sunt, et materialia homogenea cum illis qui materiales sunt. Dicitur quod sint ex origine spirituali, quia existunt a Divino quod procedit a Domino ut Sole, et Divinum procedens a Domino ut Sole est spirituale; Sol enim ibi non est ignis, sed est Divinus Amor, apparens coram oculis angelorum sicut sol mundi coram oculis hominum; et quicquid procedit ex Divino Amore est Divinum, et est spirituale: quod procedit, in communi apparet sicut lux, et sentitur sicut calor; sed usque lux illa est spiritualis, et quoque calor; nam lux illa est Divina Sapientia, et vocatur Divinum Verum; et calor ille est Divinus Amor, et vocatur Divinum Bonum; quare lux illa interius illustrat intellectum angelorum, et calor ille interius implet voluntatem angelorum bono amoris. Ex hac origine sunt omnia quae in caelis existunt, et apparent in formis similibus illis quae in nostro mundo ex triplici ejus regno sunt, ut supra dictum est. Quod in talibus formis appareant est ex ordine creationis, qui est quod illa quae sunt sapientiae et quae sunt amoris apud angelos, dum in sphaeram inferiorem, in qua sunt angeli quoad sua corpora, et quoad horum sensationes, descendunt, sistantur in talibus formis et typis: haec sunt correspondentiae.

[3] Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per "signum", quod Johannes dicit se vidisse; similiter per "signum", Revelation 12:1, 3; quod nempe sit revelatio per talia quae in caelo ex origine Divina spirituali existunt, et inde in se arcana Divina continent; hic arcana de statu ecclesiae proxime ante ultimum judicium: visi enim sunt "septem angeli cum septem phialis aureis, induti lino mundo et splendido, et cincti circa pectora zonis aureis"; visum etiam est "mare vitreum mixtum igne"; ac visi sunt "qui victoriam habuerunt de bestia, habentes citharas"; ac visum est "templum tabernaculi testimonii"; et audita sunt "cantica", quibus glorificaverunt Dominum; haec omnia vocantur "signum quod vidit", ex causa quia significabant: sed illa quae significant, non videri possunt nisi ex correspondentiis; et quia arcana Divina insunt, non videri possunt nisi Dominus revelet.

[4] Dicitur "signum e caelo", per quod intelligitur revelatio a Domino. Quod a Domino, est quia caelum est Dominus: sunt quidem angeli ex quibus caelum; sed usque non angeli sunt caelum, sed Dominus; est enim Divinum procedens a Domino, quod vocatur Divinum Bonum et Divinum Verum, ex quibus est omnis amoret omnis sapientia angelis; ex amore et ex sapientia angeli sunt angeli, ac amor et sapientia sunt illis a Domino; et quia sunt a Domino, sunt Domini, proinde sunt Dominus apud illos; quod etiam constat ex Domini verbis ad discipulos,

Quod illi in Domino sint, et Ipse in illis (Johannes 14:20);

et quod mansionem habeat in Verbo a Se apud illos (vers. 22-24).

Cum itaque caelum est ex angelis, et angeli sunt angeli a Domino, sequitur quod caelum sit Dominus.

  
/ 1232