The Bible

 

Ezechiel 10

Study

   

1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.

5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

6 Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.

7 Et extendit cherub manum de medio cherubim, ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis, qui accipiens egressus est.

8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.

9 Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :

10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.

11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.

12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub : et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.

15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.

17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.

18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.

20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21 Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #945

Study this Passage

  
/ 962  
  

945. (Vers. 8.) "Et ego Johannes videns haec et audiens; at cum audivi et vidi, procidi adorare ante pedes Angeli, qui monstrabat mihi haec," significat quod Johannes opinatus sit quod Angelus qui a Domino missus est ad illum, ut in statu spiritus teneretur, esset Deus Qui revelavit illa, cum tamen non ita erat; Angelus enim solum monstrabat quod Dominus manifestavit. - Quod Johannes opinatus sit quod Angelus qui ad illum missus et, foret Ipse Deus, patet; nam dicitur, quod prociderit adorare ad pedes ejus; quod autem non ita esset, patet a versu sequente, ubi Angelus dicit quod conservus illius esset, "Deum adora;" quod Angelus ille a Domino ad illum missus fuerit, patet a vers. 16, ubi haec, "Ego Jesus misi Angelum Meum testari vobis haec in Ecclesiis." Sed arcanum quod in his latet, est hoc: Angelus a Domino ad Johannem missus est, ut teneretur in statu spiritus, et in illo statu monstraret illi quae vidit; nam quicquid Johannes vidit non oculis corporis vidit, sed oculis spiritus, ut constare potest a locis ubi dicit se fuisse "in spiritu" et "in visione," (1:10; 9:17; 17:3; 21:10); ita ubivis ubi dicit se "vidisse;" et in illum statum non potest aliquis venire, et in illo teneri, nisi per Angelos qui prope adjunguntur homini, qui statum suum spiritualem indunt interioribus mentis ejus; sic enim homo elevatur in lucem Caeli, et in illa videt quae in Caelo sunt, et non quae in Mundo. In simili statu fuerunt quandoque Ezechiel, Sacharias, Daniel, et alii Prophetae: non autem cum locuti sunt Verbum; tunc non in spiritu sed in corpore erant, et ab Ipso Jehovah, hoc est, Domino, audiverunt verba quae scripserunt. Illi bini status Prophetarum probe distinguendi sunt; ipsi Prophetae etiam probe distinguunt, nam dicunt ubivis cum a Jehovah scripserunt Verbum, quod Jehovah locutus sit cum illis et ad illos; et saepissime, "Dixit Jehovah," "Dictum Jehovae:" at cum in altero statu fuerunt, dicunt quod "in spiritu" fuerint aut "in visione," ut constare potest ex his: Dixit Ezechiel,

"Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in Visione Dei; ita ascendit super me visio, quam vidi," ((Ezech.) 11:1, 24);

Dicit quod sustulerit illum Spiritus, et audiverit post se terrae motum, et alia, (3:12, 14);

Tum, quod sustulerit eum Spiritus inter Terram et Caelum, et abduxerit in Hierosolymam in Visionibus Dei, et viderit abominationes, (8:3, seq.);

quare similiter in visione Dei seu spiritu,

Vidit quatuor Animalia, quae erant Cherubi, (1 et 10);

Tum novum Templum et novam Terram, et Angelum metientem illa (de quibus, cap. 40-48);

quod tunc fuerit "in visionibus Dei," dicit 40:2; et quod sustulerit illum Spiritus, 43:5. Simile factum est cum Sacharia,

In quo tunc Angelus fuit, cum vidit Virum equitantem inter myrtos, (Sacharias 1:8, seq.);

Cum vidit quatuor Cornua, et dein Virum in cujus manu funiculus mensurae, (2:1, 5, seq. (B.A. 1:18; 2:10)).

Cum vidit Joschuam Sacerdotem magnum, (3:1, seq.);

Cum vidit Candelabrum et duas Oleas, (4:1, seq.);

Cum vidit Volumen volans et Epham, (5:1, 6);

Et cum vidit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, et Equos, (6:1, seq.).

In simili statu fuit Daniel,

Cum vidit quatuor Bestias ascendentes e mari, (7:1, 1 seq.);

Et cum vidit pugnas Arietis et Hirci, (Daniel 8:1, seq.);

quod viderit illa "in visionibus," legitur 7:1-2, 7, 13; 8:2; 10:1, 7-8; Et quod Angelus Gabriel ei visus sit in Visione, et locutus cum illo, (9:21).

Simile factum est cum Johanne, cum vidit illa quae descripsit; ut cum vidit Filium Hominis in medio septem Candelabrorum; Tabernaculum, Templum, Arcam, Altare in Caelo; Draconem et ejus pugnam cum Michaele, Bestias, Mulierem sedentem super Bestia Coccinea; Novum Caelum et Novam Terram, ac Sanctam Hierosolymam cum ejus Muro, Portis et Fundamentis, et plura. Haec a Domino revelata sunt, sed per Angelum monstrata.

Footnotes:

1. vii. pro "vi."

  
/ 962