The Bible

 

Ezechiel 10

Study

   

1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.

5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

6 Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.

7 Et extendit cherub manum de medio cherubim, ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis, qui accipiens egressus est.

8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.

9 Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :

10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.

11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.

12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub : et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.

15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.

17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.

18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.

20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21 Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #322

Study this Passage

  
/ 962  
  

322. "Et data illis potestas interficiendi super quartam partem terrae," significat destructionem omnis boni Ecclesiae. - Quoniam per "Mortem" intelligitur exstinctio vitae spiritu alis hominis, et per "Infernum" damnatio, sequitur quod per "interficere" hic intelligatur destruere vitam animae hominis; vita animae est vita spiritualis: per "quartam partem terrae" significatur omne bonum Ecclesiae; "terra" est Ecclesia (285). Quod "quarta pars" sit omne bonum, non potest sciri ab aliquo, nisi sciat quid numeri in Verbo significant; numeri "2" et "4" in Verbo dicuntur de bonis, et significant illa, ac numeri "3" et "6" dicuntur de veris, et significant illa; inde "quarta pars," seu simpliciter "quartum," significat omne bonum, et "tertia pars," seu simpliciter "tertium," significat omne verum; quare per "interficere quartam partem terrae" hic significatur destruere omne bonum Ecclesiae: quod non "sedenti super Equo pallido daretur potestas interficiendi quartam partem terrae habitabilis," patet. Praeterea "quatuor" in Verbo significant conjunctionem boni et veri. Quod haec et illa per "quatuor" significentur, quidem ex Verbo confirmari potest, ut ex Quatuor Animalibus seu Cherubis, (Ezechiel 1; 3; 1 10; Apocalypsis 4); 2

Per Quatuor Currus inter duos montes aeris, (Sacharias 6); 3

Per Quatuor Cornua, (Sacharias 2 (B.A. 1:18));

Perque Quatuor Cornua Altaris, (Exodus 27:1-8; 4 Apocalypsis 9:13);

Per "Quatuor Angelos stantes super Quatuor angulis terrae, tenentes Quatuor Ventos terrae," (Apocalypsis 7:1; Matthaeus 24:31); 5

Tum per "visitare iniquitatem super tertianos et quartanos," (Numeri 14:18);

Et alibi per "generationem tertiam et quartam;"

per haec et plura in Verbo, inquam, confirmari potest, quod "quatuor" dicantur de bonis, ac significent illa, et quoque conjunctionem boni et veri; sed quia id absque prolixa explicatione illorum locorum non patet, satis est indicare, quod non aliud per "quatuor" et per "quartam partem" in Caelo intelligatur.

Footnotes:

1. iii. pro "vii."

2. iv. pro "v."

3. vi. pro "vi., 2"

4. 1-8 pro "1 ad 9"

5. xxiv. pro "xxv."

  
/ 962