The Bible

 

Ezechiel 1

Study

1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.

2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachim,

3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, sicut flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.

4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :

5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.

6 Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni.

7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillæ quasi aspectus æris candentis.

8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.

9 Junctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.

10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor.

11 Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper : duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum.

12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.

13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.

14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.

15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.

16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ.

17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.

18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.

19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.

20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitæ erat in rotis.

21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis.

22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.

23 Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.

24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennæ eorum.

25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.

26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.

27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,

28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8813

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8813. ‘Et fuit voces et fulgura’: quod significet statum Divinum in quo revelatio, constat ex significatione ‘vocum’, quae sunt sonitus tonitruum, quod sint vera Divina, et ex significatione ‘fulgurum’ quod sit rutilatio ac splendor qui veris illis, nam vera Divina ex 1 flammeo lucis, quod ex sole caeli, splendent ac rutilant; inde est quod per ‘voces et fulgura’ significetur status Divinus in quo revelatio; status Divinus per quod talia e caelo descendant, et revelatio per quod ‘voces et 2 fulgura’ sint vera Divina; quod per ‘voces’ quae fulminum e caelo significentur vera Divina, videatur n. 7573, et quod ‘fulgura’ sint splendores inde qui perstringunt visum internum hominis, ac 3 illuminant illos qui in vero 4 ex bono sunt, ac percellunt illos qui in falso ex malo, constat ex locis in Verbo ubi ‘fulgura’ nominantur, ut apud Davidem,

Stillarunt aquas nubes, vocem ediderunt aetheres, et tela Tua iverunt, vox tonitrui Tui in 5 orbem, illustrarunt fulgura 6 orbem, commota est et contremuit terra, Ps. 77:18, 19 [KJV Ps. 77:17, 18];

ibi ‘vox tonitrui’ pro vero Divino, n. 7573, ‘fulgura’ pro splendore ejus, et ‘orbis’ pro Ecclesia; inde ‘illustrarunt fulgura orbem’ pro illustratione Ecclesiae a vero Divino: similiter apud eundem,

[2] 7 Illustrabunt fulgura Ipsius orbem, videbit et timebit terra, montes sicut cera liquefient coram Jehovah, Ps. 97:4, 5:

apud eundem,

Quod vult Jehovah, facit in caelis et in terra, in 8 maribus et in omnibus abyssis; Qui ascendere facit vapores ab extremitate terrae, fulgura pluviae facit, Ps. cxxxv [6, ] 7; Jer. 10:13, 51:16; ‘ 9 fulgura pluviae’ pro splendore veri descendentis e caelo:

apud Johannem, Facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, Apoc. 11:19 10 , 16:18;

‘voces, 11 fulgura, 12 et tonitrua’ pro veris Divinis quae illustrant bonos et terrificant malos:

apud Ezechielem,

[3] Aspectus animalium (quae 13 erant cherubi) sicut prunae ignis ardentes juxta aspectum lampadum, 14 is incedens inter animalia, ita ut splendor igni, et ex igne exiens fulgur; et animalia percurrendo et revertendo secundum aspectum fulguris, 1:13, 14;

ibi ‘ignis’ pro bono amoris, et ‘ex igne exiens fulgur’ pro vero Divino inde; describitur ibi providentia Divina Domini per ‘cherubos’, quae est verum Divinum procedens ex Divino Bono Domini:

apud Danielem,

[4] Ecce unus indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut tharschisch, facies ejus sicut aspectus fulguris, et oculi ejus sicut faces ignis, 10:5, 6;

‘facies sicut aspectus fulguris’ pro amore veri, nam verum quod ex amore, secum fert flammeum ex igne, quod est ‘fulgur’:

apud Sachariam,

[5] Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih buccina clanget, et procedet in procellis meridiei, 9:14;

‘telum quod exibit sicut fulgur’ pro vero Divino quod perstringit et penetrat; quod ‘telum’ sit verum doctrinae, videatur n. 2686, 2709; 15 ita ‘telum a Jehovah’ est verum Divinum:

apud Nahum,

[6] Splendor gladii, fulgur hastae, et multitudo confossorum, 3:3:

apud Moschen, Acuturus sum fulgur gladii Mei, Deut. 32:41;

pro penetratione veri Divini apud malos, ‘gladius’ pro vero pugnante, n. 2799, 8294, et ‘fulgur’ pro splendore ejus qui perstringit intellectuale, et orbat illud facultate videndi verum: similiter apud Ezech. 21:20, 33 [KJV 15, 28]. Ex his etiam patet quod per ‘fulgur’ intelligitur verum Divinum apud Matthaeum 28:3, et Luc. 17:24.

Footnotes:

1. flammea luce, quae

2. tonitrua

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. et

5. Hebrew (galgal)

6. Hebrew (tebhel)

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. fulgur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et.

12. The manuscript has ac.

13. sunt

14. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition [possibly ea intended]

15. inde

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.