The Bible

 

Ezechiel 10

Study

   

1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.

5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

6 Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.

7 Et extendit cherub manum de medio cherubim, ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis, qui accipiens egressus est.

8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.

9 Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :

10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.

11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.

12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub : et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.

15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.

17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.

18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.

20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21 Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #630

Study this Passage

  
/ 1232  
  

630. [Vers 2.] "Et atrium, quod extra templum, rejice foras, et ne illud metiaris." - Quod significet quod externum Verbi, et inde ecclesiae et cultus, non explorandum sit, constat ex significatione "atrii", quod sit externum Verbi, et inde ecclesiae et cultus: quod "atrium" haec significet, est quia "templum" significat caelum et ecclesiam quoad Divinum Verum, prout in superiori articulo dictum est; inde "atrium", quod "extra templum" seu ante facies templi, significat primum seu ultimum caelum. Nam "templum" in se spectatum significat caelos Superiores; nempe, "adytum", ubi arca foederis, significabat intimum seu tertium caelum, "templum extra adytum" significabat caelum medium seu secundum, inde "atrium" significabat caelum ultimum seu primum; et quod significat caelum, hoc quoque significat ecclesiam, nam ecclesia est caelum Domini in terris; et quod significat ecclesiam, hoc quoque significat Verbum, et quoque cultum, nam Verbum est Divinum Verum ex quo caelum et ecclesia, et cultus est secundum Divinum Verum quod est Verbum: inde est quod "atrium" significet externum seu ultimum caeli et ecclesiae, et quoque externum seu ultimum Verbi et cultus.

[2] Verbum et cultus sunt prorsus sicut est caelum et ecclesia; nam in Verbo sunt tres distincti sensus sicut sunt tres caeli: sensus intimus, qui vocatur sensus caelestis, est pro caelo intimo seu tertio; sensus medius, qui vocatur sensus spiritualis, est pro caelo medio seu secundo; et sensus ultimus, qui vocatur sensus caelestis et spiritualis naturalis, est pro caelo ultimo seu primo: hi tres sensus, praeter naturalem qui pro mundo, 1 sunt in Verbo et in singulis ejus; et quia tres caeli Verbum habent, et quodlibet caelum in suo sensu Verbi est, et inde est eorum caelum et quoque cultus, inde sequitur quod id quod significat caelum etiam significet Verbum et cultum: ex eo nunc est quod "atrium" significet externum Verbi, et inde externum ecclesiae et cultus.

[3] Praeterea sciendum est quod templo duo atria fuerint, unum extra templum, et alterum intra templum; et per "atrium extra templum" significatur ipse introitus in caelum et in ecclesiam, in quo sunt illi qui in caelum introducuntur; et per "atrium intra templum" repraesentabatur caelum ultimum: simile est cum ecclesia, ut et cum Verbo et cum cultu; nam per "atrium extra templum" significatur externum Verbi, hoc est, Verbum quale est in sensu naturali, qui pro mundo, per quem sensum introducitur homo in sensum ejus spiritualem in quo sunt angeli caeli. Quid autem proprie per utrumque "atrium", interius et exterius, significatur, dicetur in sequentibus: et cur hic dicitur quod "atrium extra templum rejiciendum foras sit, et non metiendum", dicetur in articulo sequenti, ubi explicatur quid significatur per quod "id datum sit gentibus."

[4] Ex his nunc aliquantum videri potest quid per "atrium" et per "atria" in Verbo significatur in sequentibus locis:

- Apud Mosen

"Facies atrium Habitaculi ad angulum meridiei versus austrum, tapetes pro atrio", .... columnas viginti, bases viginti, uncos columnarum et fascias ex argento, portam atrii cum velo, longitudo ejus centum cubitorum a meridie in septentrionem, et latitudo ejus quinquaginta ab oriente in occidentem (Exodus 27:9-18):

hoc atrium erat atrium Tentorii conventus, per quod similiter repraesentabatur et significabatur caelum ultimum seu primum: nam per Tentorium conventus repraesentabatur caelum; per intimum ejus, ubi arca supra qua propitiatorium, repraesentabatur caelum intimum seu tertium; perque Legem in arca Ipse Dominus quoad Divinum Verum seu Verbum; et per Tentorium extra velum, ubi mensa pro panibus, altare suffitus, et candelabrum, repraesentabatur caelum medium seu secundum; ac per atrium repraesentabatur caelum ultimum seu primum. (Quod tres caeli per Tentorium illud repraesentati fuerint, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3478, 9457, 9481, 9485; quid autem in specie per atrium, et per omnia ejus, n. 9741-9775.)

[5] Quia atrium repraesentabat caelum ultimum, et inde quoque externum ecclesiae, Verbi, et cultus, ideo

Residua ex minchis et ex sacrificiis peccati ab Aharone et filiis ejus in atrio comedebantur (Levit. 691916, 26], 26 2 ):

per "comedere in atrio" illa sanctificata significabatur appropriare sibi bona ecclesiae quae significabantur per "minchas" et per "sacrificia" illa; et appropriatio sanctorum omnis fit per ultima, nam nisi per ultima non appropriari interiora sancta possunt.

[6] De atriis autem Templi ita memoratur in Libro Primo Regum,

Salomo feci: "atrium ante facies Templi domus; .... et deinde aedificavit atrium interius, tres ordines caesorum lapidum, ac ordo caesae cedri" (6:3, 36):

per Templum similiter repraesentabatur caelum et ecclesia; per adytum, ubi arca, repraesentabatur caelum intimum seu tertium, tum ecclesia apud illos qui in intimis sunt, quae ecclesia vocatur ecclesia caelestis; per templum extra illud repraesentabatur caelum medium seu secundum, tum ecclesia apud illos qui in medio sunt, quae ecclesia vocatur ecclesia interna spiritualis; per atrium interius repraesentabatur caelum ultimum seu primum, tum ecclesia apud illos qui in ultimis sunt, quae ecclesia vocatur ecclesia interna naturalis; per atrium exterius autem repraesentabatur introitus in caelum:

[7] et quia per "Templum" in supremo sensu significatur Dominus quoad Divinum Humanum, tum quoad Divinum Verum, inde etiam per "templum" significatur Divinum Verum procedens a Domino, proinde Verbum, nam hoc est Divinum Verum in ecclesia. Quod Divinum Humanum Domini per "Templum" significetur, constat ex Domini verbis, ubi dicit,

"Solvite Templum hoc, in tribus autem diebus exsuscitabo illud; et Ipse loquebatur de Templo corporis sui" (Johannes 2:18-23).

Quod per "templum" significetur ecclesia, constat ex his Domini verbis,

Quod "non reliquetur lapis super lapide" de templo "qui non dissolvetur" (Matthaeus 24:1, 2; Luca 21:5-7):

per quae verba intelligitur quod omne Divinum Verum, proinde omne ecclesiae, periturum sit; agitur enim ibi de fine ecclesiae qui vocatur consummatio saeculi.

[8] Quod bina atria, interius et exterius, aedificata fuerint, ac ibi cubicula, porticus seu ambulacra, ac plura, constare potest a descriptione eorum apud Ezechielem,

Angelus "deduxit me ad atrium exterius, ubi ecce cubicula et pavimentum factum atrio circum circa, triginta cubicula super pavimento"; quae mensus quoad longitudinem et latitudinem, et quoque mensus est thalamos, porticus, portam, singula quoad longitudinem et latitudinem (40:17-22, 31, 34, seq.; cap. 42:1-14);

et de atrio interiori, apud eundem,

Mensus atrium interius, ejus portas versus septentrionem, orientem et meridiem, porticus, gradus cum ascensibus, thalamos, cubicula cantorum, superliminaria (40:23-31, 44, seq.);

et apud Jeremiam,

"In cubiculo 3 Gemariae... scribae, in atrio superiori ad ostium portae domus novae" (36:10).

Apud Prophetam Ezechielem, a cap. 40 ad 48, agitur de "nova urbe", de "novo templo", et de "nova terra", per quae significatur nova ecclesia quae a Domino instauranda erat; et per "cubicula", "thalamos", "porticus", et reliqua, significantur talia quae ecclesiae, ejus doctrinae et cultus sunt; et per "dimensiones" eorum significatur quale corum (ut in superiori articulo dictum et ostensum est): quid autem per singula significatur, non hujus loci est exponere; solum quod "atria" significent externa caeli et ecclesiae, et inde externa Verbi et cultus. Quod externa illorum significentur per "atria", constare potest ex eo solo, quod "templum" in genere significet caelum et ecclesiam; quare tres divisiones templi, nempe "atria", ipsum "templum", et "adytum", significant tres caelos secundum gradus eorum. (Quales tres Caeli quoad Gradus eorum sunt, videatur in opere De Caelo et Inferno 29-40.)

[9] Quod caelum et ecclesia per "templum" et "atria" significetur, plenius constare potest ex his apud Ezechielem,

"Sustulit me spiritus, et introduxit me in atrium" templi "interius, cum ecce implevit gloria Jehovae domum; et audivi loquentem ad me e domo", .... dicentem, "Fili hominis, locus throni mei, et locus volarum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israelis in aeternum" (43:4-7):

quod per "atria" haec significetur caelum ultimum seu ecclesiae externum, constare potest ex eo, quod dicatur quod "introductus sit in atrium, et inde viderit domum impletam gloria Jehovae"; per "gloriam Jehovae" significatur Divinum Verum, quod facit caelum et ecclesiam: et dein quod domus illa esset "locus throni Jehovae, et locus volarum pedum Ipsius, ubi habitabit in medio filiorum Israelis in aeternum"; quod per "thronum Jehovae" intelligatur caelum, videatur supra (n. 253, 297, 343, 460, 462, 477, 482); et quod per "locum volarum pedum Jehovae" intelligatur ecclesia, etiam supra (n. 606); per "filios Israelis" intelliguntur omnes qui ab ecclesia Domini; proinde "habitare apud illos in aeternum" significat praesentiam Domini perpetuam apud illos.

[10] Apud eundem,

"Sustulit se gloria Jehovae desuper cherubo super limen domus, et impleta est domus nube, ".... "et nubes implebat atrium interius, ".... "et atrium plenum erat splendore gloriae Jehovae; et vox alarum cheruborum audita est usque ad atrium exterius" (10:4, 3, 5):

per "cherubos" visos Prophetae repraesentatus est Dominus quoad providentiam et tutelam ut non adeatur nisi quam per bonum amoris; consequenter per "cherubos" significati sunt caeli superiores, in specie caelum intimum, nam ibi est tutela (videatur supra, n. 277, 313, 322, 362, 370, 462); quare per "domum", quae impleta est nube, significatur caelum et ecclesia; per "atrium interius", quod nubes etiam implebat, significatur caelum ultimum; et per "atrium exterius", quousque vox alarum cheruborum audita est, significatur introitus in caelum, qui in specie est in mundo naturali, et postea in mundo spirituum; nam per ecclesiam in mundo, et dein per mundum spirituum, intrat homo in caelum; (quid mundus spirituum, videatur in opere De Caelo et Inferno 421-431, seq.;) per "nubem" autem et per "splendorem gloriae Jehovae" significatur Divinum Verum procedens a Domino.

[11] Ex his nunc constare potest quid per "atria" significatur in sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Beatus quem eligis, et appropinquare facis, inhabitabit atria tua; saturabimur bono domus tuae, sancto templi tui" (Psalmuss 65:5 [B.A. 4]):

per haec significatur quod qui in charitate seu in affectione spirituali sunt, victuri sint in caelo, ac ibi in intelligentia et sapientia ex Divino Vero et Divino Bono: per "electum", seu per "quem eligis", significantur illi qui in amore erga proximum seu in charitate sunt: per "appropinquare facis" significatur affectio seu amor spiritualis; nam quantum homo in illo amore seu in illa affectione est, tantum est apud Dominum; quisque enim appropinquat secundum illum amorem: per "inhabitare atria" significatur vivere in caelo; per "inhabitare" vivere, et per "atria" caelum: per "saturari bono domus" significatur ex Divino Bono esse in sapientia; ac per "saturari sancto templi" significatur ex Divino Vero esse in intelligentia, et ex utroque frui gaudio caelesti; "domus Dei" significat caelum et ecclesiam quoad Divinum Bonum, ac "templum" caelum et ecclesiam quoad Divinum Verum; "sanctum" praedicatur de bono spirituali, quod est verum.

[12] Apud eundem,

"Bonus dies in atriis tuis prae millibus; elegi ad januam stare in domo Dei mei" (Psalmuss 84:11 [B.A. 10]):

per "atria" ibi significatur caelum primum seu ultimum, per quod fit introitus in caelos superiores; quare additur, "Elegi ad januam stare in domo Dei mei."

Apud eundem,

"Date Jehovae gloriam nominis Ipsius, ferte munus, et venite in atria Ipsius" (Psalmuss 96:8);

apud eundem,

"Laudate nomen Jehovae, laudate servi Jehovae, qui stantes in domo Jehovae, in atriis domus Dei nostri" (Psalmuss 135:1, 2);

apud eundem,

"Quam amabilia habitacula tua, Jehovah Zebaoth; desideravit, immo consumpta est, anima mea erga atria Jehovae" (Psalmuss 84:2, 3 [B.A. 50:2]);

apud eundem,

"Intrate portas Ipsius in confessione, atria Ipsius in laude, confitemini Ipsi, benedicite nomini Ipsius" (Psalmuss 100:4);

apud eundem,

"Vota mea Jehovae solvam, coram..omni populo Ipsius; in atriis domus Jehovae, in medio tui, Hierosolyma" (Ps. 116:14, 18, 19 4 );

apud eundem,

"Justus sicut palma florebit, sicut cedrus in Libano crescet; plantati in domo Jehovae, in atriis Dei nostri germinabunt" (Psalmuss 92:13, 14 [B.A. 12, 13]):

quod per "atria" in illis locis intelligatur caelum, in specie caelum ultimum et ecclesia, constare potest absque explicatione.

[13] Similiter in sequentibus locis :

- Apud Esais,

"Colligent" frumentum et mustum, "comedent et laudabunt Jehovam; et qui congregaturi illud bibent in atriis sanctitatis meae" (62:9):

per "Colligent frumentum et mustum" significatur instructio in bonis et veris doctrinae et ecclesiae; per "Comedent et laudabunt Jehovam" significatur appropriatio et cultus Domini; per "Qui congregaturi illud bibent in atriis sanctitatis meae" significatur fruitio Divini Veri, et inde felicitatis in caelis.

[14] Apud Joelem,

"Inter atrium et altare fleant sacerdotes, ministri Jehovae, et dicant, Parce, Jehovah, populo tuo" ( 5 2:17):

per "flere inter atrium et altare" significatur lamentatio super vastatione Divini Veri et Divini Boni in ecclesia; per "atrium" enim simile significatur quod per "templum", nempe ecclesia quoad Divinum Verum, et per "altare" ecclesia quoad Divinum Bonum; inde per "inter atrium et altare" significatur conjugium veri et boni, quod facit caelum et ecclesiam; ac per "flere" significatur lamentatio super ejus vastatione. Per "atria" significantur ultima caeli, tum externa ecclesiae, Verbi et cultus, etiam alibi in Verbo (ut Esaias 1:12; Sacharia 3:7).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232